Quaestio 1
Quaestio 1
Utrum ad remedium originalis suffecerit fides informis.
Rationes principales
Nihil placet Deo nisi ex caritate ; sed professio fidei informis est sine caritate : ergo Domine non placebat : ergo propter illam vel meritum illius iustificationem parvulo non infundebat.
Item, si aliquis possit mereri alii, tamen efficacius meretur sibi : ergo, si parentes per fidem informem non poterant sibi mereri iustificationem, ergo nec parvulo.
Contra : Per fidem informem meretur quis et iacit operationem miraculorum et impetrat alii sanitatem corporalem. Ergo, si Deus aeque pronus est et magis ad sanandum spiritualiter quam corporaliter, videtur quod per fidem informem possit spiritualis sanitas impetrari ei saltem qui non potest se ad sanitatem praeparare.
Item, si non posset, tria ex hoc inconvenientia sequerentur. Primum, quia peccatum actuale imputaretur filio, qui alias mundaretur, si essent parentes sine peccato. Secundum, quia, cum nullus sit certus utrum sit in caritate, nulla ei esset certitudo de curatione parvuli : ergo semper deberet curare et remedium offerre. Tertium, quia potius deberet dici parvulus mundari in caritate parentum quam in fide ; quod non dicit Gregorius.
Conclusio
Fides informis parentum in lege naturae probabiliter poterat esse remedium parvulis
Respondeo : Ad hoc dixerunt aliqui quod fides parentum erat remedium parvulo non ratione actus credendi principaliter, sed ratione ipsius crediti, a quo, in quantum creditum, fluit virtus in omnia sacramenta. Et quia creditum nunquam est informe, sed uniforme respectu fidei informis et formatae, ideo. per fidem, quantumcumque informem, dum tamen esset vera, dabatur remedium parvulo.
Aliter tamen potest dici quod non ipsum creditum erat remedium, sed ipsa fidei professio, quae vel fit motu fidei vel actu exteriori, erat dispositio curationis ; et haec est in circumcisione et Baptismate, quia est ibi professio fidei ipso facto ; sed professio fidei, quam faciebant parentes, reputabatur parvulo ex divina misericordia. Et quia professio fidei in habente originale tantum sufficienter disponit ad gratiam, etiam si non fiat in caritate - habens enim originale, cum non teneatur conteri, ex sola voluntate credendi et captivatione intellectus ad gratiam se praeparat ; sic et parvulus praeparatur merito congrui ; in iustificatione enim sive in curatione parvuli potius requiritur meritum congrui quam condigni, sicut etiam in iustificatione adulti - ideo dico sine praeiudicio quod fides informis, parentum esse poterat remedium parvulo.
Ad rationes
Ad illud ergo quod obicitur, quod fides informis non placet Deo, dicendum quod non placet Deo tamquam meritorium ex condigno, pene tamen placet sicut dispositivum de congruo.
Ad illud quod obicitur, quod fides informis non sufficit ad remissionem propriae culpae, dicendum quod illud non valet, quia maior dispositio requiritur ad hoc ut remittatur actuale quam originale, quia est ex maiori culpa commis sum ; ideo requiritur attritio cum fide, sed in habente originale sufficit fides. Quando ergo dicit : magis meretur quilibet sibi quam alii, intelligendum est, ceteris conditionibus existentibus paribus.