Quaestio 3
Quaestio 3
Utrum accidentia illa operationes habeant per naturam an per miraculum.
Tertio quaeritur de operationibus, quas habent illa accidentia, utrum habeant per naturam an per miraculum.
Rationes principales
Et quaeritur primo de immutationis operatione quae est illarum specierum, utrum sit naturalis vel miraculosa.
Et quod naturalis, videtur : Quia quod per se inest alicui, non solum inest illi coniuncto materiae, sed etiam abstracto et separato ; sed movere sensus per se inest sensibilibus : ergo per se inest illis a materia separatis ; sed quae per se insunt, naturaliter insunt : ergo etc.
Item, forma substantialis nunquam movet sensum separata a formis accidentalibus. Ergo forma substantialis nihil facit, nihil privat quin accidentia moveant sensum, dummodo accidentia habeant esse : ergo per naturam movent.
Item, sensus est susceptivus specierum praeter materiam, tamen sub conditionibus materialibus hic et nunc. Si ergo est aliqua species sensibilis sine materia, habens tamen materiales conditiones, illa maxime habet movere sensum : ergo, cum huiusmodi sint istae species : patet etc.
Item, hoc patet per simile : si idolum relinqueretur in speculo, abtracto corpore obiecto, moveret visum, et tamen idolum in speculo habet esse spirituale. Ergo videtur quod species illae, cum sint ibi relictae sine materia, quod habent naturaliter immutare.
Item, si navis per miraculum levaretur in aera, licet existentia navis in aere esset miraculosa, tamen existentia nautae in navi esset naturalis et operationes consequentes illam existentiam essent naturales. Cum igitur accidentia fundentur in quantitate, et quantitas in materia, sublevatio quantitatis a materia est miraculosa, sed existentia aliorum accidentium est naturalis : ergo operatio in sensus consequens illam existentiam est naturalis.
Contra : Philosophus, in I De anima : "Recto, in quantum rectum, contingit tangere aeneam sphaeram secundum punctum, tangit autem nunquam separatum", quia aenea sphaera non est nata tangi nisi a naturali. Si ergo rectum separatum tangeret aeneam sphaeram, hoc esset supra naturam vel contra. Cum igitur sensus particularis non sit natus immutari nisi a specie existente in materia, si immutetur a separata, immutatio ista non est naturalis.
Item, sicut se habet sensus interior ad speciem sine materia, sic exterior ad speciem in materia ; et permutatim, sicut interior ad speciem in materia, sic exterior ad speciem sine materia ; sed interior nunquam naturaliter apprehendit speciem in materia, sed abstractam : ergo nec exterior speciem separatam a materia.
Item, formae convenit esse hic et nunc ratione materiae ; sed per eam naturam per quam est hic et nunc, habet movere sensum : ergo, cum hoc sit a materia, naturaliter ergo habet movere : ergo, si fiat separatio a materia, iam non movebit naturaliter.
Item, illa species motiva sensus habet triplicem comparationem, ad subiectum scilicet, ad medium et ad organum, et sunt istae comparationes ordinatae. Ergo, destructa prima, et destruuntur aliae consequenter : ergo, si habeat species illa comparationes duas sequentes sine prima, non habet naturaliter, sed miraculose.
Secundo quaeritur de opere transmutationis et maxime de putrefactione, utrum scilicet sit naturalis.
Et quod sic, videtur : Quia quod convenit alicui naturaliter, salvata natura, adhuc illi convenit ; sed speciebus illis naturaliter convenit corrumpi et deficere propter defectum virtutis naturalis, et quia causantur a contrariis qualitatibus ; et constat quod illae species salvantur in eadem natura : ergo etc.
Item, corruptio per contrarietatem est naturalis, hoc patet ; sed species illae ibi existentes habent vere naturam contrarietatis : ergo sunt corruptibiles naturaliter. Minor patet sic : ubi contraria sunt secundum esse spirituale, simul possunt esse in eodem et secundum idem, ut in eodem medio, ut in sensu et intellectu contrarii colores. Cum ergo hic non possint esse contrarii colores nec sapores simul, immo mutuo se expellunt, habent igitur naturam verae contrarietatis.
Item, ubi sunt species secundum spirituale esse, excellentia talis speciei non est corruptiva. Si ergo in speciebus sacramentalibus excellentia sensibilium contristat sensum, ergo est ibi species habens naturam verae contrarietatis ; sed quod sic est corruptibile est naturaliter : ergo etc.
Item, Anselmus, De conceptu virginali, distinguit triplicem cursum : naturalem, voluntarium et mirabilem, et dicit quod mirabilis a Deo administratur immediate. Cum igitur Deus nihil immediate corrumpat, illa coiruptio sive putrefactio non est a Deo immediate : ergo non est mirabilis, ergo est naturalis vel voluntaria ; sed non voluntaria : ergo naturalis.
Contra : "Forma de sui natura est in simplici et invariabili essentia consistens". Si ergo accidat ei variatio, hoc est per materiam : ergo separata a materia est invariabilis per naturam. Si ergo varietur, hoc est supra naturam : ergo etc.
Item, ad transmutationem physicam concurrunt tria principia, scilicet subiectum et duo contraria. Ergo ubi deficit materia, non est intelligi mutationem physicam ; sed hoc est in huiusmodi speciebus : ergo putrefactio illa non est physica.
Item, "sicut a forma est agere, ita est a materia pati" ; sed non contingit agere physice nisi per formam : ergo nec pati nisi per materiam : ergo ubi deficit materia, manifestum est quod non. est passio physica : ergo nec transmutatio.
Item, non est vere contrarietas sine subiecto ; sed materia prima est subiectum omnis contrarietatis corporalis : ergo ubi deficit prima materia, non est vera contrarietas. Sed actio naturalis est per veram contrarietatem : ergo etc. Similiter posset argui de contactu, quod est formae in materia, et actio et passio per contactum.
Conclusio
Duplici via probatur, operationes immutaitonis, transmutationis et nutritionis partim esse naturales, partim miraculosas
Respondeo : Dicendum ad intelligentiam praedictorum secundum unum modum dicendi satis probabilem ex comparatione virtutis ad operationes ex virtute egredientes. Opertiones enim habent regulari secundum potentias et virtutes a quibus egrediuntur.
Propter quod notandum quod aliquando datur alicui potestas conformis suae naturae ; et egressus ab illa potentia est naturalis, sicut cum caeco redditur potentia videndi. Aliquando datur potestas alicui partim conformis naturae et partim supra naturam ; et tunc actus egrediens quodam modo est naturalis, quodam modo supra naturam, sicut caeco videre de nocte. Aliquando vero datur potestas omnino supra naturam ; et tunc actus egrediens ab illa potentia est miraculosus simpliciter et supra naturam, sicut Virgini data est potestas pariendi.
Considerandum est igitur quod in hoc Sacramento est haec omnia reperire. Nam primo quantitas naturaliter habet substare aliis accidentibus et alia accidentia naturaliter sustentari ab illa. Si ergo detur quantitati potentia sustentandi alia accidentia, illorum existentia in quantitate est naturalis et operatio consequens habet potentiam naturalem. Unde dico quod operationes illarum specierum in sensus sunt naturales, quia in quantitate habent esse conveniens immutationi sensuum. Omnes igitur rationes hoc ostendentes sunt concedendae.
Ad rationes
Ad oppositiones manifesta est responsio, quia quantitas est ibi loco materiae et per illam sunt hic et nunc et habent esse materiale et conveniens immutationi sensuum et accidentia primo sunt in quantitate ; et hoc potest satis videri per exemplum supra de navi positum. Quod vero datur ulterius quantitati illi potentia sustinendi transmutationes illarum formarum, talis potentia partim est conformis naturae, partim supra naturam. Conformis est quantum ad subsistentiam contrarietatis, quia quantitati per se insunt contraria ; sed supra quantum ad hoc quod. manet eadem secundum se, facta fractione : hoc enim est proprium solius substantiae, et ita supra naturam quantitatis.
Ad illud ergo quod quaeritur de transmutatione, utrum sit naturalis vel miraculosa, dicendum quod ratione naturarum illarum specierum quae habent naturam contrarietatis illa transmutatio est naturalis, sed ratione sustinentis, secundum hoc est supra naturam ; et ita partim naturalis, partim supra naturam.
Rationes igitur ad partem oppositam factae in secundo problemate currunt secundum has duas vias. Nam quae probant quod sunt naturales, sumuntur a natura contrarietatis formarum illarum ; quae vero probant quod sunt supra naturam, procedunt secundum viam sustinentis. Et sic patet secundo quaesitum de transmutatione. Si vero datur illis accidentibus potentia convertendi in substantiam, cum desinunt esse et cum corpus Christi ibi desinit esse, talis potentia omnino est supra naturam, et ideo talis actus omnino supra naturam , est et miraculosus.
Ad illud quod quaeritur de nutritione, dicendum quod ibi triplex est operatio. Prima est, quod species illae per actionem virtutis agentis transmutantur ; et haec partim est naturalis, partim supra naturam. Secunda est, quod in fine transmutationis cedunt in substantiam, ita quod in illam convertuntur, sicut converteretur substantia panis, si esset praeens ; et haec est miraculosa. Tertia est, quod substantia illa postea convertitur in carnem ; et haec est simpliciter naturalis.
Sed, quamvis iste modus dicendi probabiliter possit sustineri, aliter potest dici et securius et brevius, quod operationes accidentium sive virtus operans habet comparari et ad illud a quo egreditur et ad illud in quod operatur. Si loquamur per comparationem ad illud a quo, sic dico quod, cum per naturam omnis virtus operans vel sit substantialis vel saltem ab illa dependeat et reguletur, quod substantia circumscripta, si ulterius accidens operetur, ita miraculum est quod operetur per se, sicut miraculum est quod per se manet ; et ita omnis operatio est miraculosa. Si autem loquamur per comparationem ad obiectum, sive sit organum sensus sive aliud quodcumque corpus, sic dico quod accidentia multas habent ibi operationes naturales ; unde quod albedo movet visum et sapor gustum, hoc non est supra naturam nec contra, sed secundum naturam. Quoniam ergo albedo non separatur ibi ut habeat esse mathematicum, sed salvatur esse naturale et singulare, ideo illae operationes quae inerant albedini et aliis accidentibus, adhuc naturaliter insunt.