Quaestio 2
Quaestio 2
Utrum in sacramento Eucharistiae congruat species esse sine subiecto.
Rationes principales
Et quod non sit inconveniens, immo conveniens, patet : Quia, si esset ibi subiectum, nequaquam tanta esset dependentia specierum ad contentum sicut est, et ita nunquam esset signum ita ductivum.
Contra : Minus inconveniens est corpus non glorificatum simul esse cum glorificato quam accidens esse praeter subiectum. Si ergo corpus glorificatum esset simul cum pane, multo minus esset inconveniens quam accidentia esse praeter subiectum, et magis credibile : ergo magis congruebat accidentia manere in subiecto quam separari.
Item, accidentia illa ducunt ad intelligendum quod ibi sit substantia panis, quia sunt propria accidentia panis et signa substantiae. Ergo in hoc Sacramento, cum non sit substantia, est aliqua falsitas ; sed non decet in Sacramento veritatis esse falsitatem : ergo etc.
Item, opere miraculi non debet fieri praeiudidum naturae rei : sed, cum res ponitur in loco qui suae naturae non convenit, quamvis sit nobilior, tamen fit ei praeiudicium, ut si vermis poneretur in caelo vel pes in scapulis : ergo similiter, quando datur ei proprietas quae naturae suae non convenit. Sed esse sine subiecto est proprietas nullo modo conveniens naturae accidentis : ergo non congruit hoc per miraculum sibi dari.
Item, infirmior est intellectus ad credendum contrarium eius quod sentit quam sensus ad recipiendum aliquod horribile sibi : nam sensus hoc potest sine gratia, sicut patet in eo qui comedit medici nam, sed intellectus non ; sed non debet fieri aliquid in solatium minoris infirmitatis quod fiat in praeiudicium maioris : si ergo velatio accidentium occultat intellectui quod ibi est, nullo modo debuerunt ibi accidentia remanere.
Conlusio
Congruum est, in eucharistia accidentia remanere, et quidem sine subiecto
Respondeo : Dicendum quod congruit ibi accidentia remanere, quia sunt, ut dicit Hugo, in solatium sensus et in fidei meritum. Dum enim velatur verum corpus carnis, et fides magis meretur credendo quod non videt et sensus libentius recipit.
Congruum autem est quod sola remameant sine subiecto propter efficaciorem significationem, quia efficacius et perfectius ducunt in significatum, cum non habeant ibi stabiliens per naturam. Propter convenientem cibationem, quia enim iste cibus spiritualis est, ideo oportet animam sublevari a carnalitate sensus per fidem et carnali delectatione per caritatem ; et ideo non debuit ibi remanere panis materialis. Propter fidei promotionem ; dum enim sublevatur intellectus ad intelligendum quod est supra naturam, scilicet accidentia esse sine subiecto, fit habilior ad credendum quod est supra se ipsum, quod totus Christus sit in tam parva hostia. Quarta ratio, propter divinorum operum perfectionem, quae debet in hoc Sacramento reperiri, cum sit perfectissimum. Et attenditur duplex perfectio in hoc Sacramento : prima est in hoc quod accidentia accipiunt modum nobilissimum essendi, scilicet esse per se ; et in hoc quod substantia illa quae suberat, cum esset materialis et corruptibilis, transsubstantiatur in substantiam sive in corpus spirituale et incorruptibile et in corpus Divinitati coniunctum et gloriosum.
Ad rationes
Ad illud ergo quod obicitur, quod minus est inconveniens, dicendum quod hoc non est inconveniens isti Sacramento, immo valde conveniens.
Ad illud quod obicitur de falsitate, dicendum quod non est consentiendum sensui, sed fidei ; et ideo nihil omnino falsitatis est ibi, sed veritatis.
Ad illud quod obicitur, quod non debet fieri praeiudicium naturae rei, dicendum quod duplex est ordo rerum ; unus scilicet universalis, alius particularis, qui debetur isti rei vel illi. Dico igitur quod per miraculum non debet fieri aliquid in praeiudicium ordinis universalis, quia, si pes esset in capite, esset in praeiudicium toti corpori ; similiter nec quod sit in praeiudicium totius universi. Sed licet alicuius rei natura melioretur et statum recipiat maioris quam naturae suae competat nobilitatis, dummodo fiat ordinatio conveniens secundum ordinem universi, convenienter fit ; et sic in proposito, quia haec ordinantur ad hominis utilitatem. Vel dicendum quod competit naturae uniuscuiusque rei obedire Creatori ; et illud est conveniens suae naturae quod Creator iusserit, quod, si prius non sit conveniens, postea fit conveniens.