Text List

Quaestio 2

Quaestio 2

Utrum existentia Christi sub Sacramento sit supra sensum comprehensoris.

Secundo quaeritur, utrum existentia Christi sub Sacramento sit supra sensum comprehensoris.

Rationes principales

Et quod non, videtur : Quia Magister dicit in sequenti distinctione, quod haec est ratio quare sub alia specie traditur corpus Christi, "ut fides habeat meritum". Sed in Beatis fides non habet locum : ergo videtur quod debeat eis apparere in propria specie.

Item, quamvis status gratiae sustineat aliquod velamen et compatiatur, tamen statui gloriae omne velamen revelatur. Ergo, si corpus Christi velatur sensui nostro propter speciem, videtur quod Beatis sit revelatum.

Item, sensus decipiuntur propter hoc quod ibi latet Christus sensus nostros ; sed in Beatis nulla cadit deceptio : ergo nullo modo potest latere sensum Beatorum.

Item, claritas corporis non gloriosi non potest latere visum non gloriosum, ergo nec claritas corporis gloriosi visum gloriosum ; sed corpus Christi est clarissimum : ergo etc.

Contra : Existentia illa et modus existendi est supra intellectum ; sed nunquam sensus. elevatur supra intellectum : ergo est supra omnem sensum. quantumcumque glorificatum.

Item, corpus Christi sub Sacramento habet modum existendi elevatum ultra modum existendi spiritus creati, pro eo quod est in qualibet parte totum et pro eo quod in pluribus locis simul ; sed nunquam oculus gloriosus videt spiritum : ergo nec corpus Christi, prout ibi existit.

Item, sensus gustus est in Beatis, ut dicit Augustinus, De quinque responsionibus, et infra patebit ; sed esto quod Beatus sumeret Christi corpus, constat quod gustus non sentiret saporem carnis : ergo pari ratione nec visus percipit ut est ibi.

Item, regula est in perspectiva quod quando duae magnitudines videntur in aequali spatio, maior magnitudo videtur sub angulo maiori : videre enim est secundum triangularem directionem radiorum, ita quod basis est res visa, et angulus intelligitur fieri circa pupillam. Ergo, cum corpus Christi maius sit ista specie, si videt intra speciem maiorem magnitudinem, maior angulus est infra minorem ; sed hoc non potest esse nisi per miraculum : ergo impossibile est quod per naturam corporis glorificati videat, immo videre ita est miraculum sicut existere.

Conclusio

Visus quantumcumque gloriosus ad hoc non attingit, ut videat corpus Christi sub Sacramento altaris, sicuti est, etiam si praesens est.

Respondeo : Dicendum quod existentia corporis Christi sub Sacramento est sublimata supra modum essendi et omnis corporis et omnis rei corporalis et dimensivae. Unde, cum visus non abstrahat a quantitate, quia est commune sensatum et percipere habeat corpus secundum modum existendi corporalem, dicendum est quod nullo modo visus quantumcumque gloriosus ad hoc attingit ut videat ibi Christum sicuti est, etiam si praesens sit. Et si alicui miraculose ostensum est, nunquam tamen ostensum fuit in forma quam ibi habet, ut communiter dicitur ; quia ostensum fuit in forma parvuli, et ipse est ibi secundum emdem quantitatem quam habet in caelo, et sic est in qualibet parte ; et iste modus existendi abstrahit ab omni sensu. Unde concedendae sunt rationes ad hoc.

Ad rationes

1-2. Ad illud ergo quod obicitur de merito fidei et de velatione, dicendum quod, quamvis sensus non percipiat, tamen intellectus hoc clare novit. Ulterius, etsi visus non videat, hoc non est quia velatur illa specie, sed quia est ibi per modum alium quam sit corpus ut est sensibile. Credo tamen quod aliquibus certis indiciis cognosceret quodam modo sensus ibi esse corpus Christi, id est intellectus conversus ad sensum ; sicut ponit Augustinus exemplum, in ultimo De civitate Dei, de visu glorioso, utrum videat Deum ; ubi dicit quod intellectus per sensum comprehendit quod. Deus est omnia in omnibus, sicut ego per visum cognoscere dicor quod aliquis sit vivus et habeat animam, quando video eum loqui.

Ad illud quod obicitur de deceptione, dicendum quod in hoc Sacramento nullus sensus decipitur nec aliquid, quia est sacramentum veritatis. Sed quod dicuntur sensus decipi, hoc dicitur quia sunt via ut opinio in nobis fallatur, quae iudicaret ibi esse subiecta specierum nisi intellectus fidelis purgaret errorem ; multo magis in Beatis purgat et praevenit ut non decipiantur.

Ad illud quod obicitur de claritate corporis non glorificati, dicendum quod neutra latet sensum, dum tamen corpus habeat modum existendi debitum corpori. Quemadmodum corpus Christi passibile sub Sacramento datum fuit impassibiliter, quamvis secundum veritatem esset passibile ante passionem, per hunc modum et visibile et sensibile est insensibiliter ratione modi essendi ibi. In hoc autem nolo praeiudicare sensui Beatorum, sed opus Dei in hoc Sacramento mirificum praedicare.

PrevBack to TopNext