Text List

Quaestio 2

Quaestio 2

Utrum in speciebus sit vera fractio.

Secundo quaeritur, utrum in speciebus sit vera fractio.

Et quod non, videtur : Quia quod vere fit in signo, significatur fieri in signato ; sed in signato non est fractio, ut probatum est : ergo nec in signo.

Item, omnis actio terminatur ad hoc aliquid ; sed non est ibi aliqua substantia nisi substantia corporis Christi : ergo non frangitur ibi aliquid. Et videtur frangi : ergo est ibi tantum fractio apparens.

Item, licet videantur ibi esse accidentia in subiecto, tamen in nullo subiecto sunt ; nec est ibi falsitas aliqua : ergo videtur similiter quod quamvis videatur ibi esse fractio, si non sit, non est ibi falsitas.

Contra : Dicitur in Evangeliis Matthaei [26, 26], Marci [14, 22] et Lucae [22, 19], quod benedixit et fregit ; sed ibi fuit vera benedictio : ergo et vera fractio ; alioquin ipsa Veritas in Sacramento vetitatis et Evangelium veritatis narrai quod apparet verum et est falsum.

Item, species illa panis alba est vere et vere potest denigrari : ergo eadem ratione vere potest dividi.

Item, divisio sequitur quantitatem : ergo, si est ibi vera quantitas, ergo et vera divisio et fractio : non ergo tantum apparens.

Item, si tantum apparens, ergo non oportet aliquam violentiam digitis fieri nec aliquo actu corporis uti, sed solus actus animae sufficeret. Cum ergo oporteat violentiam digitis inferri, patet quod est ibi vera divisio.

Conclusio

In fractione eucharistiae est vera divisio, et quidem in speciebus

Respondeo : Quorumdam opinio fuit quod ibi non est vera divisio, sed tantum apparens ; nec tamen est ibi falsitas vel deceptio, quia non fit ad fallendum, sed ad instruendum ; sicut etiam Dominus alio modo apparuit quam esset discipulis euntibus in Emmaus, nec ulla fuit ibi falsitas. Sed ista opinio stare non potest, quia, si non est ibi vera fractio, ergo nec vere masticantur species, et ita totum videtur esse fictio.

Propter hoc fuit alia opinio, quae dixit quod homo frangit, quia actus est a parte hominis ; sed tamen nihil ibi frangitur, quia accidentia frangi per se non possunt. Haec etiam positio non potest stare, quia actio, si completur, infert passionem necessario.

Et propterea est alia positio rationabilis quod divisio est ibi vera et in speciebus, quia. manet vera quantitas et vera soliditas ; et quia divisio consequitur quantitatem per se, sicut est ibi vera quantitas, ita et vera fractio.

Ad rationes

Ad illud ergo quod obicitur, quod non est fractio in signato, dicendum quod fractio illa non significat fractionem corporis Christi ibi contenti, sed significat passionem quae praeteriit.

Ad illud quod obicitur, quod actio terminatur ad substantiam, dicendum quod verum est per naturam ; sed si accidens posset per se stare, utique susceptivum esset actionis, nunc autem miraculo stat ; et ideo accidens est actionis susceptivum.

Ad illud quod obicitur, quod sicut accidentia apparent etc., dicendum quod illud est ex consequenti, sed divisio primo apparet. Unde accidentia apparent et per consequens ducunt in cognitionem subiecti, et antequam veniatur ad hoc, potest fides obviare. Sed ibi prima fronte apparet divisio, et ideo necesse esset ibi esse deceptionem sine aliqua veritate, ex alia parte veritatem esse sine deceptione.

PrevBack to TopNext