Text List

Quaestio 1

Quaestio 1

Utrum accidentia possint esse sine subiecto.

Circa primum proceditur sic et ostenditur quod accidentia sit possibile esse sine subiecto.

Rationes principales

Basilius, In Hexaemeron : "Cum enim Deus possit plus facere quam intellectus intelligere" ; et intellectus intelligat accidens praeter subiectum ; ergo Deus potest hoc facere quod accidens sit sine subiecto.

Contra : Per miraculum non potest separari definitum a definitione vel a partibus definitionis : unde non potest fieri quod aliquid sit homo et non sit animal rationale et mortale ; sed accidens habet definiri per subiectum : ergo non potest per miraculum esse sine subiecto.

Item, accidens habet definiri per comparationem ad subiectum et in comparatione ad suam operationem, et constat quod prior est comparatio accidentis ad subiectum quam ad operationem, quia ab illo recipit esse. Sed non potest aliquod accidens separari a definitione in comparatione ad actum per miraculum ; unde non potest fieri quod sit albedo et quod non sit color disgregativus visus : ergo nec a definitione per subiectum potest separari per miraculum.

Item, sicut se habet esse ad ens, ita inesse ad inhaerens, quia accidentis esse est inesse ; sed esse non potest separari ab ente ut sit ens et non sit : ergo nec inesse ab inhaerente : ergo, cum accidens sit inhaerens, impossibile est quod sit et non insit.

Item, facere quod aliquid non participans rationem alicuius fiat participans, est hoc transmutare in illud ; sed ratio substantiae est ens per se : si ergo accidentia per miraculum fiant entia per se, hoc est facere quod sint substantiae : ergo species illae fiunt substantiae : cum ergo sint accidentia, illud constat, simul ergo sunt substantiae et accidentia, quod nequaquam potest capere intellectus.

Item, eadem est oppositio distantium specierum quae est differentiarum, sicut patet, quia quae est oppositio hominis ad asinum, eadem est rationalis ad irrationale ; rursus, sicut opponitur asinus homini, sic opponitur rationali ; unde sicut non potest fieri quod idem sit homo et asinus, ita nec quod sit asinus et sit rationalis : ergo a simili, immo multo fortius, non potest fieri quod idem sit accidens et ens per se, sicut nec quod idem sit substantia et accidens.

Conclusio

Per miraculum fieri potest, quod accidentia sint sine subiecto

Respondeo : Dicendum quod per miraculum potest fieri quod accidentia sint sine subiecto sive substantia. Cum enim differant per essentiam, potest Deus sine omni inconvenientia per virtutem suam illa separare.

Ad rationes ad oppositum respondent quidam quod esse per se et esse in allo dicunt rationem substantiae et accidentis quoad modos. consequentes, qui sunt inseparabiles secundum potentiam naturalem - ideo per huiusmodi habent notificari - possunt tamen per potentiam supra naturam auferri. Et sic respondent ad obiecta, quia oppositiones currunt quoad rationes dicentes essentiam. Similiter de oppositione quoad differentias essentiales.

Potest tamen dici aliter quod accidens et est accidens et iterum est accidens secundum species sive differentias speciales. Nam in quantum comparatur ad subiectum, habet dici accidens ; in quantum ad operationem, habet dici hoc. Notandum igitur quod sicut comparatio accidentis ad operationem est duplidter, scilicet secundum actum et secundum aptitudinem, ita etiam ad subiectum. Comparatio vero accidentis ad propriam operationem. secundum aptitudinem est essentialis et inseparabilis ; unde non potest esse quod sit albedo et non sit disgregativa. Comparatio secundum actum consequitur essentiam ; unde posset accidens separari ab actuali operatione ; unde albedo non semper disgregat. Sic dicendum quod comparatio accidentis ad subiectum secundum aptitudinem est essentialis ; et haec nunquam privatur ab accidente nec ab illis speciebus : verum est enim dicere quod sunt natae esse in subiecto. Comparatio vero actualis, quamvis semper insit actu secundum naturam, tamen sequiiur essentiam, et ideo ab isto potest separari sine aliquo inconvenienti potentia supra naturam. His visis, patet responsio ad obiecta.

Ad rationes

1-2. Quod enim obicit, quod definitum non potest separari a definitione, dicendum quod nomina in definitione posita similiter et verba dicunt aptitudinem, non semper actum ; et ideo dico quod accidens, quamvis non sit in subiecto, non tamen separatur a sua definitione, immo ei convenit, quia aptum est esse in subiecto. Patet etiam responsio ad sequens de operatione, quia illa definitio, si intelligatur secundum actum, est separabilis ; si secundum aptitudinem, neutra est separabilis.

Ad illud quod obicitur de esse, dicendum quod non est simile, quia esse dicit actum entis absolute, sed inesse actum accidentis in comparatione ad rem alterius generis, et quia res alterius generis diversa est, potest circumscribi intellectus eius a re illa : sive separari ; non sic esse ab ente.

Ad illud quod obicitur de substantia, dicendum quod accidentia illa nunquam participant rationem substaritiae ; nam substantia dicitur res per se existens, ita quod nata est per se existere et nullo modo in alio ; hoc autem nullo modo convenit illis accidentibus, immo nata sunt esse in alio.

Ad illud quod obicitur de oppositione, dicendum quod differentiae debent dicere aptitudinem sicut et definitiones. Si igitur accipiantur secundum aptitudinem naturalem ens per se, id est, quod natum est esse per se, similiter ens in alio, id est, quod natum est esse in alio, sicut accidens nunquam participat nomen substantiae, ita nec differentiam dicto modo. Dicitur autem accidens ens per se quantum ad actum ; et sic non dicit differentiam essentialem, sed modum consequentem essentiam ; et in talibus differentiis non tenet obiectio.

PrevBack to TopNext