Dubia
Dubia
Dub. I
In parte ista sunt dubitationes circa litteram. Et primo de hoc quod dicit quod Christus se ostendit duobus discipulis in specie peregrini. Videtur enim in hoc multiplicari inconveniens, non solvi, quia Christus, qui est Veritas, nullam falsitatem habere potuit in verbo, ergo pari ratione nec in facto : ergo, cum non esset peregrinus, non debuit se in illa specie ostendere. Praeterea, corpus Christi erat gloriosum, ergo non erat visibile nec illius coloris : ergo videtur quod aliter se monstraverit quam fuit : ergo videtur quod in opere mendacium commisit.
Respondeo : Dicendum quod Dominus ostendit se in specie peregrini, non ut ostenderet se esse peregrinum, sed ut "talem se exhiberet oculis corporis, sicut dicit Gregorius, qualis erat coram oculis mentis". Unde Dominus aliquando ostendit se dilectis suis sub diversis modis apparendi, non ut talis esse credatur, sed ut potius homini manifestetur in ea forma in qua potest percipere ; vel etiam ut potius occultetur. Dicendum ergo quod in ista ostensione nulla fuit deceptio. Sensus enim exterior formam videbat veram, interior non decipiebatur, sed claudebatur, sicut dicitur in Littera : Oculi eorum tenebantur, ne eum agnoscerent ; et ideo ista non fuit deceptio, sed veritatis occultatio ; et veritatem occultare non est mentiri. Unde non est simile in proposito, quia, cum tactus apprehendat partitionem et numerum partium, sicut sensatum commune et per se, et sensus communis necessario sequatur ad completam apprehensionem sensus particularis, non posset hoc esse sine deceptione. Et ideo quod inducunt pro simili non est simile, sed dissimile.
Dub. II
Item quaeritur de hoc quod dicit Augustinus: Manet integer totus in caelo. Videtur enim falsum, quia, sicut aliqui dicunt, adhuc Domini praeputium est in terra ; et aliqui dicunt se habere de sanguine Domini : non ergo totus est in caelo.
Respondeo : Dicendum quod in Christo resurrexit totum quod fuit de veritate humanae naturae et quod spectat ad decentiam ; et ideo dicitur totus esse in caelo. Quod ergo obicit de praeputio, dicendum quod vel non fuit de carne secundum speciem, sed divina dispensatione parum de carne. secundum materiam ibi fuit, ut daretur nobis in devotionem, sicut reliquiae ; et sic dicendum est de sanguine ; vel aliquid fuit de veritate, et illud resurrexit cum Christo et est in caelo et residuum mansit. Aliqui tamen dicunt quod ctrcumcisi resurgent sine praeputio, quia illud signaculum est ad decorem. Et si tu obicias, quod totum restirget, dicunt quod verum est : totum quod spectat ad esse vel pulcritudinem ; et ideo non. est instantia de praeputio. Quod autem horum sit verius, difficile est scire ; tamen, quocumque modo dicatur, verum est quod totus Christus, id est perfectus, quantum ad esse et bene esse in caelo est.
Dub. III.
Item quaeritur de hoc quod dicit : Manet integer totus in corde tuo. Videtur enim male dicere, quia corpus Christi non intrat cor tuum, cum sit quid corporale, quia solus Deus illabitur animae : ergo, si Christus integratur ex anima et corpore, non potest esse in corde nec manere.
Respondeo : Dicendum quod Christus habitat in cordibus nostris non corporaliter, sed spiritualiter sive per fidem, sicut dicitur ad Ephesios 3, 17. Hinc est quod Christus dicitur manere integer in corde, quia, quantumcumque species frangatur, cor fidele credit corpus Christi manere integrum et illibatum, non quod corpus secundum veritatem animam ingrediatur.
Dub. IV.
Item quaeritur de hoc quod dicit Hilarius quod ubi pars, ibi totum. Videtur enim secundum hoc quod, cum plures sint ibi partes, quod Christus sit ibi pluries ; et cum infinitae, infinities ; quod non videtur esse conveniens.
Respondeo : Ad hoc dicunt aliqui quod corpus Christi est in illa specie semel tantum, et tamen concedunt esse infinities quantum ad modum ; et ponunt exemplum in figura incisionis, quae est in cera una et semel, quia una imago potest fieri ex frusto uno cerae, tamen infinitis modis potest formari. Nam in qualibet parte cerae est oculus, et in qualibet est manus, et in qualibet est caput. Dicunt enim in cera esse quidquid manus artificis potest facere. Et ad hoc est auctoritas philosophi, in Sex Principiis, qui dicit quod in huiusmodi formis esse est a natura, sentiri vero ab actu. Et ad hoc etiam est auctoritas Hieronymi, Super prologum Bibliae : Mollis cera et ad formandum facilis, etiam si artificis manus cesset, tamen intus virtute est quidquid potest esse. Sed licet exemplum illud aliquid videatur superficietenus habere similitudinis, plus habet dissimilitudinis, quia tota imago non est in qualibet parte cerae sicut in tota cera ; hic autem, quantumcumque parva pars significetur, tantum est quantum est in hostia tota. Praeterea, quidquid dicatur ibi esse a natura, nunquam est in actu nisi ars faciat, est tamen in potentia. Et ideo dicit Hieronymus quod "intus est virtute" ; hic autem totus Christus in qualibet parte hostiae.
Ideo dicendum aliter quod corpus Christi, cum sit in Sacramento non quasi in loco, sed ut in signo, non tantum signante, sed etiam continente veraciter ; et ratio continentiae non discedat a ratione Sacramenti : sicut quaelibet pars potest significare et significat sicut totum, sic quaelibet pars significat et continet totum. Et quoniam, quantumcumque partes significent, tamen unum sunt cum toto, unum, inquam, signum, non plura, nisi dividantur ; hinc est quod tantum semel continent et Christus totus semel continetur. Nec potest inveniri exemplum in corporalibus, immo potius inveniretur contrarium ; sed exemplum quaerendum est in spiritualibus, non quia corpus Christi non sit vere corpus, sed mod um essendi habet ibi supra naturam corporum. Sicut ergo in unico corpore est unica anima et tamen in singulis membris existens tota, et est semel, quia unum est perfectibile, sic et corpus Christi semel tantum in uno est Sacramento.
Dub. V.
Item quaeritur de hoc quod dicit : Indignus est qui aliter celebrat mysterium, quam Christus tradidit. Videtur enim male dicere, quia omnes aliter celebramus ; constans enim est quod Christus nec tot orationes nec tot crucis signationes fecit, quot nos facimus. Si tu dicas quod hoc intelligitur quantum ad ea quae sunt de substantia sacramenti, quaeritur : quare Ecclesia addit istas solemnitates et tot crucis signationes ?
Respondeo : Dicendum quod quaedam spectant ad huius Sacramenti necessitatem et integritatem, et talia Christus per se tradidit : quaedam ad solemnitatem, et haec Ecclesia superaddit ; haec autem non sunt diminuentia, sed.salvantia illa quae sunt de integritate Sacramenti ; et ideo non aliter celebrat, sed ita servat, Si quis vero mutaret formam Christi vel ea quae tradita sunt ab Ecclesia mutaret, utique talis esset indignus ; et de tali loquitur.
Ad illud quod quaeritur, quare Ecclesia addit huiusmodi solemnitates, dicendum quod additio harum solemnitatum est pro excitanda devotione et arctanda intentione, est etiam tertio propter expressiorem significationem. Unde adduntur orationes ad excitandam devotionem in sacerdotibus et ad docendum quid debeant petere. Unde sicut institutae sunt horae canonicae ne propter negligentiam pertranseat hora in qua non laudetur Deus et ut populus accendatur ad devotionem, sic et in proposito est intelligendum. Propter intentionem vero fiunt crucis signationes, ; ut sacerdos actu cordis et manuum convertatur supra Sacramentum ; ideo quando nominat, signat. Propter expressiorem significationem : illae enim crucis signationes quae ibi fiunt, quae sunt viginti quinque, et fiunt in septem vicibus, significant expresse passionem Christi sicut tradit Innocentius : In prima vice fiunt ter, ad significandam trinam traditionem Christi, scilicet a Deo, Iuda et Iudaeo. In secunda vice fiunt quinquies, ad significandum quinque personas quae in traditione Christi fuerunt, scilicet personam traditi, tradentis Iudae et ementium, qui fuerunt tres, scilicet pontifices, scribae et pharisaei. In tertia fiunt bis, ad significandum conversionem duplicis elementi, scilicet panis et vini. In quarta fiunt quinquies, ad significandum quinque plagas. In quinta fiunt bis, ad significandum vincula quibus corpus fuit ligatum, et flagella quibus sanguis allisus. In sexta fiunt ter, propter crucifixionem factam in linguis Iudaeorum, quando ter dixerunt : Crucifige eum. In septima quinque, ter de corpore super calicem et bis a latere, ut significentur tres cruciatus, scilicet passionis, propassionis et compassionis, et propier aquam et sanguinem quae de latere Christi fluxerunt Hae omnes sunt viginti quinque, qui est numerus quadratus respectu quinarii super se reflexi ut designetur quod, quantumcumque multiplicetur sacrificium, semper est unum. Et sic patet quod nihil vacat a mysterio.