Text List

Quaestio 1

Quaestio 1

Utrum Christus confecerit in azymo an in fermentato.

Quaeritur ergo primum, utrum confecerit in azymo, an in fermentato.

Rationes principales

Et quod in azymo, videtur : Matthaei 26, 11 : "Prima autem die azymorum".

Item, Marci 14, 12 : "Et primo die azymorum" ; et Lucae 22, 7 : "Venit autem dies azymorum, in quo necesse erat occidi pascha". Sed isto die non reperiebatur fermentatum in omnibus finibus Israel : cum ergo existens in domo Iudaeorum comederit pascha, non potuit conficere nisi in azymo.

Item, ratione videtur, quia Dominus non venit "solvere Legem, sed adimplere" mandata Legis ; sed praeceptum erat, Exodi 12, 8 et Deuteronomii 16, 3, quod comederent pascha cum azymis : ergo comedit azyma. Sed de illo pane confecit quem in Coena comederat : ergo etc.

Item, Dominus debuit eo modo conficere quo magis sacramento conveniret ; sed azymum ratione integritatis magis convenit huic sacramento : ergo in pane azymorum debuit conficere ; unde I ad Corinthios 5, 8 : "Non in fermento veteri, sed in azymis".

Contra hoc est quod Dominus praevenit diem azymorum ; sed ante illum diem non comedebant azyma : ergo etc. Quod autem praevenerit, ostenditur, quia, si figurae debet veritas respondere, cum agnus, qui erat figura huius, immolaretur decima quarta luna, Christus fuit crucifixus decima quarta luna ; sed ante diem crucifixionis confecit : ergo in fermento.

Hoc ipsum probatur auctoritate, quia dicitur Ioannis 18, 28 : "Non introierunt in praetorium, ut non contaminarentur, sed manducarent pascha". Ergo ante ductus est ad passionem quam manducaretur pascha : ergo praevenit : ergo idem quod prius.

Item, dies festus paschae dicitur prima dies in qua manducabatur pascha ; sed Ioannis 13, 1 "ante diem paschae" dicitur quod fecit coenam cum discipulis suis : ergo etc.

Item, hoc ipsum probatur per Lucam 23, 56, ubi dicitur quod mulieres in die crucifixionis "aromata paraverunt", in sequenti quieverunt ; et Glossa dicit quod non licebat aliquid parare secundum Legem. Ergo magnus dies festus fuit in sequenti crucifixionis ; sed magnus dies festus erat prima dies azymorum : ergo etc.

Item, ratione videtur, quia, si Dominus noluit nos ritum Iudaeorum servare, videtur quod nec ipse servaverit : ergo non confecit in azymis.

Iuxta hoc quaeritur de controversia Graecorum et Latinorum, unde venerit. Et videtur quod non poterit esse, quia ipsi acceperunt ab Apostolis, et Apostoli ab uno Domino. Ergo vel Apostoli erraverunt vel Graeci finxerunt. Quaeritur etiam, qui melius faciunt, et utrum utrique bene faciant, cum aliqui modum Domini non teneant.

Conclusio

Chrstus consecravit in pane azymo, non in pane fermentato

Respondeo : Ad primum dicendum quod Dominus pascha celebravit decima quarta luna ; unde non praevenit, sicut expresse tres Evangelistae concordant, nec praevenire debuit. Si ergo manducatio agni typici est evacuata per manducationem Agni veri, manducatio Agni veri debuit illam sequi, non praeire. Unde quia in luna decima quarta pascha fecit, quando tantum comedebantur azyma, patet quod in azymo confecerit.

Ad rationes

Ad illud quod obicitur, quod praevenit, quia crucifixus est decima quarta luna, respondent quidam quod luna decima quarta est crucifixus, quia solemnitates durant a sero usque ad aliud sero ; unde primo sero comedit agnum, et antequam veniret alterum sero, est crucifixus. Aliter dicitur et melius quod passio eius inchoata est statim post Coenam, quia fuit in agonia et fuit comprehensus etc. ; unde optime est factum quod agni comestio et ipsius immolatio facta est decima quarta luna, non quia. consummata, sed inchoata.

Ad illud quod obicitur, quod non introierunt praetorium, ut non contaminarentut, dicendum quod pascha tribus modis accipitur. Uno modo pascha cibus paschalis dicitur, ut azyma, quae per septem dies comedebantur a Iudaeis. Alio modo pascha dicitur agnus paschalis, Lucae 22, 7 : "In qua necesse erat occidi pascha". Tertio modo dicitur pascha Agnus verus, I ad Corinthios 5, 7: "Pascha nostrum immolatus est Christus". Et primo modo accipitur in Ioanne.

3-4. Ad illud quod obicitur de die festo, dicendum quod illi septem dies omnes erant dies festi ; sed primus erat per excellentiam festus dies, hoc est decima quinta ; amplius maiori excellentia Sabbatum, quod erat inter illos dies festos, in quo nihil debebant parare, tum propter suam celebritatem, tum propter azyma. Quod ergo dicit Ioannes, loquitur de die decima quinta, ante quam facta est coena. Quod autem dicunt Iudaei : Non in die festo, intelligitur de Sabbato. Similiter, quod mulieres quiescunt, hoc est ob reverentiam Sabbati, non quia primus dies, quia in primo die aliquid parare sed in Sabbato parare nil licebat.

Ad illud quod obicitur, quod Dominus non debuit facere nos iudaizare, dicendum quod Dominus de Lege non retinuit, sed de novo instituit ; sicut patet de Baptismo, quia illi aqua lustrabantur, et nos aqua lustramur ; et hoc instituit, quia sacramento congruebat..

Ad illud quod quaeritur de controversia Graecorum et Latinoruin, dicendum quod, sicut dicit Leo Papa, antiqui Patres propter Iudaeorum institutionem et quando error ille vigebat de legali observantia, decreverunt ex consilio Spiritus Sancti cessare, quousque error ille minueretur, sicut decreverunt in Christi nomine baptizare. Unde omnis Ecclesia primo in azymis conficiebat, postmodum ex hac causa in fermentato. Sed, cessante iam illa causa, rediit iam Romana Ecclesia ad ritum pristinum ; Graeci vero, tamquam superbi, noluerunt ad ritum primum redire. Et ideo ex hoc ita coacti sunt defendere, primo dicentes se ita accepisse ; secundo vero, quia hoc non sufficiebat, addiderunt rationem : propter hoc, ne iudaizarent ; tertio, quia hoc non sufficiebat, si Dominus in azymis confecisset, ausi sunt hoc dicere quod Dominus confecit de fermentato. Et quia Evangelistae dicunt contrarium, ausi sunt dicere quod falsum dixerunt et a Ioanne correpti sunt. Ecce, quomodo error parvus in principio, multus est in fine. Tamen tam ipsi conficiunt quam nos ; hoc enim non est de substantia sacramenti, sed de congruentia. Et hoc patet ex imitatione vel institutione Sanctorum.

PrevBack to TopNext