Text List

Divisio Textus

Divisio Textus

Post partem prooemialem et principalem Magister ponit hic partem incidentem ; et haec pars habet ortum ex differentia praeassignata. Dixerat enim quod sacramenta Veteris Legis non efficiebant sive non praestabant gratiam iustificantem et hoc habebat instantiam in circumcisione ; ideo, illam excipit et ostendit circumcisionis efficaeiam. Et haec pars habet duas partes. In prima determinat circumcisionis efficaciam. In secunda determinat eius formam sive integritatem et substantiam, ibi : Hic dicendum est, in quo instituta fuerit.

Prima pars habet duas partes. In prima ostendit circumcisionis efficaciam. In secunda vero removet et determinat quaestionem annexam, ibi : Quaeritur autem de viris qui fuerunt ante etc., ubi determinat quod remedium fuerit contra originale ante circumcisionem.

Similiter secunda pars, in qua determinat de his quae spectant ad huius sacramenti substantiam, habet duas partes. In prima determinat sive dicit veritatem. In secunda vero removet dubitationem, ultimo capitula : Si vero quaeritur de parvulis. Subdivisiones partium manifeste apparent in littera.

PrevBack to TopNext

On this page

Divisio Textus