Text List

Quaestio 1

Quaestio 1

Utrum Eucharistia confici debeat in specie panis et vini.

Et quod istud sacramentum debeat confici in specie panis et vini, ipsa Domini institutio sive consecratio et Ecclesiae catholicae observatio sufficientem praebet auctoritatem et rationem.

Rationes principales

Sed quod non, videtur : Quia, secundum. quod dicit Hugo, "crescente veritatis cognitione, signa debuerunt esse evidentiora". Ergo, cum panis et vinum fuerint sacramenta legis naturae, nullo modo debent esse sacramenta legis gratiae, in qua tantum concurrit cognitio veritatis.

Item, lex scripta plus cognitionis dabat et habebat quam naturalis : ergo eius signa erant certiora et expressiora. Ergo magis Lex Nova debuit conficere in sacramentis sive signis traditis tempore legis scriptae quam tempore legis naturae, de quibus sunt species panis et vini.

Item, hoc ipsum videtur, quia in lege scripta agnus et eius sanguis offerebatur ; sed caro magis exprimit carnem et sanguis sanguinem : ergo magis in illa specie debet confici sacramentum Eucharistiae quam in ista.

Item, species sacramenti naturaliter habent repraesentare ; sed panis et vinum fiunt artificio : ergo non congruunt sacramento.

Item, hoc specialiter ostenditur de pane, quia in hoc sacramento specialiter debet significari Christus passus, unde ipse dicit : Hoc facite in meam commemorationem ; sed panis integer non significat passionem : ergo non congruit huic sacramento.

Item, in hoc sacramento continetur Christus ut cibus parvulorum, qui prius erat cibus angelorum ; sed cibus parvulorum est lac : ergo in lacte deberet confici.

Item, obicitur de vino, quia hic significatur Christus ut cibus sive potus sanans ; sed vinum non datur infirmis : ergo non debet in vino confici hoc sacramentum quod est sanativum infirmitatis spiritualis.

Item, effectus istius sacramenti est exstinguere morbum concupiscentiae ; sed vini est accendere, Proverbiorum 20, 1 : "Luxuriosa res est vinum": ergo etc.

Conclusio

Panis et vinum congrue exprimunt duplicem rem huius Sacramenti

Respondeo : Dicendum quod istius sacramenti duplex est res, scilicet corpus Christi verum et mysticum ; et quia signa sunt instituta propter expressionem rei significatae, talia debuerunt esse quae de sui natura nata essent utrumque exprimere. Et quoniam corpus mysticum est ex multis aggregatis in unum, talia elementa esse debuerunt quae ex multis facerent unum ; tale autem est panis, quia est ex multis granis puris ; tale etiam est vinum, quod est ex multis acinis puris : ideo recte unionem corporis mystici significant.

Corpus autem Christi verum continetur in hoc sacramento ut cibus, quia propter hoc institutum est sacramentum ; et ut cibus non qualiscumque, sed ut cibus conveniens, cibus efficax, cibus sanans, cibus omnibus communis : ideo debuit institui signum, quod quidem esset cibus habens istas proprietates. Cibus autem magis conveniens est panis de frumento et vinum ; et huius signum est quod naturae non generat ex frequentatione fastidium, quod non convenit de aliquo alio cibo. Est etiam efficax in confirmando, quia panis confortat et vinum laetificat. Est etiam sanus, sicut dicit Isaac, in Dietis, quod uterque ad sanitatem facit. Ulterius est cibus communis et usitatus, maxime inter gentes rationabiliter viventes. Unde Damascenus : Consuetudo est hominibus panem comedere et bibere vinum ; ideo coniugavit eis Dominus Divinitatem et fecit ea corpus et sanguinem suum, ut per haec quae sunt. secundum naturam consueta, in quibus vita conservatur, ad ea quae sunt supra naturam anima transferatur.

Ad rationes

Ex his patent obiecta. Quod enim obicit, quod sacramenta in Nova Lege sunt evidentiora, dicendum quod evidentius factum est ratione verbi additi : Hoc est corpus meum ; sed non oportuit a parte elementi, quia sufficiebat illa evidentia.

2-3. Ad illud quod obicitur de signis legis scriptae, dicendum quod evidentiora signa. erant passionis, quia, sicut supra dictum est, ad illam significandam principaliter ordinabantur, sed non evidentiora quantum ad expressionem gratiae sacramentalis ; et hoc principaliter significatur in sacramentis Novae Legis. Et per hoc patet de carne, quia non significatur caro ut caro, sed ut reficiens.

Ad illud quod obicitur, quod sunt ab artificio, dicendum quod habilitas est a natura, sed perfectio ab opere humano ; sic et Christus a sua origine habuit cibandi habilitatem, sed actu est cibus effectus decoctione in igne passionis et compressione in torculari crucis ; sic est in ipso igno, scilicet pane et vino.

Et per hoc patet sequens quod obicit, quod non significat passionem ; dicendum enim quod falsum est, immo significat per decoctionem vel etiam compressionem. Posset tamen dici quod non exprimitur Christus ut passus principaliter, sed ut cibus.

Ad illud quod obicitur, quod est cibus parvulorum, dicendum quod est cibus parvulorum et humilium, eorum tamen qui aliquo modo creverunt, non accedentium ad fidem. Unde Augustinus: Cibus sum grandium, cresce, et manducabis me etc. Et ideo in pane, non in lacte, fuit institutum.

Ad illud quod obicitur de vino, quod non sanet, dicendum quod vinum datur iam convalescentibus et non actu infirmantibus ; in quo significatur quod istud Sacramentum dari debet iam confidentibus per bonam conscientiam, non iacentibus in lecto peccati.

Ad illud quod obicitur, quod auget luxuriam, dicendum est quod hoc facit quando sumitur ad ebrietatem, non quando sumitur ad refectionem et iucunditatem, servata sobrietate.

PrevBack to TopNext