Quaestio 3
Quaestio 3
Quid significent partes hostiae fractae.
Tertio quaeritur, quid significent partes : et earum significatio his versibus continetur : Hostia dividitur in partes : tincta beatos Plene, sicca notat vivos, servata sepultos.
Rationes principales
Obicitur primo contra significationem divisionis, quia in corpore Christi mystico non est divisio, sed unio. Ergo, si Sacramentum est verum signum, in Sacramento divisio fieri non debet, aut si fit, falsum significat.
Item, videtur quod sufficeret in duas tantum partes dividere, quia Ecclesia sufficienter dividitur in vivos et mortuos. Si dicas quod mortui sunt in duplici differentia, quia quidam in purgatorio, quidam in paradiso, hoc non solvit, quia Beati non indigent sacrificio : ergo non debent in nostro sacrificio significari.
Item, videtur quod in plures partes, quia vivi sunt in multiplici differentia. Quidam enim sunt activi, quidam contemplativi : quidam praelati, quidam subditi ; quidam sunt boni, quidam mali ; sed, si debent significari vivi sicut mortui, ergo multo plures debent esse partes. Si dicas quod mali non debent, contra : Christus pro omnibus se obtulit in cruce ; sed haec oblatio est rememoratio illius : ergo etc.
Item, obicitur contra hoc quod dicitur, quod pars intincta significat Beatos. Sed contra : calix significat passionem : ergo nullo modo congruit ad significandum Beatos.
Conclusio
Fractio significat passionem Christi, partes fractae vero partes corporis mystici
Respondeo : Dicendum quod, sicut dicit Magister, ipsa fractio significat passionem, sed partes fractae significant partes corporis mystici ; et quia in corpore mystico sunt in triplici differentia quidam enim regnant in paradiso, quidam securi exspectant in sepulcro, quidam autem pugnant in merito ideo tantum tres partes fiunt in hoc Sacramento.
Ad rationes
Ad illud ergo quod obicitur primo, quod falsa est divisio, dicendum quod non est, immo significat divisionem quae fuit in passione.
Ad illud quod obicitur, quod deberent esse tantum duae partes, patet responsio, quia, mortui sunt in duplici differentia ; unde duae partes sunt ad significandum illos.
Ad illud quod obicitur, quod non deberet esse pro Beatis, dicendum quod hoc sacrificium non tantum offertur in expiationem, sed etiam in gratiarum actionem ; et ideo pro miseris et Beatis.
Ad illud quod obicitur, quod vivi sunt in multiplici differentia sicut mortui, dicendum quod non sunt in tanta differentia, quia omnes vivi indigent sacrificio expiante a culpa, quidam autem mortui liberante a poena, alii solum laudis memoria. Ad illud quod obicitur de malis, dicendum secundum Augustinum, quod sacrificium corporis Christi solum pro his offerri debet, qui sunt de corpore Christi. Nec valet quod Christus pro omnibus est oblatus, quia hic non significantur omnes pro quibus est oblatus, sed tantum illi qui sunt de corpore mystico.
Ad illud, quod calix significat passionem, dicendum quod alla proprietas est, scilicet facilis sumptionis, per quam Beati significantur qui sine aliqua retardatione degustant.