Text List

Quaestio 3

Quaestio 3

Utrum in adultis requireretur virtus sacrificii in remedium originalis.

Tertio quaeritur, utrum requireretur virtus sacrificii in remedium originalis in adultis.

Rationes principales

Et quod sic, videtur : Per Gregorium in littera, qui dicit quod maioribus necessaria erat non tantum fides, sed virtus sacrificii : ergo, cum Gregorius loquatur praecise, determinat quod est necessarium. Si dicas quod loquitur sine praecisione, ut tangat quid sit congruum, tunc nulla, esset differentia, quia similiter congruebat pro parvulis offerri sacrificium.

Item, plus poterat adultus quam parvulus, et maius debitum peccati habebat : ergo et plus tenebatur facere quam parvulus.

Contra :Tempore legis naturae non fuit praeceptum nisi naturale ; sed sacramenta non sunt naturalia, ut supra patuit : ergo nullum fuit ibi sub praecepto, nullilm fuit ergo necessitatis : ergo sine sacrificio poterat esse salus adulto.

Item, Hugo, De sacramentis, dicit quod remedium contra originale fuit decimatio ; Gregorius dicit quod sacrificium. Sed contra : unius generis morbi unum debet esse remedii genus.

Item, morbus originalis peccati non iteratur, ergo debet habere remedium non iterabile ; sed tam sacrificium quam decimatio sunt iterabilia : ergo non sunt convenientia remedia contra originale.

Item, qua erat ista virtus sacrificii? Et videtur quod nullius utilitatis, quia huiusmodi oblatio non erat praeceptum quia bonum, quia tunc semper esset praeceptum : ergo erat bonum quia praeceptum ; sed non erat praeceptum : ergo non erat bonum. Si tu dicas quod valet ad fidem, quae erudiebatur in illo signo ; contra : ibi fiebat oblatio et fumus materialis : ergo, si credebat fumum acceptum a Deo, credebat Deum odorare materialiter : ergo credebat eum esse corporeum :ergo videtur quod potius esset in nocumentum fidei. Si dicas quod valebat ad excitationem devotionis, contra : omnis devotio quae est contra pietatis opus non potest esse accepta : unde dona iniquorum non probat Altissimus ; sed ista erat contra pietatem, quia consumebat frustra quod erat utile pauperibus : ergo etc.

Conclusio

Sacrificia legis naturae nullam de se habebant efficaciam curandi vel iustificandi, sed solum ratione fidei Redemptoris

Respondeo : Ad horum intelligentiam. est praenotandum quod, sicut dicit magister Hugo, "in lege naturae tria fuerunt sacramentorum genera, scilicet decimationes, oblationes et sacrificia". Ad quorum notitiam tria sunt notanda : primo, quae sit ratio instituendi illa sacramenta ; secundo, quis modus ; tertio, quae efficacia.

Prima ratio est Dei honorificatio. Notandum ergo quod fides in iustis omni tempore cucurrit et nulIus nisi in fide salvatus est. Tempore igitur legis naturalis haec fides erat quae fideles illuminabat ad hoc quod crederent quod Deus erat creator, quod redemptor, quod remunerator. Ideo fides illuminabat et dictamen naturae consonabat, ut homo Deo serviret et sua ab ipso recognosceret et hoc quod credebat signo visibili etiam quodam modo manifestaret. Ideo signa fuerunt tempore legis naturae, in quibus Deus ut creator honorabatur qui omnia creaverat ut in oblatione ; similiter honorabatur ut redemptor ut puta in sacrificio ; ut perfectus remunerator, in decimatione. Denarius enim est munerus perfectismus, quia tres perfectiones habet in se : prima est unitatis, secunda ternarii, tertia senarii, quae simul iuncta faciunt denarium ; et ideo ibi status est. Propter hoc honorabatur Deus ut perfectiis remunerator. Unitas est enim perfecta, quia est omnis numeri perfectio ; ternarius, quia constat ex omnibus partibus suis, ex parte aliquota et non aliquota ; senarius vero, quia. constat : ex omnibus. partibus aliquotis.

Secunda ratio est fidei Redemptoris professio. Sicut enim nullus sine fide potest Deo placere, sic nullus sine fide Mediatoris a peccato resurgere ; et sicut fides simpliciter dictabat Dei honorificationem, ita et hanc professionem. Et quia tunc profitetur homo quando quod interius credit exterius manifestat, ideo tempore legis naturae fuerunt signa ad hoc manifestandum ei etiam ad manifestandum Redemptorem. In redemptione autem tria considerantur : redemptum, et hoc per decimationem : homo enim significatur per decimam drachmam perditam ; ipse modus redimendi, et hoc per oblationem ; ipsum pretium, et hoc per sacrificium, in quo erat sanguinis effusio. Et ista professio in huiusmodi signis maxime necessaria erat pro ipsis imperfectis ; perfectis enim Deus revelavit sacramenta fidei, imperfectis celavit. Unde minores adhaerebant fidei maiorum et credebant implicite ; et sicut implicite credebant, sic signa data sunt eis a maioribus, in quibus fidem implicite profiterentur.

Tertia ratio ,est vitae agendae institutio. Sicut enim aliquis non poterat Deo placere sine fide nec a peccato resurgere sine fide Redemptoris, sic nec in bono stare sine bono opere ; et ideo fidei adiecta sunt signa, quae significarent ea quae necessaria sunt cum fide. Haec autem sunt sex, quorum tria sunt in corde et tria exterius, quae his signantur : in decimatione peccati recognitio et eius dimissio, quia in ea datur Deo quod perfectum et quod bonum est et remanet nobis quod est imperfectum ; unde significatur quod bona tantum sunt, a Deo, sed mala a nobis ; rursus, in separatione decimae partis in partem Dei signatur recessus a peccato. In sacrificio signatur interna contritio : sacrificium enim Deo spiritus contribulatus ; et exterior carnis maceratio, quia occidebatur pecus ; unde mortificanda sunt membra nostra, ad Romanos 12, 1 : "Exhibeatis corpora vestra hostiam", etc. In oblatione, mentis devotio et exterior bona operatio, quae, si adsunt cum fide, sufficiunt ad salute. Sic igitur patet quae sit ratio institutionis illorum, scilicet Dei honorificatio, fidei Redemptoris professio, vitae agendae instructio.

Secundo debet attendi modus instituendi : Non enim instituta sunt per modum praecepti, ut dicit Hugo: Primo parvulos consilio nutrivit , loquens pro illis qui fuerunt tempore legis naturae. Et si quaeras : quomodo, dicendum quod fides dictabat, ut visum est, et natura consonabat et inspiratio auctoritatem dabat ; et ideo per modum consilii data erant, et hoc per superiores, in quibus erat fides explicita.

Tertio attendenda est in his efficacia. Et notandum quod de se nullam habebant efficaciam curandi vel iustificandi, sed solum ratione fidei Redemptoris ; non nim erant instituta ad hoc, sed ad haec quae praedicta sunt. Ex his patent obiecta.

Ad rationes

1. Quod enim obicit primo, quod non sunt de necessitate, concedendum est.

2. Ad illud quod obicitur de Hugone, quod remedium erat decimatio, dicendum quod nec decimatio nec sacrificium erat per se remedium, sed tantum ratione fidei ; et quia omnia illa tria erant signa redemptionis, ideo indeterminate fides cum quolibet istorum mundare poterat.

3. Ex hoc etiam patet aliud de iteratione, quoniam ideo poterant iterari, quia non erant medicinae ex. se impositae contra morbum non iterabilem.

Ad illud quod quaeritur de virtute sacrificii, dicendum quod virtus sacrificii vel dicitur hic fides, quae faciebat sacrificium valere, vel dicitur interna mentis contritio, quae faciebat exterius sacrificium virtuosum ; et quia adultis necessaria erat contritio propter actuale, ideo Gregorius dicit sacrificium curasse maiores.

Quod obicitur, quod sacrificium erat via erroris, dicendum quod verum est illis qui accipiebant ipsum ut rem, sed non bis qui accipiebant ut signum ; et quia fideles accipiebant ut signum, ideo eis non erat via erroris.

Ad illud quod obicitur, quod erat contra pietatem, dicendum quod non est verum, quia adeo abundabant animalia et pauperes ita pauci erant quod sufficiebant pietati quantum ad cultum Dei et quantum ad sustentationem proximi.

PrevBack to TopNext