Quaestio 1
Quaestio 1
Utrum corpus Christi verum in Eucharistia frangatur.
Rationes principales
Et quod corpus Christi verum frangatur, videtur Augustinus dicere : "Norunt, inquit, fideles : quando manducant carnem Christi, unusquisque accipit partem suam" ; quod si verum est : ergo dividitur.
Item, ostenditur ex confessione Berengarii, quae acceptata fuit a Nicolao Papa : Confessus est enim "corpus Christi verum sacerdotis manibus attrectari et frangi". Ergo, si ista confessio ut fidelis acceptata est, patet etc.
Item, ratione videtur, quia corpus Christi verum manducatur ; sed quod manducatur atteritur et quod atteritur frangitur : ergo etc.
Item, hoc Sacramentum est memoriale passionis, et ita memoriale quod hic non tantum est signum, sed etiam veritas ; sed in passione vere fuit corpus Christi fractum et divisum : ergo in hoc sacramento vere frangitur.
Si dicas quod est incorruptibile, ideo non potest frangi, hoc nihil est, quia corpus Christi, quod natum est esse in uno loco, est in pluribus per miraculum : ergo similiter per miraculum potest incorruptibile frangi.
Sed contra : Corpus animatum quod dividitur corrumpitur. Ergo, cum corpus Christi sit animatum, si frangitur et dividitur, corrumpitur ; et si corrumpitur, non manet verum sacramentum : ergo etc.
Conclusio
Corpus Christi verum in eucharistia non fragitur
Respondeo : Quidam dixerunt, quos tangit Magister in littera, quod corpus Christi verum frangitur in Sacramento, et tamen non corrumpitur ; et hoc quidem fit per virtutem supra naturam, sicut factum est quod corpus Christi passibile datum est discipulis, et tamen non est ab eorumdem dentibus passum. Et in assertionem suae positionis habere voluerunt confessionem Berengarii. Sed haec positio non potest stare, quia, si est incorruptibile, non dividitur ; si frangitur, dividitur : ergo simul dividitur et non dividitur : tunc ergo Deus faceret duo contradictorie opposita simul esse vera, quod nunquam faciet.
Ad rationes
1-2. Quod ergo obicitur de confessione Berengarii et verbo Augustini, dicendum quod utrumque dictum est ratione specierum exteriorum, circa quas contingit esse attritionem, fractionem et masticationem. Nec modus iste loquendi est tenendus. Recepit tamen Ecclesia confessionem Berengarii et publicavit, quamvis nimis expressam, ad elidendum suum errorem, qui.non concedebat corpus Christi verum ibi esse nisi sicut in signo. Unde propter hoc recepit, ut intelligeretur ibi vere esse, non vere dividi.
Ad illud quod obicitur, quod corpus Christi verum manducatur, dicendum quod in manducatione tria sunt : masticatio, in ventrem traiectio et incorporatio ; et haec tria respondent tribus quae sunt in Sacramento. Nam masticatio est specierum tantum ; incorporatio est quantum ad corpus Christi mysticum ; in ventrem traiectio est non solum specierum, sed etiam corporis Christi veri, quod ibi est quamdiu species panis. Non ergo dicitur corpus Christi verum vere manducari corporaliter, quia corporaliter masticetur ; sicut enim non frangitur, sic nec masticatur.