Text List

Quaestio 2

Quaestio 2

Utrum ad remissionem originalis sufficeret sola fides.

Secundo quaeritur, utrum ad remissionem originalis sufficeret sola fides.

Rationes principales

Et quod sic, videtur : Per verbum Gregorii, quod ponitur in littera : "Pro parvulis sola fides".

Item, Hugo de Sancto Victore dicit quod "tempore legis naturae non fuerunt aliqua sacramenta in praecepto", ergo sine omnibus poterat homo salvari ; sed nullus poterat salvari sine remissione originalis : ergo remissio originalis poterat fieri sine aliquo sacramento exteriori in sola fide.

Item, si tempore illo sacramenta virtutem totam habebant a fide, ergo tantum faciebat sola fides, quantum fides cum illis sacramentis. Ergo videtur quod sola fide parentum potuerunt salvari.

Contra : Si parvulis sufficiebat sola fides tunc temporis, et modo non sufficit nec tempore circumcisionis sufficiebat, ergo videtur quod fides tunc esset maioris virtutis quam post. Ergo videtur post fuisse deterioris conditionis ; sed post non fuit deterioris conditionis : ergo, si post non sufficeret, nec prius.

Item, si sola fides sufficiebat, ergo parvulus in omni statu salvari poterat. Cum ergo nihil oporteret circa corpus pueri fieri, videtur quod posset iustificari in ventre matris.

Item, videtur quod non posset parvulus mori sine remedio, parentibus existentibus fidelibus ; sed modo non sic est, immo possunt et praepediuntur etiam nati : ergo sunt peioris conditionis in statu gratiae quam in statu naturae.

Conclusio

In remissionem peccati originalis parvulis tunc sufficiebat fidei professio, qualitercumque fieret, sive signo, sive verbo, sive actu cordis, dum tamen fieret a parentibus cum respectu ad parvulum

Respondeo : Ad hoc est duplex opinio, cum dicitur quod fides parentum erat in remedium parvulo.

Quidam dicunt quod non fides habitus, sed fides ratione actus et motus sive professionis, et non cuiuscumque professionis, sed eius qua profitebantur parvulum curandum esse ab eo quem exspectabant. Et de hac professione quidam dicunt quod oportebat quod fieret professio, non tantum actu mentis vel oris, sed etiam in signo visibili, ut puta in oblatione vel in sacrificio sive decimatione vel aliquo alio signo, quoniam Ecclesia fidelium semper aliqua signa habuit, in quibus fideles colligebantur et profitebantur fidem in facto. Unde Augustinus, Contra Faustum : "In nullum nomen religionis, sive verum sive falsum, coadunari possent homines, nisi aliquo signorum velut sacramentorum visibilium consortio unirentur". Unde dicunt quod aliquod erat signum cum fide. Et quod dicit Gregorius sola fide intelligit : fide parentum sine consensu vel fide parvuli. Sed haec positio non congruit, quia ipse addit in auctoritate : "vel pro maioribus virtus sacrificii". Quare ergo dicit sola ? Quia, cum de maioribus agit, addit et dicit : virtus sacrificii ; praeterea ; cum nulla essent necessitatis, etsi talis professio de congruo deberet esse cum fide, non tamen necessario. Unde Hugo: "Commonemur quod illa sacramenta primi temporis magis ad devotionem proposita fuerunt quam ad obtinendam salutem indicta".

Propter hoc alia positio dicit quod professio fidei sufficiebat, qualitercumque fieret, sive signo sive verbo sive actu cordis, dum tamen fieret a parentibus et haberetur respectu ad parvulum.

Si autem quaeratur quare magis fides parentum, dici potest quod parentes dicuntur hic omnes qui curam gerebant de parvulo ; aut si dicantur parentes proprie, ratio, quare magis in fide ipsorum, est quia per ipsos parvulus. contraxerat culpam, congruum erat ut eorum fide mereretur gratiam.

Ad rationes

Ad illud quod obicitur, quod videtur fides deteriorata, dicendum quod illud non sequitur simpliciter, quod fides sit deteriorata, sed quod vel deteriorata est vel aliquid sit ei adiunctum, quod necessitate servari oportet, sicut sunt instituta sacramenta sub praecepto. Exemplum de observantia mandatorum in eo qui est liberae voluntatis et in eo qui intravit religionem : primo sufficit ad salutem, secundo non.

Ad illud quod obicitur, quod secundum hoc parvulus in ventre matris posset iustificari, dicendum quod non habebat efficaciam fides secundum communem legem nisi quando natus erat ex utero, sicut nec Baptismus. Deus enim secundum ius commune non regenerat nisi prius per naturam natum. Quare autem non, infra dicetur in tractatu de Baptismo.

Sed quod de natis obicit, dicendum quod habent se sicut excedentia et excessa. In hoc enim excedit illud quod parvulo periclitanti facilius poterat subveniri : sed in hoc aliud excedit, quia, parentibus entibus infidelibus, adultus salvari poterat, sed parvulus non ; praeterea, dubium est quin oporteret, utrumque esse fidelem ; et alia multa bona nunc habentur quae non tune, ut puta maior certitudo salutis, maius munus gratiae et alia bona quae proveniunt, scilicet obedientia et humiliatio et consimilia ; et ideo non sequitur ex hoc quod status ille esset melior.

PrevBack to TopNext