Text List

Dubia

Dubia

Dub. I.

In parte ista sunt dubitationes circa litteram. Et primo de hoc quod dicit Magister: Ne abhorreret animus quod cerneret oculus. Videtur enim nulla esse sua ratio, quia non est faciendum aliquid in solatium sensus quod praeiudicet intellectui ; sed sicut horridum est sensui comedere carnes, ita difficile est intellectui credere oppositum eius quod sentit : ergo videtur quod melius esset horrorem generari in sensu, ut certa veritas manifestaretur in intellectu.

Respondeo : Dicendum quod ista non est tota ratio quare sub specie velatur, quia fit in sensus solatium ; sed quia fit in sensus solatium et in fidei meritum, in quo captivatur et illuminatur intellectus. Si autem occultaretur sensui et intellectui non revelaretur per fidem, tunc aliquod praeiudicium fieret intellectui. Nunc autem non est ita, et ideo non valet.

Dub. II.

Item quaeritur de hoc quod dicit quod vinum refertur ad animam etc. Videtur enim male dicere, quia regula est in alia scientia quod termino semel posito non est utendum aequivoce : ergo similiter nec signo. Si ergo vinum significat sanguinem Christi, non significat animam Christi ; vel si significat animam Christi, non ergo animam nostram.

Respondeo : Dicendum quod sicut in signis vocalibus duplex attenditur significatio, scilicet propria et allegorica, ita et in hac duplici significatione simul accipitur in theologia. Simile potest esse in signis sacramentalibus, quod unam rem significent proprie, scilicet vel rem quam continent vel effectum quem tribuunt ; aliam allegorice, scilicet rem a qua virtutem trahunt, sicut a passione et eius fide. Et sicut fallit regula sophistarum in primis signis, quia in theologia dictio simul accipitur moraliter et litteraliter et allegorice, sic fallit in his signis, quia unum principaliter et proprie significant et aliud allegorice. Posset tamen dici quod unum significat per alterum, ut animam per sanguinem ; et sic nullum est inconveniens.

Dub. III.

Item quaeritur de hoc quod dicit Ambrosius quod caro Christi pro, salute corporis offertur. Secundum hoc enim videtur quod istud Sacramentum sanet corporaliter ; et hoc etiam videtur Apostolus dicere I ad Corinthios 11, 30 : "Ideo inter vos multi infirmi et imbecilles et dormiunt multi" ; loquitur de indigne accipientibus. Sed contra : est cibus spiritualis et remedium contra peccatum : ergo non videtur quod sanitatem corporis tribuat. Item, si tribuat sanitatem corporalem, ergo videtur quod, corpore existente sano, non deberent homines recipere nisi sanguinem ; quod non est dicendum.

Respondeo : Dicendum quod Ambrosius loquitur de salute corporum, non quae est in via, sed quae erit in patria, quae annexa est spirituali ; et Apostolus de infirmitate loquitur spirituali. Si quis autem de corporali velit intelligere, hoc solum referendum et intelligendum est per accidens et valde ex consequenti ; non enim ad hoc nec propter hoc est institutum.

Dub. IV.

Item quaeritur de hoc quod dicit quod aqua est admiscenda, utrum sufficiat, si admiscetur in dolio. Et videtur quod sic, quia ante inceptionem Missae misceri potest et admixta transferri in vinum. Sed contra hoc est, quia talis admixtio nihil faceret ad Sacramentum.

Respondeo : Dicendum quod ad mixtio aquae cum vino est sacramentalis unde solius est sacerdotis et est ad significationem ; et ideo tunc debet poni quando iam inchoantur sacra mysteria ; et in Missa solemni poni debet post offertorium, in Missa autem privata in principio propter periculum oblivionis ; et propterea, ut forte diuturno tempore bene commisceatur, securius est ponere statim cum ponitur vinum in principio Missae. Quod ergo obicitur de lymphatione in dolio, dicendum quod illa non est sacramentalis ; et ideo nihil facit ad sacramentum.

Dub. V.

Item quaeritur de hoc quod dicit : Ut mixtio illa non possit separari. Videtur enim quod possit separari, quia experimentum est probatum quod, quantumcumque aqua misceatur, quod iuncus appositus attrahit aquam et segregat : ergo videtur quod nunquam ita possit misceri ut Magister dicit.

Respondeo : Sicut dicit Philosophus, quando praedominatur vinum, solvitut species aquae ; et cum soluta est et conversa in vinum, totum est vinum ; et sic converti potest ; non enim converti potest nisi panis vel vinum. Aliqui tamen volunt dicere quod aqua non convertitur in Sacramento, sed tenet semper rationem aquae ; et est ibi propter significationem solum, sicut si super infunderetur aqua post transsubstantiationem sive conversionem vini. Hanc duplicem opinionem.ponit Innocentius, in decretali quadam De corpore Domini. Primam tamen magis approbat et magis videtur approbanda. Vinum enim potest convertere aquam in se in parva quantitate, ut Philosophus dicit, in fine I De Generatione.

Fuerunt etiam aliqui dicentes aquam converti in alios humores et vinum in sanguinem. Sed hoc nihil est, cum solum substantia panis et vini possit transsubstantiari ; unde, si aliquis puram aquam in calicem poneret, omnino nihil conficeret ; non sic de vino. Et ideo prima opinio tamquam probabilior est tenenda.

Quod ergo obicit de iunco, dicendum quod non separat aquam mixtam, sed per naturam convenientem aquae attrahit pates vini aquosas, totius, inquam, vini, non quia ibi sit aqua, sed partes debiles vini, quae minus habent de virtute.

Dub. VI.

Item quaeritur de hoc quod dicit Cyprianus : "Nobis ignosci non potest" etc. ; aut enim hoc dicit quia tale peccatum est irremediabile aut quia culpabile. Si quia irremediabile, hoc falsum est. Si quia culpabile, sed similiter fuit in ignorantibus, quia ignorantia iuris non excusat : ergo etc.

Respondeo : Dicendum quod hoc dicit, non quia peccatum sit in nobis irremediabile, sed quia non habet colorem excusationis, si fiat ex certa scientia ; sed qui ex ignorantia faciebant habebant excusationem, quae tamen non excusabat a toto, sed a tanto, quia forte non erat in eis mortale. Nec erat simpliciter ignorantia iuris, immo quodam modo dici poterat ignorantia facti, quia Dominum fecisse nesciebant, cum non habeatur ex Scriptura, conicitur tamen ex hoc quod de latere eius exivit sanguis et aqua ; ubi etiam quodam modo praefigurata, sunt sacramenta.

Dub. VII.

Item quaeritur de hoc quod dicit : Aqua vero sine vino nullatenus potest offerri. Ponatur ergo quod aliquis decipiatur credens aquam esse vinum et percipiat hoc tempore perceptionis Sacramenti ; quid faciendum est ei ?

Respondent quidam quod debet vinum ponere et non debet consecrare, sed panem frangere et mittere in vinum. Sed ad quid hoc faceret ? Si enim vinum non consecratum non est maioris efficaciae quam aqua, sufficit aquam ponere vel positam tenere.

Et ideo dicunt alii quod debet formam verbi super vinum dicere ut plenum sit Sacramentum, si percipit hora debita, tum propter significationem, tum etiam, quia credo quod sanguis aliquo modo addat ad efficaciam. Sed tamen consulendum esset tali quod prius contereretur et doleret de negligentia.

Dub. VIII.

Item quaeritur de hoc quod dicit quod Iudas corpus Christi et sanguinem cum aliis discipulis percepit. Videtur enim male dicere, quia peccator erat et malus ; et hoc Dominum non latebat : ergo tantum Sacramentum non debebat ei conferre, cum non debeat dari nisi digne accedentibus et sine peccato. Item, Ioannis 13, 21 : "Cum introisset satanas", Glossa : "Non, ut quidam putant, ludas tunc recepit corpus Christi".

Respondeo : Dicendum quod Dominus dedit corpus Iudae ne eum proderet, ut formam sacerdotibus daret. Et quod obicitur de Glossa, dicendum quod Glossa hoc non negat, sed negat quod non dedit tunc quando dedit ei buccellam intinctam.

PrevBack to TopNext