Text List

Dubia

Dubia

Dub. I.

In parte ista sunt dubitationes circa litteram. Et primo de hoc quod dicit Magister: Mysterium fidei credi salubriter potest, investigari salubriter non potest. Videtur enim secundum hoc quod omnes peccent graviter qui disputant de bis quae ad fidem spectant.

Respondeo : Dicendum quod facienda est vis tam in hoc quod dicit mysterium fidei, quam in verbo investigandi. Mysterium enim secretum est, et illud non est investigandum, ut homo velit ratione comprehendere quod Dominus voluit occultare ; et qui aliter facit peccat et praesumptuosus est, dum se elevat ad id ad quod non potest pertingere. Qui autem disputat de fide, non ad mysterii investigationem, sed potius ad defensionem, ille non facit contra hoc quod dicit Augustinus et Magister.

Dub. II.

Item quaeritur de hoc quod dicit quod haec concedenda est : Illud quod erat panis vel vinum, post consecrationem est corpus Christi. Videtur enim falsum dicere, quia quod est relativum identitatis ; sed ibi nihil manet commune : ergo talis locutio est falsa. Praeterea, quaero : pro quo supponit, cum dicitur : quod erat panis ? Aut pro supposito panis aut Christi. Si pro supposito panis, contra : isti nunquam convenit praedicatum. Si pro supposito corporis, ergo implicatio est falsa, quia corpus Christi nunquam fuit panis.

Respondeo : Dicendum quod, proprie loquendo - cum hoc relativum quod sit relativum identitatis, et suppositum non sit idem cum praedicato - quod, simpliciter loquendo, proprie falsa est ; nec Magister dicit concedendam secundum opinionem suam. Si autem legatur a Sanctis, exponendam esse credo. Unde cum Augustinus dicit quod corpus Christi dicimus illud quod ex fructibus terrae collectum etc., dicendum quod illud dictum est quantum ad signum exterius, et secundum metaphoram es intelligendum illud, secundum, quod signum pro signato ponitur ; et vocatur hic corpus Christi Sacramentum corporis Christi.

Dub. III.

Item quaeritur : quid est quod dicit Gregorius, in ipsa immolationis hora caelos aperiri ? Videtur enim male dicere, quia, si aperiuntur, quaero, ad quid ? Si ut descendat, videtur falsum, quia potest descendere sine apertione caelorum. Et iterum, ad quid descendit, si panis convertitur in corpus suum hic inferius ? Si dicas hoc dictum tropice, quaero, quo tropo ?

Respondeo : Dicendum quod panis iste qui in altari conficitur est panis caelestis ; caelum autem dicitur aperiri, quando vehemens fit influentia de supernis. Quoniam igitur immolationis hora nobis panis caelestis et supersubstantialis tribuitur, hinc est quod Gregorius caelos dicit aperiri, sicut in eius nativitate dicitur quod per totum mundum melliflui facti sunt caeli, quia datus est nobis ille qui, dulcio est super mel et favum.

Dub. IV.

Item quaeritur de hoc quod dicit : In caelum rapitur, ministerio angelorum consociaqdum corpori Christi. Videtur enim falsum dicere, quia illud corpus sumitur a sacerdote, ergo non rapitur ministerio. Item, quomodo consociatur corpori Christi, cum idem sit corpus ? Item, quaeritur : quomodo intelligitur illud quod scribitur in canone : Iube haec perferri per manus sancti angeli tui ? quid est quod perfertur ? et quis est angelus qui perfert ?

Respondeo : Dicendum quod sicut praedicta verba circa confectionem figurative et secundum tropum intelligenda sunt, sic et ista. Unde sicut maous angelorum non intelliguntur corporaliter, sic nec rapi hoc sacramentum intelligendum est localiter vel corporaliter ; similiter nec consociari situaliter. Sed hoc intelligendum est quod sicut angeli intelliguntur Deo offerre orationes nostras et petitiones similiter et desideria non propter ignorantiam Dei, sed propter commoditatem nostram, quia suis sanctis affectibus puris nos adiuvant et merita nostra in conspectu Dei replicant, ut ex eorum puritate sancta et affectione ferventi ratione dignitatis nuntii sint acceptabilia -sic intelligendum est offerre sacrificia, quia sacris mysteriis assistentes una : nobiscum precantur, ut nostra munera sint accepta et una nobiscum reverentur sanctissimum corpus Christi sicut in caelo. Ideo dicuntur in caelum rapere et consociare quantum ad hoc quod reputant honore dignum in altari ut in caelo. Per hunc etiam modum intelligenda est oratio canonis, quia, sicut exponit Innocentius, angelus ille magni consilii est Christus ; per manus illius oramus sacrificium perferri, id est ipsius meritis et precibus nostrum sacrificium Deo acceptari. Unde ipse est pontifex et advocatus noster et apparet continue vultui Dei, ad interpellandum pro nobis. Et sic patent quaesita.

PrevBack to TopNext