Text List

Quaestio 4

Quaestio 4

Utrum sacramentum Eucharistiae possit confici in omni pane et vino.

Quarto quaeritur, utrum hoc sacramentum possit confici in omni pane et vino.

Rationes principales

Et quod sic, videtur : Quia est cibus communis : ergo debet fieri in materia communi, sicut Baptismus, propter excusationem pauperum. Ergo in omni pane et in omni vino quae habent rationem reficiendi et potandi.

Item, ostenditur quod possit confici in pane et vino corrupto, quia dicit Innocentius : "Etsi diligenti studio vinum optimum sit quaerendum, vitium tamen vini non maculat munditiam sacramenti" ; eadem ratione nec panis : ergo etc.

Item, ostenditur quod in pane et vino mixto, quia sicut vino commiscetur aqua, ita granis frumenti commisceri possunt alia grana ; sed in vino mixto aqua fit et debet fieri sacramentum : ergo similiter in frumento potest.

Item, quod in omni aqua, videtur, quia omnis aqua potest converti in vinum et conversa potest converti in sanguinem : ergo etc.

Contra : Quod non in omni pane, videtur quia, sicut Dominus baptizando "dedit vim regenerativam aquis", ita consecrando instituit huius sacramenti materiam ; sed consecravit in pane de frumento, quia ille est solum cibus paschalis, et in vino vitis : ergo etc.

Item, quod nec in vino nec in pane corrupto, videtur, quia vinum corruptum non est vinum, sicut homo mortuus non est homo ; unde " acetum, ut dicit Philosophus in VIII Metaphysicae, nec est vinum nec potest esse" ; similiter de pane : ergo etc.

Item, quod nec de mixto, videtur, quia "mixtio est miscibilium alteratorum unio" ; unde in mixtione transmutantur formae mixtorum et resultat tertium. Ergo vinum mixtum non est vinum, et similiter panis : ergo etc.

Item, quod non in aqua non naturali, videtur, quia Baptismus, qui est. sacramentum necessitatis, non potest : ergo nec illud debet fieri solemnius.

Conclusio

Eucharistiae Sacramentum non potest confici in alio pane quam de tritico, nec in alio vino quam de vite

Respondeo : Dicendum quod materia congrua huic sacramento de natura sua est panis de frumento et vinum de vite, propter hoc quod iste cibus inter omnes cibos, et potus ille inter omnes potus est convenientior, efficacior, sanior et communior. Et ideo Dominus se grano frumenti comparavit, Ioannis 12, 24 ; et ligno vitis, Ioannis 15, 1 ; et ex hac causa in his duabus speciebus confecit et conficiendo instituit. Ideo in alio pane quam de frumento vel in alio vino quam de vite non potest confici ; et hoc determinavit Concilium Carthaginense. In omni autem pane de frumento sicut in omni vino de vite, sive ibi sit differentia accidentalis sive specifica, ut dicunt quidam, potest confici, salvata specie illius panis et illius vini.

Ad rationes

Ad illud ergo quod obicitur de omni pane propter communitatem, dicendum quod non tantum communitas, sed etiam congruitas est hic consideranda. Praeterea, Baptismus est sacramentum necessitatis, sed illud non ; ideo non est simile. Praeterea, "omnis aqua naturaliter omni aquae est eadem specie", non sic omne bladum.

Ad illud quod quaeritur de corruptione, dicendum quod est quaedam corruptio a statu optimo, non tamen ab esse simpliciter, ut puta quando vinum turbatur vel acescit ; quaedam est corruptio ab esse simpliciter, ut quando simpliciter desinit habere formam panis et vini, ut quando perfecte conversum est in acetum. Prima corruptio. non tollit potentiam conficiendi, sed secunda tollit. Haec autem corruptio poterit discerni per gustum ab illis qui noscunt naturas rerum.

Ad illud quod obicitur de mixtione, dicendum quod mixtio dicitur dupliciter, scilicet communiter et proprie : communiter, quando miscetur aliquid alicui alterius naturae quod tamen non habet proportionem, sed illud tamquam praedominans solvit speciem et convertit in se ; et tunc non est mixtio proprie, et talis potest esse in hoc sacramento. Et de hac dicitur, in fine I De Generatione, quod si gutta aquae misceatur amphorae vini, non est mixtio, quia solvitur species. Est alia mixtio proprie dicta miscibilium alteratorum unio ; et haec repugnat. Unde tot grana possunt commisceri granis frumenti et tantum de aqua vino quod alterant a suis naturalibus saporibus ; et haec mixtio tollit potentiam conficiendi. Et ideo frumenti grana diligenter sunt secernenda et valde parum de aqua est apponendum, maxime quando vinum est debile.

Ad illud quod ultimo quaeritur de aqua, dicendum quod, non aqua rosacea nec artificialis, sed solum naturalis, quae dicitur aqua viva, est apponenda ; et si apponatur alia aqua ut transeat in vinum, fit sacramentum ; sed ille qui apponit peccat, sicut ille qui omittit ponere aquam. Quod enim aqua significat populum, hoc est ratione multitudinis ; et talis est aqua non artificialis, sed naturalis.

PrevBack to TopNext