Quaestio 1
Quaestio 1
Utrum existentia corporis Christi in Sacramento sit supra intellectum viatoris.
Rationes principales
Et quod sit supra intellectum viatoris, ostenditur sic : Omnis cognitio intellectiva secundum naturam convenientem nostro intellectui incipit a sensu ; propter quod etiam dicit Philosophus quod "nihil est in intellectu, quod prius non fuerit in sensu". Sed corpus Christi esse sub illis speciebus est tale quid quod nunquam fuit in aliquo sensu, nec in se nec in simili : ergo etc.
Item, quod est supra experientiam est supra intelligentiam humanam, quoniam cognitio generatur in nobis per experientiam, ut dicit Philosophus : Ex multis sensibus fit una memoria etc. Sed existentia corporis Christi sub Sacramento est supra experientiam, quia fides non habet meritum, cui humana ratio praebet experimentum : ergo supra intelligentiam nostram.
Item, intellectus noster supponit hoc tamquam principium per se notum, cui non potest contradicere ad interius rationem, quod omne continens corpus maius est vel aequale illi quod continet ; sed species sive hostia nec est maior nec aequalis, sicut dicit fides : ergo, si intellectus hoc ponit, ponit ergo contra se.
Item, omnis intellectus humanus hoc dicit, quodsi aliquid est in aliquo toto et fiat in minori, quod necesse habet contrahi allt illud excedit simpliciter ; sed fides nostra dicit quod in hoc Sacramento corpus Christi est in magna hostia , et iterum in medietate hostiae ita magnum et non contractum : ergo intellectus hoc non potest capere.
Contra : Nullus tenetur ad impossibile : ergo, si hoc est omnino supra posse nostri intellectus, nullus tenetur credere : ergo qui non credit ibi esse corpus, sicut fides praedicat, non peccat.
Item, Augustinus dicit : "Quod credimus, debetur auctoritati ; quod intelligimus rationi" ; sed multas rationes habemus ad monstrandum quod ibi sit verum corpus Christi, et quod, si est verum, est integrum et vivum : ergo videtur quod intelIigamus.
Item, quod est supra intellectum est supra verbum et sermonem, quia sermo ortum habet ab intellectu : ergo non videtur quod aliquis possit de hoc Sacramento loqui.
Conclusio
Existentia corporis Christi in Sacramento altaris est supra vel contra intellectum, ut est humanus; sed intellectus fidelis sufficit in assentiendo et concordat in ratiocinando, licet non comprehendat.
Respondeo : Dicendum quod aliqui voluerunt hic subtiliari et dicere quod hoc aliquo, modo erat intelligibile. Et quamvis existentia talis sit supra naturam corporis humani non glorificati, non est tamen supra naturam corporis glorificati, quia corpus illud habet proprietates lucis et nobilitates lucis ; corpus autem lucis tantae nobilitatis est per naturam quod in maiori spatio et minori potest esse, ita quod ipsum nec sit maius nec minus. Exemplum autem dant sic : si lux candelae sive lumen sit in magna domo et postmodum transferatur in parvam, lux candelae tanta est in parva quanta in magna, non rarior nec densior ; similiter radius, si dirigatur in propinquum et in longinquum. Similiter volunt dicere. in corpore glorioso et maxime in corpore Christi. Sed ista manuductio ad intelligendum potius intellectum obfuscat quam aperiat : primum, quia exemplum non est conveniens in se ; lumen enim non est corpus nec defluxus corporis nec rarefit nec condensatur. Rursus, non est conveniens ad propositum, quia diffusio luminis quia arctatur secundum spatium, configuratur secundum illud in quod diffunditur. Si ergo corpus Christi sic esset in hostia, oporteret quod figura nasi et aliorum membrorum configuraretur planitiei hostiae. Et iterum, non potest intelligi quod contrahatur quin una pars corporis intret sub alia ; ac per hoc non manet corporis quantitas et figura et multa inconvenientia ad hoc sequuntur.
Ideo dicendum aliter quod est supra naturam corporis glorificati nec possunt proprietates illae convenire alicui per naturam ; et si conveniant, hoc solum est per miraculum ; et ideo non est quaerendum simile per quod capiatur.
Si ergo quaeratur ratio per quam intelligatur vel utrum sit intelligibile, dicendum quod est loqui de intellectu nostro ut est humanus vel ut est fidelis. Si ut est humanus, sic intelligit conversus ad imaginationem et sensum et iudicat secundum causas intrinsecas et inferiores. Et ideo deficit in assentiendo, quia non assentit nisisecundum manuductionem, quae ortum habet ab imaginatione et sensu. Item, quia iudicat secundum causas intrinsecas et creatas, et ita comparando potentiam continendi ipsius hostiae ad potentiam continendi passive ipsius corporis ; et quia invenit repugnantiam et improportionabilitatem : ideo contradicit in ratiocinando. Et ita iste articulus dicitur esse supra intellecturit et contra intellectum, secundum quod est intellectus humanus. Si autem loquamur de intellectu secundum quod est fidelis, sic dicendum quod assentit secundum dictamen fidei et secundum regulam veritatis aeternae ; ideo sufficit in assentiendo et concordat in ratiocinando. Intellectus enim fidem habens statim credit, ex quo hoc propositum est sibi, scilicet quod Christus esset sub speciebus illis, et hoc adiutus lamine fidei. Similiter concordat in ratiocinando, quia aspicit ad causas superiores. Sic enim dicit intellectus : Deus potest facere omne quod est congruum ; et fides assumit : congruum est quod caro Christi exponatur in cibum ; et ideo ratio concludit quod Deus hoc possit ibi facere. Item, intellectus dicit quod Veritas non potest dicere falsum ; et fides assumit : Veritas dixit : Hoc est corpus meum, et praecepit ut diceretur : ergo dixit verum.
Cum ergo sit in nobis duplex intellectus, scilicet fidelis et humanus, ideo sentimus in nobis aliquando colluctationes ; fidelis tamen intellectus praevalet sibi ut est humanus, quia elevat ipsum extra animalitatem ; attamen non ita elevat quod comprehendat, ut meritum fidei integrum maneat. Et hoc patet, quia intellectus humanus dicit quod impossibile est quod maius contineatur a minori ; et fidelis respondet quod verum est localiter, et corpus Christi magnum non est ibi localiter, sed sacramentaliter ; et quamvis illud sit impossibile, tamen potest esse Deo possibile. Et quia nescimus quid Deus possit, mutato modo essendi, ideo, licet intellectus sibi praevalat, tamen nondum comprehendit.
Et sic patent rationes ad utramque partem. Primae enim procedunt de intellectu secundum quod humanus et secundae de intellectu secundum quod fidelis.
Ad illud tamen quod quaeritur, quare plus hoc dicitur esse supra intellectum, dicendum quod in hoc quodam modo communicat nostra imaginatio, cum corpus Christi sit imaginabile ; et quoniam illuditur ei, quia, ut est sub Sacramento, subterfugit imaginationem, immo supra ipsam est, ut praehabitum fuit, cum accipiat modum essendi quem habet spiritus : ideo, cum repugnet imaginatio, magis est contra intellectum. Sed in articulis aliis, scilicet Divinitatis, omnino deficit et non adeo repugnat.
Ad illud quod quaeritur, quare disputatur de hoc Sacramento, cum totum sit fidei, dicendum quod non ad generandam fidem, sed ad nutriendam, ne propter ignorantiam aliquis concedat repugnans fidei vel neget consequens ad fidem ; et hoc perutilissimum et necessarium est, quia multa ponuntur in hoc Sacramento ab incautis, in quibus est periculum in asserendo. Unde disputamus, non ut melius credamus, sed ut fidem illibatam servemus, dum, ipsa cognita, errores caveamus et cavendo in veritate persistamus.