Text List

Quaestio 2

Quaestio 2

Utrum corpus Christi sit in altari secundum suam naturalem quantitatem, an sit ibi a quantitate abstractum.

Secundo quaeritur, utrum corpus Christi sit in altari secundum suam naturalem quantitatem, an sit ibi a quantitate abstractum.

Rationes principales

Et quod magis abstractum, videtur. Augustinus, De consecratione, distinctione II: "Corpus, in quo resurrexit, uno tantum loco esse oportet ; veritas autem eius ubique diffusa est". Ergo in sacramento est veritas, non tamen est sua corporeitas sive quantitas.

Item, videtur ratione, quia in hoc sacramento solum est Christus ut cibus spiritualis ; sed quantitas nihil facit ad esse cibi spiritualis : ergo etc.

Item, impossibile et non intelligibile est duas dimensiones esse simul : ergo, si divina Maiestas contemperat se nostrae infirmitati in hoc sacramento, ergo non debet facere hoc, scilicet ut corpus Christi sit cum quantitate, cum abstractio sit magis rationabilis et magis intelligibilis, et Deus faciat quod rationabilius est.

Item, multo congruentius est separari substantiam ab accidente quam e converso ; sed in hoc separatur accidens a substantia in speciebus : ergo in re contenta substantia a quantitate.

Contra : Augustinus, De verbis Evangelii : "Totus per partes manducatur in sacramento, et manet integer totus in caelo". Sed totus et pars dicunt quantitatem : ergo etc.

Item, corpus Christi est vivens, et si vivens, organicum, et, si organicum, quantum. Ergo, si in altari non abstrahitur a vita, nec a quantitate.

Item, corpus Christi sive Christus ibi videt et audit, quamvis non loquatur ne deprehendatur ; sed sensus exteriores praesupponunt quantitatem : ergo est ibi secundum quantitatem.

Item, si non esset ibi quantitas, deponeret quantitatem ; sed depositio accidentis absoluti inducit transmutationem secundum formam : ergo corpus Christi glorificatum transmutatur.

Conclusio

In Sacramento altaris non tantum est corporis Christi veritas, sed etiam quantitas

Respondeo : Quidam dixerunt quod in Sacramento altaris est Christus, non tantum ut significatus, sed etiam contentus ; sed tamen non est secundum suam quantitatem nec etiam secundum alia accidentia, quia ista nihil faciunt ad finem huius sacramenti qui est cibare. Et rationem huius habent ex hoc quod ibi est corpus Christi, quia transfertur aliquid in ipsum ; sed illud est pure substantia et non accidens, quia alia accidentia manent : ideo transsubstantiatur in substantiam, ita quod est abstracta ab omnibus accidentibus. Sed haec positio, quamvis non sit erronea sicut praedicta, est tamen errori ; propinqua, ideo quia, etsi substantia corporea possit intelligi esse sine quantitate et aliis accidentibus, nunquam tamen intelligitur bene esse. Si ergo non habet, tunc male est. Et rursus, quamvis substantia possit abstrahi a quantitate, tamen quod corpus vivat et sit organicum et non sit quantum, hoc nec esse nec intelligi potest ; et ideo ex hoc sequitur corpus Christi nec bene ibi esse nec vivere ; quod nefas est dicere.

Propterea dicendum quod in altari non tantum est corporis Christi veritas, immo etiam quantitas.

Et ad intelligentiam obiectorum notandum quod etsi in hoc Sacramento fieri debeant miracula, non tamen debent fieri nisi quae congruant sacramento. Sacramentum autem illud est mysterium fidei, et ideo est verum et occultum. Quia verum, ideo, cum dicitur : Hoc est corpus meum, panis transit in corpus Christi, et hoc ubicumque dicatur. Et ex hoc oritur duplex miraculum : primum, quia panis transit in corpus Christi integrum et perfectum ; et aliud, quia corpus Christi integrum est, ubicumque fit haec transsubstantiatio, ita totum et perfectum in parvo loco et unum in pluriqus locis. Quia vero occultum, ideo debent manere species et omnia sensibilia, ipso non apparente. Et ex hoc est duplex miraculum : unum, quia accidentia sunt sine subiecto ; alterum vero quod est ibi corpus clarissimum et est praesens et non videtur. Ex his patent obiecta.

Ad rationes

1-2. Primum enim quod dicit Augustinus quod veritas ubique etc., non distinguit veritatem contra quantitatem quae est de veritate corporis, sed contra apparitionem sensibilem, quia tantum in uno loco apparet. Patet etiam sequens, quia quantitas facit ad sacramenti veritatem et prfectionem, ut corpus contentum sit habens omnem perfectionem.

Ad aliud dicendum quod Divinitas nostrae infirmitati se contemperat, salvata integritate Sacramenti. Et praeterea, sic se contemperat ut intellectum excedat et fides locum et meritum habeat.

Ad ultimum dicendum quod, etsi Deus utrumque faciat, tamen nulla esset utilitas nec quantum ad veritatem nec quantum ad celationem, si corporis Christi veritas a quantitate abstraheretur ; et propterea non valet, quia non debet hic fieri nisi quod congruit Sacramento.

PrevBack to TopNext