Text List

Quaestio 3

Quaestio 3

Utrum aqua sit de integritate sacramenti Eucharistiae.

Tertio quaeritur, utrum aqua sit de integritate sacramenti Eucharistiae.

Rationes principales

Et quod sic, videtur : Cyprianus : "Sicut in sanctificando calicem Domini offerri sola aqua non potest, sic nec vinum solum potest" ; sed vinum est de integritate et sine ilo non potest esse sacramentum : ergo nec sine aqua.

Item, ratione videtur, quia sacramentum corporis non potest fieri in sola farina nisi per commixtionem aquae fiat panis. Ergo nec sacramentum sanguinis sine commixtione aquae.

Item, aut Dominus posuit aut non posuit. Si posuit, et quod ipse instituit est de integritate sacramenti, quia qui aliter facit nil facit : ergo etc. Si non posuit, ergo praesumptio fuit ponere.

Item, quod significat aliquid quod est de substantia et principaliter in sacramento est de eius substantia ; sed unio aquae cum vino significat unionem ad caput, ut dicit Beda, et habetur in littera.

Item, vinum significat sanguinem qui fluxit de latere Christi ; sed non tantum sanguis fluxit, immo sanguis et aqua : ergo imperfectum est sacramentum, nisi utrumque apponatur.

Sed contra : Nihil est de substantia sacramenti huius materialiter, quod non remanet neque secundum substantiam neque secundum accidentia ; sed aqua est huiusmodi : ergo etc.

Item, elementum quod est de substantia unius sacramenti non est de substantia alterius, cum sint sacramenta distincta ; sed aqua est materia Baptismi : ergo non est de necessitate huius sacramenti.

Item, omne quod est de substantia aut est quantum ad significantiam aut quantum ad efficaciam. Non quantum ad significantiam, quia debent significari corpus Christi verum et mysticum ; et sanguis sufficienter significatur per vinum et similiter unio corporis mystici. Nec quantum ad efficaciam, quia sine aqua est transsubstantiatio.

Item, quidquid sit de integritate, quaero de congruitate. Et videtur quod non sit congruum aquam apponi : Quia hoc sacramentum est rei habentis omnis saporis suavitatem ; sed aqua est insipida : ergo non congruit.

Item, pani nihil additur, ergo nec vino ; vel si additur, quaeritur : quare ?

Item , Dominus non legitur apposuisse. Ergo videtur quod non peccat qui non apponit, sed multo magis qui apponit.

Quod autem sit de necessitate et congruitate praecepti : Cyprianus : "Nobis ignosci omnino non potest qui admoniti sumus ut calicem Domini cum vino et aqua mixtum, secundum quod Dominus obtulit, offeramus".

Quaestio ergo est si mortaliter peccat qui omittit.

Conclusio

Admixtio aquae non est de integritate, sed de congruitate Sacramenti eucharistiae

Respondeo : Dicendum quod de integritate sacramenti huius sunt quatuor, scilicet materia et forma et ordo et intentio consecrantis ; de congruitate autem et bene esse sunt quae sunt his annexa. Aqua ergo, cum non sit aliquid horum, non est de necessitate, sed annexum est materiae, scilicet vino, quia adiungitur vino et in ipsum convertitur et postmodum in sanguinem ; et ideo est de congruitate. Ratio autem huius connexionis est expressior significatio, quia aqua significat populum et per coniunctionem sui cum vino significat unitatem capitis cum membris ; per vinum autem significatur unio membrorum ad invicem. Rationes igitur ostendentes quod aqua non sit de substantia sacramenti concedendae sunt.

Ad rationes

Ad illud ergo quod obicitur de Cypriano, dicendum quod Cyprianus dicit illud non posse fieri quod non bene potest vel non de iure potest. Unde Alexander, ubi Cyprianus dicit potest, dicit debet.

Ad illud quod obicitur de farina, dicendum quod non est simile, quia farina non commixta sive per se non est cibus, sed vinum potus est per se.

Ad illud quod obicitur, utrum Dominus apposuerit, dicendum quod sic : sed non tamquam necessarium, sed tamquam congrum ; et hoc patet, quia vinum erat ex quo confecit : ergo aqua transierat in vinum antequam conficeret ; et quia apposuit, peccat qui non apponit, tamen nihilominus conficit.

4-5. Ad illud quod obicitur de unione, dicendum quod illa unio significatur per vinum, quia ignificatur unio membrorum ad invicem et per consequens ad caput, non tamen ita expresse ; ideo congruit. Similiter quod dicitur quod fluxit simul, dicendum quod per aquam illam non significatur aqua ista nec e converso ; sed aqua illa aquam baptismale in significat. Vel potest dici quod ex hoc innuitur commiscendam aquam vino ; unde illud fuit figura huius, non hoc sacramentum illius ; hic enim sanguis, non ille tantum, sed totus qui fluxit de corpore significatur et continetur.

Ad illud quod quaeritur de congruitate, dicendum quod est de congruitate. Quod dicit de insipiditate, dicendum quod significat populum, qui est insipidus, et sapidus fit per coniunctionem cum Sapientia, Christo, sicut aqua, cum adiungitur vino.

Ad illud quod obicitur, quod non commiscetur aliquid pani, dicendum quod non est simile, quia non potest ei sic aliquid commisceri ut transeat in ipsum, quia durius, propterea non habet virtutem conversivam ut vinum. Praeterea, principalius refertur ad significandam nostram redemptionem.

Ad aliud dicendum quod Dominus apposuit ; et quidam hoc coniciunt propter Domini sobrietatem, quod non biberit vinum purum, maxime forte, tale quale est in terra promissionis. Sed haec coniectura debilis est. Sed scimus quod Apostoli, qui Coenae Domini interfuerunt, ita Ecclesiae reliquerunt. Nec obiectio valet de Evangelio, quia non omnia scripti sunt ; et ratio, quare de aqua non est scriptum, est, ne putetur de substantia sacramenti ; ne autem putetur praeter necessarium, fuit in passione Domini insinuatum, cum exivit sanguis et aqua.

Et ideo peccat qui omittit, et qui ex haeresi vel contemptu omitteret, peccaret mortaliter. Qui enim negligit ex hoc quod nullam habet diligentiam, peccat mortaliter ; qui negligit ex hoc quod habet diligentiam semiplenam, peccat venialiter, sed tamen graviter peccat, quia hoc sacramentum cum omni diligentia est consecrandum. Et quantum istud opus et hoc sacramentum praecellit alia opera, tantum negligentia in hoc praeponderat aliis negligentiis.

PrevBack to TopNext