Quaestio 2
Quaestio 2
Utrum accidentia habeant potentiam convertendi alia in Sacramentum.
Secundo quaeritur, utrum accidentia habeant potentiam convertendi alia in Sacramentum, utpote si vino consecrato apponatur aqua.
Rationes principales
Et quod sic, videtur : Quia aequalis vel maioris virtutis est consecratio in hoc sacramento quam benedictio in aqua ; sed aqua benedicta iuncta aquae non benedictae facit totam esse benedictam : vinum ergo non consecratum, iunctum consecrato, fit consecratum : ergo habet potentiam convertendi.
Item, quando apponitur aqua vel vinum, species illae occupant maiorem locum : ergo sanguis Christi est sub maiori specie ; sed sanguis Christi non est sub maiori loco nisi quia aliquid in ipsum convertitur : ergo illud quod apponitur, convertitur in ipsum sanguinem : ergo species, quae est Sacramentum, aliud in Sacramentum convertit.
Item, hoc ostenditur ratione, quia accidens cum substantia non occupat maiorem locum nec facit maius, similiter nec corpus glorificatum cum non glorificato ; sed in calice non est nisi substantia sanguinis glorificati sive corporis Christi et accidens : ergo, si illud quod apponitur manet in substantia, videtur quod in eodem loco esse potest, ita quod non occupat maiorem locum ; quod est manifeste falsum, ut patet inspicienti. Restat igitur ut illud quod apponitur non salvetur in ratione substantiae, sed solum speciei, sicut species quae est ibi : ergo necessario est ibi conversio.
Item, si apponatur alius liquor, ut aqua in magna quantitate, totum converteretur in substantiam aquae, ita quod vere est aqua. Ergo pari ratione, si ita parum ibi apponatur quod species praedominetur, videtur quod convertatur in verum Sacramentum, cum non consecratum non plus possit supra consecratum quam e converso.
Item, hoc ipsum ostenditur per impossibile, quia, quando apponitur. vinum vel aqua, fit una superficies ; quaero ergo : aut illa superficies est in subiecto aut sine subiecto ? Si in subiecto, ergo, si modicum quid apponatur, desinit esse Sacramentum. Si sine subiecto, ergo totum est Sacramentum. Si sine subiecto et in subiecto, ergo duo contradictorie opposita sunt vera de eodem, quod nunquam fit. Si dicas mihi quod secundum unam partem est in subiecto, secundum aliam extra subiectum, contra : esto quod apponatur aqua et misceantur usque ad minima, tunc non est assignare diversas partes : ergo necesse est quod salem tunc convertatur.
Contra : Nihil convertitur in sanguinem nisi per transsubstantiationem ; sed virtus transsubstantiandi non est in elemento, sed in verbo : ergo, quantumcumque addatur elementum aliud speciei, non fit transsubstantiatio : ergo manet substantia cum accidentibus : ergo non convertitur in Sacramentum.
Item, si convertitur, aut ergo virtute sanguinis aut virtute vini. Vidute sanguinis non, quia sanguis ille est glorificatus, ergo non habet potentiam convertendi aliquid in se. Item, non virtute vini, quia vinum, quod convertitur, ratione substantiae, non ratione proprietatum convertitur ; et ibi non est substantia vini : ergo nulla vis est quae possit convertere.
Conclusio
Accidentia non habent virtutem convertendi aliam substantiam admixtam in Sacramentum
Respondeo : Dicendum quod accidentia non habent virtutem convertendi aliam substantiam in Sacramentum.
Et ratio huius est quia in hoc Sacramento est transsubstantiatio ; transsubstantiatio autem non fit sine verbo : ideo, quantumcumque apponatur aliud elementum, nisi adsit verbum, non fit sacramentum. Et si tu obicias, quod aqua benedicitur per aquam, et oleum per oleum benedicitur, respondetur quod non est simile, quia consecratio in oleo et benedictio in aqua non ponit nisi accidens aliquod et proprietatem quamdam sanctificationis ; sed hic consecratio ponit conversionem in veram substantiam et continentiam eiusdem, quae est a sola virtute increata assistente ipsi verbo.
Alia est etiam ratio, quia aqua benedicta tota attingitur et secundum totum quod habet in se commiscetur aquae supervenienti, et oleum benedictum oleo ; sed sanguis ibi contentus nulli humori commiscetur, pro eo quod non est ibi diffusus, sed est sanguis glorificatus intra venas contentus et ideo a nullo liquore attingitur ; et ideo nihil per commixtionem vel contactum potest in ipsum converti. Si ergo aliquid convertatur, necesse est quod per transsubstantiationem et novam consecrationem convertatur.
Ad rationes
Et patet responsio ad primum obiectum, quod non est simile tum ratione eius quod est hic conversio in substantiam, tum quia non est mixtio talis nec tanta sicut in aqua benedicta.
Ad illud quod obicitur, quod aqua modica convertitur a specie vini, respondetur dupliciter secundum diversos : uno modo quod non convertitur ita quod solvatur forma substantialis aquae, sed converti ibi est solum alterari, quia mutatur sapor et color et odor et participai proprietates vini ; et ideo quantum ad sensum nostrum conversa est. Et talis conversio disponit ad conversionem in Sacramentum, si adesset verbum ; sed, cum non adsit, non convertitur, sed manet substantia habt!ns proprietatem vini per actum et virtutem illius speciei. Alius modus dicendi est quod aqua convertitur in vinum, et hoc virtute illarum specierum ; non, inquam, in vinum quod sit vinum secundum speciem, sed est vinum solum secundum materiam, sicut caro secundum speciem convertit in carnem secundum materiam. Et si tu obicias, quod nihil dat quod non habet verum est secundum substantiam vel secundum virtutem ; et species illae, quamvis non habeant substantiam vini, habent tamen virtutem et operationem : et ideo, sicut verum vinum solveret speciem aquae modicae et converteret secundum veritatem, ita intelligendum est in proposito. Uterque modus dicendi est probabilis satis, et quocumque horum modorum dicatur, non sequitur quod aqua iuncta vino fiat Sacramentum et consecretur.
Ad illud quod obicitur, quod corpus Christi est sub maiori specie, dicendum quod non est sub maiori specie, quia aliquid sit appositum speciei, ita quod sit in illo, sed quia species illa magis est diffusa ; sicut si species vini quae est in calice profundo ponatur in calice latiori, magis dilatatur species. Sic intelligendum in proposito, quia, cum miscetur alius liquor, partes illius speciei magis diffunduntur, maxime si liquor ille penetrat et dividit et separat partes speciei ab invicem.
Ad illud quod obicitur, quod accidens non occupat maiorem locum cum substantia, dicendum quod istud verum est de accidente secundum existentiam naturalem ; tale enim accidens in subiecto est et non ponit in numerum cum illo. Sed sicut dimensio in illis speciebus locum habet naturalem, pro eo quod non tantum est ibi mathematica, immo etiam naturalis dimensio, licet sit supra naturam praeter subiectum ; sicut locum occupat, ita cum alia dimensione occupat maiorem locum quam per se solam, non per naturam substantiae, sed dimensionis naturalis.
Ad illud quod obicitur, quod alius liquor potest facere quod non sit Sacramentum, dicendum quod non est simile, quia facilius est destruere quam construere. Mus enim et quodlibet aliud manducans potest facere quod desinat Sacramentum ; sed nullus potest facere quod illud sit, nisi adsit verbum et sacerdotale ministerium.
Ad illud quod obicitur, quod fit una superficies, dicendum quod liquor additus, quamvis non faciat unam substantiam, tamen dimensio continuatur dimensioni, et ita fit dimensio una et quantitas una.
Si ergo quaeras, utrum sit in subiecto vel praeter subiectum, respondeo : non dividis sufficienter, quia partim est in subiecto, partim extra subiectum ; et illud non est inconveniens : sicut una pars superficiei potest esse nigra et alia alba, sic in proposito intelligendum quod pars speciei consecrata est sine subiecto, reliqua vero in subiecto. Et si obicias : ponatur quod perfecte misceatur, cum mixtio sit usque ad minima, tunc sequitur inconveniens quod idem sit in subiecto et praeter subiectum, dicendum quod mixtio liquoris cum liquore non est usque ad minima secundum quantitatem, sed intelligitur secundum virtutem, quia ita est in aliis mixtionibus ; et ipse obicit, quod sit usque ad minima secundum quantitatem. Si autem talis sit mixtio quod fiat in speciebus universalis alteratio vel etiam quotl species illae vini trnnsfunderentur in liquorem consimilem, sed praedominantem, ita quod nulla esset distinctio quod hic esset species consecrata et ibi non consecrata, nec secundum naturam nec secundum virtutem, sicut est in mixtione naturali ; tunc dico quod desineret esse Sacramentum sicut desinit per aliam transmutationem, et totum esset unum corpus et esset una superficies secundum partes et totum existens ih unico subiecto. Quando autem hoc fiat, difficile est discernere.