Quaestio 2
Quaestio 2
De forma sive de integritate circumcisionis.
Rationes principales
Et dicit Hugo, in libro De sacramentis, quod tria sunt quae sunt de integritate eius, scilicet sexus masculinus, membrum praeputii et dies octavus. 1. Sed ostenditur quod de integritate huius sacramenti non debet esse sexus, quia remedium debet respondere morbo ; sed in morbo non est sexus distinctio nec determinatio quia communiter est in omni sexu : ergo nec in remedio debet esse distinctio.
Item, videtur quod membrum praeputii non debeat esse de substantia sacramenti, quia sacramenta sunt in honestatem et decorem ; sed illud membrum est verecundum et inhonestum : ergo nullo modo debet fieri circa illud membrum ; aut si fit, quaero quare magis circa illud quam circa aliud ?
Item, quod octavus dies non sit de substantia sacramenti, ostenditur : Quia nec in Baptismo nec in sacramentis legis naturae est determinatio temporis : ergo nec in sacramentis legis scriptae debet esse.
Item, si tempus illud est de necessitate, si post fiat, sacramentum nullius est efficaciae : ergo nihil valuit Abrahae nec aliquibus de domo eius ; et iterum, nihil valuit illis quos circumcidit Iosue ; et iterum, nihil valebat proselytis. Et ex hoc sequitur, quod si aliquis negligebat diem octavum, quod nullo modo posset curari ab originali, quia nec per circumcisionem nec alio modo, quia non erat aliud remedium.
Item, si fuit de necessitate, ergo omnes illi viri qui fuerunt in desrto fuerunt transgressores, quia nullus eorum fuit circumcisus.
Item, si erat de substantia, tunc ergo non debebat praeveniri : ergo parvulum morientem ante octavum diem necesse erat damnari, quia masculus incircumcisus damnabatur ; et ante non debebat circumcidi : ergo etc.
Sed contra : Quod sit de necessitate, probatur, quia, circumcisio est sacramentum necessitatis, quia cadit sub praecepto ; sed omnia ista tria praecepta sunt, Genesis 17, 14 : ergo omnia sunt de necessitate. Ibi enim dicitur : "Masculus, cuius praeputii caro circumcisa non fuerit, peribit" etc. ; et iterum : "Infans octo dierum circumcidetur".
Item, quod tempus sit de substantia, ostenditur, quia circumcisio significabat utramque circumcisionem, scilicet primam in anima a culpa, et secundam in corpore a miseria, quae futura erat in octava resurrectionis. Ergo octavus dies erat de. integritate significationis, ergo et de integritate sacramenti.
Item, praeceptum de circumcisione est praeceptum affirmativum, quod obligat ad aliquod tempus, non ad omne, ergo determinato tempore ln praecepto, obligat ad illud : ergo, cum. in praecepto illo sit determinatio temporis, in quo instituitur circumcisio, tempus determinatum est de necessitate circumcisionis.
Conclusio
De necessitate circumcisionis simpliciter sunt secus masculinus et membrum; tempus vero necessario observandum erat ob praeceptum
Respondeo : Dicendum quod duo ex istis, scilicet sexus et membrum, sunt de necessitate circumcisionis simpliciter ; sed tempus uno modo est de necessitate, alio modo non. Est enim in hoc sacramento tria considerare, scilicet efficaciam, significantiam et observantiam. Quantum ad efficaciam nihil facit ; quantum ad significantiam est de congruitate, quia expressius significat ; quantum ad observantiam est de necessitate, quia cadit sub praecepto ; unde peccat qui negligit observare.
Ad rationes
1. Ad illud ergo quod obicitur primo, quod in morbo non est distinctio, ergo etc., dicendum quod circumcisio non tantum fuit in remedium, sed etiam in signum distinctionis ; ut gens Iudaeorum ab aliis discerneretur, ex quo Christus debebat ab ea nasci ; et quia propagatio et genealogia attenditur penes mares, ideo illis data fuit, non mulieribus.
2. Ad illud quod obicitur, quod membrum illud non deberet esse, quia est verecundum, dicendum quod membrum illud maxime conveniebat significationi circumcisionis et efficaciae. Circumcisio enim data fuit in pactum ; sicut dicitur Genesis 17, 10, et hoc pactum est certitudo quod Christus ex gente illa esset nasciturus. Fuit etiam data in remedium contra originale peccatum ; unde dicitur Genesis 17, 14 : "Masculus, cuius caro praeputii circumcisa non fuerit, peribit" etc. Fuit similiter data in meritum obedientiae ; meruit enim Abraham et posteri eius sic Domino obediendo. Fuit etiam data in signum repressionis concupiscentiae ; unde significat quid sit agendum sive a quo sit cessandum.
Et quia per praeputium est generatio, et sic convenit pacto generationis ; est originalis culpae transfusio, et sic convenit remedio circumcisionis ; et in praeputio regnat inobedientia et concupiscentia, ab oppositis per ipsius significationem et ab ipso factam ablationem et meretur obedientia et significatur continentia. Ideo rectissime convenit. Quod ergo dicit quod est membrum ignobile, dicendum quod de sui natura est nobile, sed factum est ignobile propter culpam, unde per remedium nobilitatur ; unde I ad Corinthios 12, 23 dicitur quod "membris ignobilioribus abundantiorem honorem circumdamus" ; et hoc intelligitur, dum passionibus et desideriis obviatur.
Ad illud quod quaeritur de tempore, dicendum, sicut dictum est, quod quantum ad efficaciam nihil facit ; unde aeque bene curabat circumcisio proselytos ut etiam parvulos, est tamen congruentia quantum ad significationem.
1. Quod obicitur de Baptismo, dicendum quod res circumcisionis erat circumcisio a culpa et a miseria. Circumcisio a culpa significabatur in actu et materia, sed circumcisio a miseria per actum et materiam non significabatur ; et ideo congruum fuit tempus addere per quod significaretur. Baptismus autem ratione immersionis et elevationis expresse significat mortem et resurrectionem ; ideo non fuit congruum addere. Et sic dies octavus est de bene esse circumcisionis quantum ad significantiam ; est tamen de necessitate quantum ad observantiam, quia cadit in praecepto. Et ratio huius fuit, quia sacramentum illud fuit poenale ; ideo oportuit observare tempus, quia, si ante octavum diem circumcideretur, propter teneritudinem posset perire ; si ultra differretur, esset periculum propter mortem, et liberiter differrent propter dolorem. Ideo voluit eis Dominus praefigere terminum.
3-4. Ad illud quod obicitur, quod, si est de necessitate praecepti, non poterat differri nec praeveniri sine peccato, dicendum quod circa hoc duplex fuit opinio : una quidem, quod praeveniri non poterat nec differri sine peccato, nisi interveniret Dei auctoritas vel etiam necessitas. Et utraque fuit in viris qui fuerunt in deserto incircumcisi, ut dicunt : necessitas propter periculum, quia ad motum nubis movebantur, et ideo circumcisionem servare non poterant ; divina etiam auctoritas fuit dispensans, quia in deserto erant, in quo non poterant gentibus commisceri nec indigebant distingui. Rursus, Dominus. voluit ob figuram circumcisionem differri, ut una generalis circumcisio fieret in terra promissionis in signum illius quae futura erat in patria. Et isti dicunt, quodsi de parvulis timerent, quod tempus circumcisionis poterat et debebat praeveniri ; alioquin puer.damnabatur, sicut modo damnatur puer non baptizatus. Sed haec positio, licet probabilis videatur, tamen mori repugnat Iudaeorum quem nunc observant et credibile est quod a Patribus acceperunt. Nullum enim ante octavum diem circumcidunt. Contrarietatem etiam habet in se ipsa, quia, si ob necessitatem infirmitatis poterat differri, cum parvulus erat in gravi infirmitate, non debebat secundum eos circumcidi, sed diutius exspectari ; et iterum, si non poterat sine peccato differri, qualiter poterat praeveniri, ex quo Dominus illum praefixerat ?
Et ideo alia opinio est et probabilior quod non debebant praevenire nec differre, nisi Dominus ipse dispensaret ; alioquin peccabant. Et si tu obicias, quod tunc puer damnaretur, quia scribitur : Masculus, cuius caro etc., dicendum quod secundum translationem Septuaginta habetur : Carus praeputii caro octava die circumcisa non fuerit ; et quamvis in nostra translatione non repetatur, tamen intelligitur repeti sub ea conditione in qua fuit praeceptum. Et quia non erant obligati, eodem remedio curabantur quo mulieres. Sed huic positioni occurrit difficultas. Esto enim quod parvulus ille mundatus illo remedio viveret usque ad octo dies et tunc non circumcideretur, aut salvatur aut non. Si non salvatur, ergo ex peccato patris amittit gratiam aut eam non habuit ; sed constat quod propter peccatum patris non potest eam perdere : ergo nunquam habuit. Si salvatur, et non est octavo die circuincisus, ergo non est verum quod dicit Dominus : "Masculus, cuius caro" etc.
Propter hoc igitur respondendum quod, currente circumcisione, alia remedia non disponebant parvulum nisi cum hac conditione quod ipse esset impossibilis ad implendum mandatum de circumcisione : et ita propter impossibilitatem absolvebatur ; et si moriturus erat ante octvum diem, disponebant et curabatur ; sed victurus non curabatur, quousque mandatum esset totum impletum. Et hoc totum est probabile ; et ideo hanc opinionem credo saniorem. Si autem Dominus dispensaret, tunc secus esset ; et ita dicunt factum esse circa viros qui fuerunt in deserto. Aliqui tamen dicunt quod peccaverunt, quia ex contemptu dimiserunt ; sed tamen illud non est credibile quod omnes ita mandatum Dei contemnerent.
Si autem obicias similiter de parvulo, qui praeventus morte non baptizatur, utrum in fide parentum salvetur, dico quod non quia Baptismus propter suam generalitatem et perfectionem et temporis indeterminatiortem alia remedia evacuavit, non sic autem circumcisio. Huius autem positionis probabilitas habetur ex auctoritate, quia Proverbiorum 4, 3 dicit Salomon : Unigenitus eram coram matre mea, ubi dicitur in Glossa quod filius Bersabee, alius parvulus, non fuit nominatus, quia ante octavuru diem est mortuus ; et ita non fuit circumcisus. Habetur ex ratione, quia nullum animal offerebatur Domino ante octavum diem. Habetur etiam ex more Iudaeorum quem modo observant. Et ideo haec positio magis est tenenda.