Quaestio 1
Quaestio 1
Utrum species illae possint converti in alimentum.
Rationes principales
Et quod sic, videtur : Per textum et Glossam, I ad Corinthios, 11, 21, ubi dicitur : "Unusquisque coenam suam praesumit ad manducandum ; et alius quidem esurit, alius autem ebrius est" ; et Glossa hoc exponit de divitibus qui offerebant panem ad consecrandum in magna abundantia et aliis non dabant. Ergo, si panis et vinum non solum reficere poterant, verum etiam inebriare post consecrationem, ergo et in alimentum cedere.
Item, sicut calor ignis ordinatur ad converendum in cinerem illud quod offertur in pabulum, sic calor naturalis ad convertendum in carnem.et sanguinem ; sed species proiecta in ignem comburitur et convertitur in cinerem, agente exteriori calore : ergo pari ratione in sanguinem potest converti, agente calore interiori.
Item, sicut putrefactio ordinatur ad generationem vermis, sic digestio ad generationem humoris et carnis ; sed species illae convertuntur in vermes, si putrefiant, sicut experimento patens esset, si quis probare vellet, et credo quod per negligentiam aliquando contingit : ergo pari ratione in carnem.
Item, hoc probatur deducendo ad inconveniens duplex : primum, quod illud Sacramentum est in praeiudicium naturae, quia, quoties fit transsubstantiatio, perit cibus naturalis irrevocabiliter, ex quo nullo modo convertitur in aliquid quod natum sit cibare. Secundum inconveniens est quod illud Sacramentum, si est ita, est in praeiudicium fidei. Si enim accidentia non habent operationem substantiae, deprehendi potest illud Sacramentum sensibili experimento, et ita meritum fidei evacuari. Sed utrumque horum est maximum inconveniens et contra illud Sacramentum, cum sit in meritum fidei institutum.
Sed contra : "Ex eisdem nutrimur ex quibus sumus", sicut dicit Philosophus ; sed non sumus ex accidentibus, sed ex substantiis ; ergo, cum species illae sint accidentia, patet quod non nutriunt. Si dicas quod miraculose convertuntur in substantiam, contra : si convertuntur in substantiam, cum sint multa accidentia, ergo in multas substantias debent converti : ergo quot accidentia sunt ibi tot substantiae debent generari. Si tu dicas quod quantitas convertitur in substantiam quae est aliorum fundamentum, ergo, si convertitur in substantiam, desinit esse quantitas : ergo desinit esse quantum. Sed omne alimentum auget per naturam quanti : ergo illud alimentum non poterit augere ; illud etiam alimentum generatum carebit quantitate ; quod est impossibile.
Item, Sacramentum istud est cibus spiritualis, et ideo etiam est una ratio congruitatis quare substantia transit, ne quaeratur refectio corporalis. Ergo, si ob banc causam transeat, non videtur quod ultra remaneat illa virtus.
Item, si cibus est corporalis, ergo sacerdos qui cantavit miam Missam, non poterit cantare aliam, quia frangit ieiunium, quo fracto, licitum non est cantare ; un de dicitur sacerdotibus ut eo die, quo plures Missas cantare debent, in prima non faciant purificationem ; quodsi ita esset quod species istae alerent, nulla videretur esse haec institutio.
Conclusio
Species illae possunt converti in alimentum
Aliqui dixerunt quod accidentia illa non reficiunt nec convertuntur in alimentum, quia nec accidentia possunt nec huic competit Sacramento ; tamen species habent odorem et saporem ; et odor, quamvis sit accidens, tamen immutando aera et cerebrum inebriat, sicut patet, quod multi inebriantur ex odore vini. Et sic dicunt intelligendum esse verbum Apostoli et Glossae.
Sed quoniam manifeste apparet in combustione specierum quod resolvuntur in cineres, et si non alerent, non appareret quomodo hoc Sacramentum latere possit, immo necesse esset deprehendi : ideo communior est opinio quod percipiens Sacramentum alitur et nutritur ; et illud satis probari potest ad sensum. Manifestum enim est percipienti quod per sumptionem vini sive illius speciei sitis exstinguitur.
Ad rationes
Ad illud autem quod obicitur in contrarium, quod alimentum est substantia, diversimode respondetur a diversis. Aliqui enim dicunt quod virtute supra naturam accidentia convertuntur in substantiam. Ille enim qui virtute increata potens est supra naturam accidentia illa sustentare sine materia, ille virtutem dat ut, desinentibus proprietatibus, non in nihil, sed in substantiam convertantur, in quam converteretur ipsa panis substantia, si adesset. Et hoc dicunt ipsum Sacramentum exigere, ne deprehendatur et fides amittat meritum ; ne etiam Sacramentum faciat aliquod naturae praeiudicium. Et si tu obicias, quod incineratio non est a virtute supra naturam ; sed naturali, similiter nec inebriatio nec combustio, immo sunt a virtutibus naturalibus, maxime cum fiant ab exteriori virtute, fiant nihilominus successive, terminentur etiam ad rem minus perfectam, ipsi dicunt quod ibi est potentia activa et potentia passiva ; potentia agens est naturalis, sed potentia passiva in accidentibus est supra naturam, quantum ad hoc scilicet ut in substantiam convertantur. Nam residuum, quod fit ante conversionem et quod fit post conversionem, totum potest esse a potentia naturali, tam agente quam patiente. Et hi dicunt quod primum accidentium convertitur in substantiam ; non quia de quantitate fiat substantia tantum, sed quia fit substantia quanta. Et haec opinio satis est probabilis.
Aliorum opinio est quod suscipiens species alitur, non quia accidentia in substantiam convertantur, sed quia substantia revertitur quae prius ibi fuerat ; ut sicut in aliis miraculis et apparitionibus dicitur quod in praeiacentem materiam resolvuntur et redeunt, sicut dicitur de columba et de stella et consimilibus : sic etiam dicunt quod. sicut panis convertitur in corpus ut sit sacramentum, sic, peracto officio sacramenti, ex quo desinit esse sacramentum, desinit ibi esse corpus Christi ; et ideo, sicut mirabiliter prius substantia panis convertitur, ita etiam miraculose revertitur.
Et ista fuit positio Innocentii, in libro suo quem fecit De ecclesiasticis officiis, ubi dicit, in libro III, capitulo De fractione: "Si ergo quaeritur quid a mure comeditur, cum Sacramentum corroditur, vel quid incineratur, cum Sacramentum crematur, respondendum quod sicut miraculose substantia panis convertitur in corpus Dominicum et incipit esse sub Sacramento, sic ipsa quodam modo miraculose revertitur, cum ipsum ibi desinit esse". Hunc autem modum dicendi credo probabilem et securum, maxime cum tanti viri habeat auctoritatem. Caveat tamen quisque qualiter intelligit, quia in hoc secretum fidei latet. Sed secundum hanc positionem patet responsio ad quaestionem. Concedendum enim est quod recipiens hoc Sacramentum alitur et nutritur, non quia accidens in substantiam convertatur, sed aliquid convertitur in substantiam comedentis, non, inquam, accidens, sed substantia. Et sic non est contra illud Philosophi quod ex eisdem nufrimur ex quibus sumus.
Ad illud quod obicitur, quod est cibus spiritualis, dicendum quod illud verum est, quamdiu salvatur ratio sacramenti ; non enim cibat carnaliter in quantum sacramentum, sed ad cibationem spiritualem est ordinatum ; et cum incipit cibare corporaliter, desinit esse sacramentum. Et ita patet quod ratio illa bona est. Cum enim sit ibi, quamdiu est sacramentum, corpus Christi verum, et hoc non alit corporaliter et accidentia similiter non alunt : ideo Sacramentum recte dicitur spiritualis cibus, quamvis, recedente ratione et officio sacramenti, cibus corporalis incipiat esse sicut fuerat ante.
Ad illud quod obicitur, quod solvit ieiunium, dicendum quod non solvit, tum quia Sacramentum, dum sumitur, non est cibus corporalis, tum etiam ratione corporis Christi interius contenti, qui tantum est cibus mentis. Et ideo non est simile de vino quod recipitur ad purificationem. Et ideo patet illud.
Patet etiam sequens. Ambrosius enim loquitur de corpore Christi ; et hoc est tantum cibus mentis, non ventris.
Uterque praedictorum modorum dicendi satis probabilis videtur nec facile est improbare, quia Sancti non multum de hoc loquuntur. Nec rationi hic multum innitendum est, quia utraque opinio fundatur hic supra miraculum et potentiam operantem supra naturam. Quis autem scit utrum Deus sic vel sic faciat, cum uterque modus dicendi satis sit rationabilis ? Nec videtur omnino improbabile quod aliquod accidens in substantiam convertatur in hoc Sacramento, cum accidens hic subsistat sine subiecto ; nec videtur improbabile quod sicut substantia panis convertitur, ita revertatur. Cum enim in substantiae panis conversione corpus Christi non generetur nec fiat, sed tantum sub illis speciebus esse incipiat, sicut tenet fides recta, quis audeat hoc tamquam irrationabile repudiare, ut, corpore Christi non corrupto, sed desinente esse sub speciebus, substantia illa, quae sustentabat accidentia, revertatur, cum accidentia illa non sint ob aliud sine subiecto nisi ob dignitatem et praesentiam contenti ? Quod si quaeras, utrum sit creatio vel generatio vel alia mutatio, sane potest dici quod sicut conversio est mutatio singularis, sic et reversio. Quidquid autem horum dicatur, dum tamen non asseratur pertinaciter, nullum est ibi periculum ; solum hoc caveatur, ut nostrae capacitatis intelligentia totaliter in Christi obsequium captivetur.