Text List

Quaestio 1

Quaestio 1

De institutione circumcisionis.

Rationes principales

Quantum ergo ad primum ostenditur, quod remedium circumcisionis congrue sit institutum : 1. Primo, ratione significationis, quia est instituta in sacramentum, quod est remedium contra originale ; sed originale traducitur per propagationem : ergo, cum circumcisio fiat ab eo membro per quod est propagatio, expresse signat originalis curationem.

2. Item, hoc videtur ratione curationis, quia contrariis contraria curantur, tam materialiter quam spiritualiter. Ergo, cum originale contrahatur per delectationem circa membrum illud, in passione illius membri expresse curatio designatur, ergo, si sacramentum est ordinatum ad hoc, patet etc.

3. Item, originale est morbus currens circulariter, quia, sicut dicit Anselmus, persona corrumpit naturam et natura personam. Ergo expresse signatur per ablationem secundum circulum ; sed hoc est in circumcisione : ergo etc.

Contra :Deus non delectatur in poenis nostris, ergo edicamenta Dei debent esse suavia ; sed circumcisio est poenalis : ergo etc.

Item, originali non debetur poena sensus, ergo in eius ablatione non debet sentiri poena : ergo, si circumcisio non est sine sensu poenae, non est congruum remedium.

Item, quaero ad quod tempus pertineat institutio circumcisionis. Non ad tempus legis naturae, quia lex naturae communis est omnibus, sed circumcisio propria est generi Abrahae ; nec ad tempus legis scriptae, quia lator Legis Moyses circumcisionem non instituit ; unde Ioannis 7, 22 : "Circumcisio ex Patribus est, non ex Moyse" ; nec ad tempus gratiae. Ergo nulli tempori convenit eius institutio. Si dicas quod pertinet ad legem scriptam, quaero : quare ante, dationem Legis fuit instituta et quare magis Abrahae data quam alii ?

Item, quaeritur : quare non fuit in latore Legis, confirmata, sed potius accepit Iosue mandatum quam Moyses ?

Conclusio

Circumcisio congrue fuit instituta ad deletionem oriinalis culpae

Respondeo : A. - Dicendum quod institutio circumcisionis congrua fuit, quia fuit expressum signum curationis originalis, tum propter ablationem a membro propagationis, tum propter ablationem poenalem, tum etiam propter ablationem circularem.

Ad rationes

Ad illud quod obicitur, quod Dominus non delectatur in poenis, dicendum quod poena comparatur ad punitum ; et sic non placet Deo : non enim creavit nos Deus ad puniendum. Comparatur ad meritum, scilicet praeexistentem culpam ; et sic est in ea manifestatio iustitiae et ordinis, et sic placet Deo in quantum iustus. Comparatur ad finem vel effectum, ut puta iustificationem rei ; et sic placet ei in quantum misericors ; unde in punitione, quae est via ad iustificationem, relucet misericordia et iustitia ; et ita est Deo placens, et talis fuit pona circumcisionis. Quod ergo obicitur, quod non delectatur in poena, dicendum quod non delectatur in poena secundum quod poena, sed secundum quod iusta vel iustificatoria ; tamen haec delectatio semper est cum aliquo rigore, et quia Lex Vetus fuit lex rigoris, ideo debuit in ea esse poenalis curatio.

Ad illud quod obicitur, quod originale non meruit poenam sensus, dicendum quod verum est de ista quae est poena tantum et nullo modo via ad salutem, ut puta infernalis ; sed bene illam meruit quae potest esse via in salutem, ut puta praesentem.

Ad illud quod quaeritur, cui Legi convenit, dicendum, secundum Hugonem, quod fuit sacramentum legis scriptae, succedens sacramentis legis naturae ; et hoc quadruplici de causa, scilicet ratione gravitatis et evidentiae, ratione certititudinis et efficaciae. Gravis est ratione poenalitatis ; et debet sequi, quia prima aetas fuit quasi infantia, secunda quasi pueritia ; et ideo non debuit gravari sacramento onerante, sed levi manu duci ; et etiam quia morbus erat recens et non erat tanta cognitio peccati. Sed post tertia aetas est sicut iuventus, et magis habuerunt cognitionem peccati ; ideo potuerunt magis onerari. Secunda est evidentia, quam ponit Hugo, in undecima parte, quia circumcisio fuit signum evidentius. Tertia est certitudinis, quia, si puer circumcidebatur a quibuscumque, sive parentes essent boni sive mali, mundabatur, et certum erat ; sed non sic de fide, quia in lege naturae non erat certum utrum mundaretur, si alter esset infidelis et dedicaret ipsum idolis, et de parentibus poterat dubitari pluribus modis. Quarta est efficacia, quia magis remittebatur fomes in his qui circumcidebantur quam in his qui solis sacrificiis et fide mundabantur.

Ad illud quod quaeritur quare fuit data ante Legem, dicendum quod hoc fuit ad praeparandum et segregandum populum cui danda erat Lex. Quare autem magis Abrahae, dicendum quod circumcisio fuit data, non tantum in remedium ; sed etiam in signum, in signum, inquam, distinctionis secundum fidem et secundum carnem, secundum quod in illo populo praecipue colendus erat Deus et ex illo secundum carnem nasciturus erat Christus. Et quia Abraham primus fuit qui reliquit terram suam propter cultum Dei et excellens fuit in fide et sibi facta fuit de Christo promissio, ideo inter Patres praecipue data fuit Abrahae.

Ad illud quod quaeritur, quare magis confirmata est sub Iosue quam sub Moyse, ratio est ad hoc et spiritu.alis et litteralis. Litteralis, quia legislator repetiit quomodo praecepta fuit Abraham pro tota posteritate, et ipsi iam habebant usum nec unquam dimiserant ; ideo non oportuit dari a Moyse vel Moysi. Sed tempore Iosue neglexerant circumcisionem in deserto ; ideo oportuit dari mandatum, sicut ibi dicitur. Alia ratio fuit spiritualis, quia, etsi circumcisio significet circumcisionem praesentem et futuram, tamen illa Abrahae significat praesentem ; illa autem Iosue, in terra promissionis facta post peregrinationem, significat futuram.

PrevBack to TopNext