Quaestio 2
Quaestio 2
Utrum utraque harum specierum sit de integritate sacramenti.
Rationes principales
Et quod sic, videtur : Quia Dominus, cum illud sacramentum tradidit, in utraque specie confecit ; sed non est sacramentum completum nisi secundum quod ipse instituit : ergo etc.
Item, forma verbi est de integritate sacramenti ; sed forma corporis non est nisi super panem et forma sanguinis non est nisi super vinum : ergo utraque species est de integritate.
Item, nullum sacramentum est iterandum, quamdiu manet : ergo nec consecratio supra consecrationem est addenda, cum est perfecta ; sed ad consecrationem panis additur consecratio vini : ergo nondum est perfecta : ergo etc.
Item, in hoc Sacrameno exprimitur mysterium nostrae redemptionis ; sed hoc non fit in solo pane, sive in corpore, sed etiam in sanguine : et sic etc.
Contra : In hoc Sacramento quantum ad speciem panis totus Christus continetur nec aliquid amplius in duobus quam in uno, nec aliud, sed omnino idem : ergo videtur quod non sit de integritate species vini, quia, illa remota, remanet totum completum.
Item, fideles integrum et perfectum sacramentum recipiunt, nec recipiunt nisi in altera specie tantum : ergo etc.
Item, quaero : quae necessitas est in hoc sacramento sanguinem Christi significari ? Si quia de integritate, multo magis anima : ergo anima multo magis debet significari. Si dicas quod in hoc significatur anima, quia "sedes animae est in sanguine", ut dicit Magister, contra : anima ut perfectio est in toto corpore et in singulis partibus, non ergo in sanguine. Praeterea, quaedam animalia sunt sine sanguine.
Conclusio
Utraque species est de integritate Sacramenti eucharistiae quoad significantiam, sed non quoad efficaciam
Respondeo : Dicendum quod in sacramento duo sunt, scilicet efficacia et significantia. Esse igitur de integritate sacramenti dupliciter est : aut quantum ad efficaciam, et sic neutra species est de integritate, sed in qualibet totum, quod habet efficaciam ; aut quantum ad significationem, et sic sunt de integritate ; quia in neutra per se exprimitur res huius sacramenti, sed in utraque simul. Et hoc patet sic.
Hic significatur Christus cibus perfecte reficiens manducantes sacramentaliter et spiritualiter ; perfecta autem refectio non est in pane tantum nec in vino tantum, sed in utroque : ideo non in uno tantum perfecte significatur ut reficiens, sed in utroque. Reficit autem hoc sacramentum non quoscumque, sed manducantes spiritualiter. Manducare autem spiritualiter est recognoscere et affici circa eius passionem, quae fuit in corporis eius multiplici afflictione et sanguinis effusione ; in quo manifestatur immensa Dei caritas, et in hoc anima perfecte reficitur et delectatur ; et ideo utrumque distincte significatur, scilicet corpus et sanguis. Rursus, delectatio et refectio non est in passione quia passio, sed quia nostra redemptio ; ibi etiam mira nostra utilitas nos delectat, et quia redempti sumus in corpore et anima : ad hoc est perfecta redemptio et Christus exposuit corpus et animam ; et ideo, ut perfecta esset vel significaretur redemptio, et ex hoc perfecta refectio, debuit significari corpus in pane et anima, cuius sedes est in sanguine, in vino.
Ad rationes
1-2. Ad illud quod obicitur primo ad oppositum, patet, quia, etsi totum in utraque specie contineatur, non tamen per alterum perfecte significatur. Et ideo fideles perfectum sacramentum recipiunt, quia ad efficaciam recipiunt ; sed quantum ad significantiam sufficit quod Ecclesia faciat in eorum praesentia ; nec oportet quod ipsi recipiant, propter periculum eff usionis et propter periculum erroris, quia non crederent simplices in altera specie totum Christum recipere. Exemplum patet de eo cui exivit sanguis ab hostia, qui.a non credebat quod esset sanguis in specie corporis.
Ad illud quod obicitur tertio : quae necessitas est quare oporteat sanguinem significari , dicendum quod hoc est tum propter passionem, tum propter animae redemptionem. Anima enim, cum sit spiritualis, non potuit in se significari, sed in annexo, ut puta in sanguine, in quo est sedes animae, non quia in solo sanguine, sed quia anima rationalis unitur mediante potentia sentiendi, et illa mediante potentia vegetandi, et illa, cum habeat tres virtutes, prima, fundamentum omnium, est nutritiva et nutrimentum sanguinis vel aliquid loco eius : ideo etc.
Ad illud quod obicitur de Baptismo, dicendum quod Baptismus principaliter significat mortem et sepulturam, sed hoc sacramentum significat Christum passum ; et quoniam passus est in anima et in carne, passus corporis afflictione et sanguinis effusione : ideo utrumque hic significari debet. Unde non est simile ; tamen ista non est tota causa nec principalis, sed principalis est significatio refectionis perfectae secundum statum viae. Causae autem congruentiae multae sunt et accipiuntur tum ex propria rei significatione quam efficit sacramentum, et haec est nostra refectio ; tum rei quam significat allegorice, et haec est Christi passio. Refectio autem potest significari ut perfecta ; et sic significatur per haec duo quantum ad modum duplicem, quia alii suaviter, alii cum maiori labore reficiuntur ; prima significatur per sanguinem et speciem vini, secunda per speciem panis. Vel quantum ad effectus quia confortat, et hoc per speciem panis ; et laetificat sive delectat, et hoc per vinum. Quantum ad significationem allegoricam debet significari corpus et anima, quia Christus utram que assumpsit et in utraque passus est et utramque redemit. Et haec omnia ad congruitatem faciunt ; et institutio quae praeexigit congruitatem, superveniens inducit necessitatem.