Text List

Divisio textus

Divisio textus

Supra egit Magister de confectione sive consecratione. In hac distinctione agit de consequentibus. Et quoniam duo sunt consequentia, scilicet fractio et iteratio sive frequentatio, ideo distinctio ista dividitur in duas partes. In prima agit de fractione, in secunda de huius Sacramenti frequentatione, ibi : Post haec quaeritur, si quod gerit sacerdos.

Et quoniam fractio illa non potest esse nisi circa illud quod remanet post transsubstantiationem, et haec sunt accidentia, ideo primo quaerit, utrum ibi sint accidentia in se ipsis subsistentia. Secundo vero quaerit, utrum ibi sit fractio vera, ibi : Solet etiam quaeri de fractione.

Et illa pars habet tres partes. In prima determinat quaestionem secundum aliorum opinionem. In secunda secundum veritatem et opinionem propriam, ibi : Sed quia corpus Christi incorru ptibile est, ostendens quod fractio illa est vera, et tamen est tantum circa accidentia. In tertia vero ostendit quid partes illae significent, ibi : Quid autem partes illae significent. Subdivisiones partium manifestae sunt in littera.

PrevBack to TopNext

On this page

Divisio textus