Text List

Quaestio 2

Quaestio 2

Quale corpus Christus in Coena dederit discipulis.

Secundo quaeritur de modo, quo Christus confecit quoad contentum interius ; et quaeritur, quale corpus dedit discipulis in Coena.

Rationes principales

Et quod impassibile et immortale videtur : Matthaei 17, 2 : "Transfiguratus est ante eos", Glossa : "Illud corpus, quod habuit per naturam, dedit discipulis suis in Coena, non mortale, non passibile".

Item, ratione videtur, quia omnis caro passibilis est convertibilis. Ergo, si corpus passibile dedit, fuit convertibile in manducantes ; quod est inconveniens.

Item, omni passibili potest inferri passio, et omne illud cui potest inferri passio laeditur per contactum fortem agentis. Si ergo Christus sub forma panis fuit passibilis, tunc ergo percussione dentium et masticatione poterat laedi.

Item, si passibile et mortale esto quod esset reservatum in triduo tunc ergo moreretur ; et si hoc, non esset ibi anima : ergo nec plenum Sacramentum. Cum ergo hoc non sit ponere, constat quod non moreretur : ergo etc.

Item, esto quod aliquis consecrasset in triduo, constat quod verba eamdem haberent virtutem ; sed virtute verborum est ibi modo totus Christus : ergo totus Christus esset ibi : ergo simul esset vivus et mortuus, vivus sub Sacramento, mortuus extra : ergo pari ratione immortale sub Sacramento, mortale extra.

Item, quod illud nullum sit inconveniens, videtur quia, si aliquod corpus esset in pluribus locis, simul posset moveri et quiescere et simul moveri et non moveri. Ergo eadem ratione simul pati et non pati, mori et non mori : ergo etc.

Contra : I ad Corinthios 11, 24, dicit Glossa : "Solet quaeri quale corpus discipulis suis dedit Dominus" ; et respondet : "Tale quale erat, quia passibile et mortale".

Item, si dedit impassibile et immortale, cum haberet in se passibile et morfale, ergo aliter dedit in signo quam in se : ergo fuit ibi fictio.

Item, si immortale esto quod reservaretur simul esset vivus et mortuus : ergo simul viveret et non viveret ; et si hoc, duo contradictorie opposita essent simul vera de eodem ; quod non potest credi nec intelligi.

Item, cum dicitur : Hoc est corpus meum, panis solum convertitur in corpus ; sed anima est ibi solum per concomitantiam : ergo, si in triduo fuisset confectum, esset mortuum corpus, cum anima esset separata : ergo similiter, si esset reservatum : ergo passibile et mortale.

Conclusio

Corpus Christi in Coena discipulis datum erat sub speciebus passibile et mortale, sed ibi erat impassibiliter

Respondeo : Circa hoc duplex est opinio : una magistri Hugonis et suorum sequacium, quod Christus corpus suum immortale et impassibile dedit sub Sacramento. Et non est inconveniens quod sit habens alterum et alterum modum essendi habitu et actu. Habitu quidem erat mortale, sed ex aliqua causa sumpsit ad tempus immortalitatem ; sicut subtilitatem in nativitate, agilitatem in mari, claritatem in monte, sic immortalitatem sub Sacramento. Nec est ibi contradictio vera, quia corpus Christi ex hoc quod in pluribus locis est, oppositas habet proprietates, sicut portare et portari, quiescere et moveri, sic pati et non pati. Quantum enim ad hoc accipit rationem universalis, licet vere sit singulare. Et secundum opinionem istorum, si reservatum fuisset, non esset mortuum in pyxide. Sed quia haec opinio simul contradictoria ponit dici de eodem secundum quod idem, et hoc non est necessarium ponere in hoc Sacramento ; ideo minus est rationabilis.

Propterea est alia opinio Magistri et Innocentii et sequacium, quod "dedit tale corpus discipulis quale habuit". Quamvis enim corpus Christi simul virtute sacramenti sit in pluribus locis, easdem tamen habet absolutas proprietates tamquam unum numero.

Et propterea ad intelligentiam obiectorum in contrarium dicendum quod duplex est proprietas quae convenit corpori Christi : quaedam absoluta, quaedam relata ad locum. Proprietas absoluta, quae convenit corpori Christi ut in uno loco est, cum sit una, convenit tamen ut in omnibus. Sed proprietas relata ad locum, cum sit in diversis locis, etsi conveniat ei in uno loco, non tamen oportet quod in omnibus. Unde non oportet quod, si corpus Christi sit in multis locis, quodsi movetur in uno, moveatur in altero. Similiter non oportet, quodsi aliquis percutit ipsum in uno loco, quod in alio similiter percutiat, quia talis operatio respicit praesentiam localem agentis. Ita similiter non oportet, quodsi videatur in uno loco, quod in alio videatur, quia hoc respicit praesentiam visibilis.

Concedendum ergo quod Christus corpus passibile et mortale habebat sub Sacramento, sed tamen non poterat ibi sibi passio inferri, quantumcumque homo percuteret. Unde dicendum quod sub speciebus illis erat passibilis, sed erat ibi impassibiliter. Unde loquendo de passione illata , si quaeratur utrum posset ibi pati, ista distinguenda est : aut enim hoc quod est ibi determinat actum aut compositionem intellectam circa subiectum. Si determiriat actum, falsa est, quia sensus est quod sub Sacramento poterat ei passio inferri ; et hoc est falsum, quia sicut ibi non poterat sentiri, ita nec poterat ei passio inferri. Si autem determinat compositionem intellectam circa subiectum, sic locutio est vera et est sensus : existens ibi poterat pati ; quia, si passio in alio loco ei inferatur, etiam ibi passionem sentiret et moreretur. Unde, si fuisset reservatum corpus illud, habuisset plagas sub Sacramento sicut extra, sed tamen non esset illi illata passio sub tali modo existendi. Propter hoc dicunt magistri quod ibi existens erat passibilis passione illata sibi alibi, tamen erat impassibiliter. Et si hoc magister Hugo intellexit, habet veritatem ; sed tunc illa adaptatio de dotibus non valet. Si enim dotes dicunt qualitates aliquas, non video quomodo corpus non sit alteratum, saltem ad tempus. Constat autem quod quando dedit Sacramentum, corpus eius actu et habitu habebat proprietatem passibilitatis : ergo non habebat oppositum ; modum tamen existendi in alio alium habebat, qui modus sublimabat ipsum supra habere positionem, ac per hoc supra possibilitatem sentiendi ut erat ibi, vel contingendi. Unde, quamvis esset passibile, tamen nunquam poterat palpari ibi, similiter nec passio ibi inferri.

Ad rationes

1-2. Ex hoc patent obiecta, quia Glossa dicit quod dedit immortale et impassibile, quia ibi passio ei non poterat inferri vel mors, tamen alibi sic. Patet similiter sequens, quare ibi non poterat converti, quia non erat ibi passibile.

Similiter patet tertium, quia passio poterat ei inferri, sed non secundum omnem statum, ut puta secundum illum secundum quem est insensibile.

4-6. Ad illud quod quaeritur, si in triduo fuisset reservatum, dicendum quod mortuus esset sub speciebus ; et similiter, si aliquis conficeret, non esset ibi nisi corpus mortuum. Quod obicit, quod tunc imperfectum esset etc., dicendum quod Sacramentum esset perfectum ab efficacia, quia corpus erat unitum Divinitati, perfectum a significantia, sed tamen non a continentia. Et ratio huius est, quia imperfectio erat in ipso significato, quia corpus erat mortuum. Similiter dicendum quod non est ibi anima virtute verborum, sed propter coniunctionem. Unde, quia in triduo non erat coniuncta, ideo non esset ibi, non propter virtutem verborum quae modo sit maior, sed propter alium statum corporis ; verba autem sacramentalia sunt ordinata ad convertendum in corpus quale erat secundum statum prolationis verborum.

Sed numquid poterat Christus facere, si corpus erat mortuum sub Sacramento, quod anima, egrediens de corpore pendente in cruce, intraret corpus sub Sacramento, et ita simul esset vivum et mortuum ? Dicendum quod hoc facere nil aliud esset quam redire unde exierat ; unde hoc esset corpus suum vivificare, quia omnino unum est ; et ideo est ibi imaginatio illata, quia imaginatur corpus Christi unicum esse ut diversa corpora et quod unum sit et perfectum et vivum et aliud non. Hoc autem non debet intelligi, quia unum tantum est corpus.

PrevBack to TopNext