Text List

Divisio textus

Divisio textus

Supra egit Magister de confectione quantum ad transsubstantiationem sive conversionem ; hic agit secundo, in qua specie vel substantia debeat fieri talis confectio. Et habet haec pars duas partes. In prima determinat in qua specie vel substantia nunc conficere debeat Ecclesia. In secunda ostendit quod sic fuerit in confectione prima, quae fuit in Coena, ibi : Colligitur etiam ex praedictis quod Christus etc., ubi ostendit in quibus substantiis confecit et quale corpus discipulis dedit.

Prima pars habet tres partes. In prima ostendit quare illud Sacramentum sive Christi corpus datur sub alia specie. In secunda, quare sub duplici specie, ibi : Sed quare sub duplici specie sumitur etc. In tertia vero determinat quod aqua vino commiscenda est, ibi : Aqua vero admiscenda est vino. Et illa pars duas habet. In prima ostendit modum commiscendi. In secunda vero inquirit, utrum hoc spectet ad Sacramenti necessitatem, ibi : Si vero quaeritur, an irritum sit quod geritur, si aqua etc.

PrevBack to TopNext

On this page

Divisio textus