Text List

Quaestio 4

Quaestio 4

Utrum virtus verborum possit convertere quantamcumque materiam.

Quarto quaeritur de virtute transsubstantiante per comparationem ad elementum, et quaeritur, utrum virtus verborum possit convertere quantamcumque materiam.

Rationes principales

Et quod sic, videtur. Quia aeque difficile est convertere unam hostiam sicut duas, et ita duas ut tres, et sic procedendo : ergo pari ratione aeque facile est convertere magnam et parvam quantitatem.

Item, conversio illa est a virtute immensa ; sed illa virtus potest super quantamcumque materiam : ergo etc.

Item, unus sacerdos toti mundo posset conficere ; eadem ratione, si duplo plures essent, et sic ascendendo : ergo etc.

Item, panis est totum homogeneum, ergo eiusdem naturae est in toto et in partibus ; et si secundum hanc partem convenit ad conversionem, et secundum omnem : ergo, si adsit verbum et elementum, cum ista faciant sacramentum, patet etc.

Item, sicut medium corrumpitur per superfluum, ita per diminutum ; sed in quantacumque parva quantitate potest verbum convertere : ergo in quantacumque magna.

Contra : Omnia creavit Deus in numero, pondere et mensura, sicut dicitur Sapientiae 11, 21. Ergo in hoc sacramento concernitur determinata mensura : non ergo potest in quantamcumque materiam.

Item, baptizans, si intenderet verbo consecrare totum mare, non tamen consecraret nisi eam partem quae venit in usum. Ergo videtur similiter quod nec hic totum panem.

Item, virtute sacramenti non debet fieri aliquid quod sit in contumeliam sacramenti ; sed, si virtute verbi hoc fieret, posset stultus sacerdos conficere. totum panem de foro, et sic hoc sacrmentum veniret in contumeliam : ergo etc.

Item, natura nihil facit frustra, ergo multo minus nec Deus ; sed, si in quantalibet quantitate fieret consecratio, esset frustra : ergo etc.

Conclusio

Probabile esse videtur quod virtus verborum non se extendat nisi ad tantum materiam, quanta congruit sumi in usum fidelium

Respondeo : Ad hoc voluerunt aliqui dicere quod nedum panem de foro, immo etiam, nisi servetur ritus ab Ecclesia institutus, non conficit sacerdos, quia sicut non potest conficere nisi sacerdos, sic nec ipse sacerdos conficit nisi modum sacerdotum et ritum servet in conficiendo. Et hoc dicunt fuisse revelatum. Qui autem aliter facit, non sacerdos, sed sacramenti temerator secundum iudicium eorum reputatur. Sed haec positio est nimis arcta, quia, sicut dicit Augustinus, et habetur distinctione octava, forma verborum, in quibus consistit vis conficiendi, valde modica est ; et constat addita esse huiusmodi ad solemnitatem.

Alia positio est quod, si adsit intentio et verbum et elementum, est sacramentum in quantacumque materia. Unde si sacerdos totum panem de foro intenderet conficere, confectum esset, et similiter totum vinum de cellario. Sed haec positio nimis ampla est ; et dum nimis tribuit verbo et ministro, infert contumeliam sacramento. Nec credendum est quod Christus hoc daret, cum nec sapiens homo dictaret hoc esse dandum, et ipse sapientissime omnia fecit et maxime sapienter hoc instituit sacramentum.

Et propterea dicendum sine praeiudicio quod non fit virtute verborum conversio nisi adsit intentio, et intentio concors institutioni et intentioni Ecclesiae, quia, sicut dicit Hugo, "omne sacramentum irritum reputatur si contra institutionem celebratur". Intentio autem Ecclesiae et instituentis est convertere ad usum fidelium. Unde, cum virtus verborum secundum intentionem reguletur ad tantam materiam se extendit ad quantam potest sacerdos conicere quod debeat et congruat sumi in usum fidelium.

Ad rationes

Et per hoc patet quod sacerdos volens conficere totum panem de foro, nihil. facit.

2-3. Ad illud quod obicitur, quod illa virtus potest super quantamcumque materiam, dicendum quod verum est ; sed hoc non venit ex impotentia verbi, sed ex defectu intentionis. Similiter patet sequens, quia, si tot essent fideles quibus necesse esset habere tantum de hostiis, quantum de pane in foro, tunc ordinta intentione posset conficere.

4-5. Ad aliud dicendum quod non est defectus ex parte materiae, sed intentionis ordinatae, ut dictum est, non, inquam, ad finem, quia talis ordinatio non facit ad hoc quod fiat conversio vel non. Si enim aliquis conficit intentione lucri, nihilominus conficit, sed si aliquis conficeret non ad usum, sed ut proiceret in latrinam, dicitur ab aliquibus quod nihil faceret. Quidquid sit de hoc, tamen illud verum est quod oportet quod habilitas sit ad usum secundum probabilitatis iudicium ; et ideo non potest confici in quantacumque quantitate, propter hoc quod quantitatis nimietas aufert utendi idoneitatem ex parte materiae. Sed quantumcumque sit parva quantitas, sine indecentia potest venire ad usum ; et ideo quantitas parva non impedit, quia quantumcumque modica potest venire in usum.

PrevBack to TopNext