Quaestio 3
Quaestio 3
Utrum virtus transsubstantiandi sit data verbo prolato, an solum sit virtus Verbi increati.
Terto quaeritur de virtute transsubstantiationis per comparationem ad verbum ; et quaeritur, utrum virtus transsubstantiandi sit data verbo prolato an solum sit virtus Verbi increati.
Rationes principales
Et quod verbo prolato, videtur : Ambrosius: "Sermo Christi creaturam mutat" ; sed omnis actio, quae est ab aliquo, est mediante virtute, sed haec mediante verbo prolato : ergo etc.
Item, Eusebius : "Invisibilis sacerdos visibiles creaturas in substantiam corporis et sanguinis sui verbi sui secreta potestate commutat"
Item, ratione videtur, quia omne adveniens alicui. quod est in sola potestate ad aliquid et faciens ipsum esse in actu habet virtutem aliquam ; sed, verbo adveniente ad elementum, statim transit in corpus Christi : ergo in verbo est aliqua virtus ad hoc.
Item, cum non sit virtus in speciebus, si non est virtus in verbo, tunc ergo non est sacramentum Novae Legis, cuius est efficere quod figura.
Item, ihomni naturali opere, ubi Deus operatur mediante creatura, data est virtus creaturae per quam operatur. Ergo simili ratione in opere miraculi : ergo, si illud operatur per verbum, patet quod verbo collata est virtus.
Contra : Augustinus, De verbis Domini : "Sicut de Virgine per Spiritum sanctum Christi caro sine coitu creatur, ita per eumdem ex substantia panis et vini idem corpus Christi mystice consecratur". Sed illud fit solum virtute increata : ergo et istud.
Item, Ambrosius: "Sermo Christi creaturam mutat" ; "quis Sermo ? Hic, per quem omnia facta sunt". Sed illud Verbum est increatum, non creatum : ergo etc.
Item, ratione videtur, quia corpus Christi est nobilissimum inter creata ; sed potentia transsubstantiandi potest in illud, quia convertit aliud in ipsum ; sed nihil potest supra aliud nisi quod est nobilius ; et nihil creatum est ipso nobilius ; ergo nulla virtute creata fit : ergo nec virtute verbi prolati.
Item, si virtus est data verbo a Christo, aut verbo in mente aut in scripto aut in prolatione. Non in mente nec in scripto : ergo.in prolatione ; sed verbum quod Christus protulit nunquam potest resumi : ergo dicitur aliud. Sed illud nunquam fuit nisi nunc : ergo nec data est ei potestas sive virtus.
Item, si datur in prolatione, aut subito aut successive. Si successive, ergo successive operatur ; quod stultum est dicere, ut manifestum est. Non enim dare est quod una pars panis primo transsubstantietur quam alia, cum verbum respiciat aequaliter totum ; nec. quod una pars Christi prius sit ibi quam alia, quia tunc partes corporis Christi glorificati essent separabiles ; quod stultum est dicere. Si subito, aut in principio aut in medio aut in fine. Si in principio, et statim cum est operatur : ergo in principio fit transsubstantiatio : ergo, si non compleret verba, factum esset. Similiter de medio. Si in fine, sed verbum in fine non est : ergo datur non-enti. Item, si in fine, constat quod, desinente verbo, desinit et virtus : ergo in eodem instanti virtus incipit et desinit et est et non est.
Item, si datur virtus, aut toti aut alicui parti. Si toti, ergo aut quaelibet pars habet totam virtutem aut partem. Si totam, ergo quaelibet pars facit ; si partem virtutis, cum partes non sint simul, nec erit virtus simul nec operatio simul. Si alicui parti, quaero, cui ?
Conclusio
Intelligibilior est opinio, quod non sit data verbo aliqua qualitas, quae operetur transubstantiationem sed tantum efficax ordinatio ad hoc
Quidam enim ponunt quod datur verbis aliqua virtus spiritualis per quam operantur transsubstantiationem, Deo nihilominus intime operante. Et haec virtus verbi habet posse et respicit panem ; non enim se extendit ad corpus Christi. Et est exemplum : si esset dator formarum, sicut aliqui posuerunt, agens particulare solum operaretur per comparationem ad terminum a quo, non ad quem. Et datur haec virtus verbo supra naturam et supra intellectum et datur subito, ut dicunt. Sed non oportet quod operetur statim cum datur ; quia operatur secundum nutum dantis. Et est virtus simplex, operans instantanee ; et tamen est in subiecto composito et successivo, quoniam est ibi supra naturam.
Sed quia difficillimum et non intelligibile videtur, quando illa virtus datur verbo, utrum tunc detur vel ante sit data et quomodo et qualiter datur et quomodo operatur, si ponatur esse aliqua qualitas in verbo ; propterea est alia via quod virtus verbi extenso nomine dicitur, non quia aliqua qualitas sit data verbo per quam operatur, sed ex divina institutione hoc firmatum est, ut isto verbo prolato a sacerdote super panem cum intentione conficiendi, panis transsubstantietur. Unde ad prolationem illius verbi Verbum increatum facit. Illa ergo ordinatio verbi infallibilis ad talem effectum virtus dicitur, quae non est aliqua qualitas data verbo nec aliquid de novo creatum.
Ad rationes
1-5. Et ex hoc patent rationes ad utramque partem, quia primae procedunt de virtute communiter dicta, praeter ultimum. Ad quod dicendum quod non est simile, quia natura est agens praecipuum et efficiens, sed hic solus Deus est influens.
1-2. Rationes ad oppositum patent, quia concedo quod, sicut rerum creatio est a sola virtute increata, sic et transsubstantiatio. Sed in hoc est hic additio, quia hoc fit ad prolationem verbi creati, illud sine aliquo ministerio.
3-6. Aliae rationes omnes patent, quia nihil absolutum est verbis datum, sed Christus unica institutione non tantum verbum quod protulit, sed omne consimile prolatum a sacerdote supra naturam ordinavit, ut statim, ipso prolato, ipse sacerdos invisibilis assistens converteret. Unde nihil datur verbo de novo, quando sacerdos illud pronuntiat. Sed illa institutione primaria efficacem habuit ordinationem ad hoc ; propter quod non immerito dicitur habere virtutem. Per hunc etiam modum intelligo sacramenta Novae Legis esse causam et efficere, sicut supra determinatum est, non quia gratiam donent, sed quia efficacem ordinationem habent ex divina pactione ad gratiam. Non sic sacramenta Veteris Legis ; excepta circumcisione. Habet tamen nihilominus hoc Sacramentum causalitatem ratione rei contentae, scilicet carnis Christi, quae ad gratiam disponit. Et haec positio magnorum est et bene intelligentium.