Quaestio 1
Quaestio 1
Utrum hoc Sacramentum habeat efficaciam in quolibet viro iusto.
Rationes principales
Circa primum ostenditur quod habeat efficaciam in quolibet viro iusto : Quia Sacramentum habet efficaciam nisi habeat obicem ; sed in nullo viro iusto habet obicem : ergo in quolibet habet efficaciam. Item, sacramentalis manducatio, quando coniuncta est spirituali, semper habet efficaciam ; sed semper coniuncta est spirituali in viro iusto, quia "spiritualiter manducare est in ipso manere", ut dicit Augustinus, sed omnis iustus manet in ipso : ergo etc.
Item, Damascenus dicit quod caro "Christi est sicut carbo ignitus" ; sed habens sensum corporalem semper calefit per contactum carbonis materialis : ergo similiter habens sensum spiritualem per contactum carbonis spiritualis. Sed omnis iustus sensum habet spiritualem : ergo etc.
Item, si aliquid requiritur ultra caritatem in suscipiente, quaeritur, quid sit illud et quae et quot.
Contra : Baptismus non habet efficaciam in adulto nisi se praeparet : ergo a simili nec hoc Sacramentum habet efficaciam in iusto nisi se praeparet ; et ad hoc facit verbum beati Pauli I ad Corinthios 11, 28 : Probet autem se ipsum homo.
Conclusio
Eucharistia non habet efficaciam nisi in digne accedente et debito modo praeparato
Respondeo : Dicendum quod Sacramentum hoc non habet efficaciam in aliquo nisi in digne accedente ; digne autem accedere in hoc consistit quod homo se praeparet sicut debet. Tantum enim Sacramentum recipere sicut recipitur alius cibus, non est congruum nec fructuosum ; et quia in hoc Sacramento praesens est divina Maiestas et summa exprimitur caritas, ideo debet recipi cum honore et devotione. Et quia cum honore et devotione non suscipitur tam nobilis hospes in immundo hospitio, necesse est quod hot ;no hospitium Deo paret per sui diiudicationem. Et quia non parat hospitium hospiti nisi ipsum cognoscat, necesse est quod cibum istum ab aliis discernat. Ad hoc ergo quod Sacramentum hoc habeat in aliquo efficaciam, primo oportet cibum istum ab aliis discernere per fidem ; secundo, hospitium parare per sui ipsius probationem ; tertio, in hospitium paratum recipere cum honore et devotione. Et primum et secundum habemus ab Apostolo I ad Corinthios 11, 28 ; secundum ibi : "Probet se ipsum homo" ; primum ibi : Non diiudicans corpus Domini ; de tertio habemus exemplum in Zachaeo. Et quia multi recipiunt hoc Sacramentum qui se non debite parant, ideo multi imbecilles et infirmi et dormiunt multi.
Ad rationes
Ad illud quod obicitur de obice, dicendum quod ad illud Sacramentum requiritur liberi arbitrii cooperatio ; et ideo omissio obex est, non tantum peccaturp, verum etiam sollicitudo vel distractio.
Ad illud quod obicitur, quod manducat spiritualiter, dicendum quod vir iustus non semper manducat spiritualiter, ut puta quando dormit vel quando distrahitur per cogitationes extrinsecas ; sed tunc spiritualiter manducat quando movetur motu fidei et caritatis, quia tunc masticat et incorporatur ; et ideo, si negligit, non reportat effectum.
Ad illud quod obicitur de carbone ignito, dicendum quod operatur in sensum ratione organi ; sed si operaretur in sensum ratione sui, tunc sensus occupatus circa aliud non sentiret nec calefieret. Huius autem exemplum est in visu, quando quis dormit vel occupatur alibi. Si ergo sensus mentis nostrae vult ab hoc carbone inflammari, necesse habet ad ipsum converti et dirigi : converti autem ad ipsum debet sicut ad memoriale passionis vivum. Triplex enim habemus memoriale passionis, scilicet in scripto, in verbo et Sacramento. In scripto, ut quando passio pescribitur vel narratur per scripturam vel quando imaginibus exprimitur ; et hoc est memoriale quasi mortuum et habet fieri ad visum qui apprehendit magis de longinquo. In verbo, utpote cum aliquis verbotenus narrat passionem Christi ; et illud partim est vivum, partim mortuum. Vivum est in corde bonorum praedicatorum, sed mortuum in corde tepidorum et malorum ; vel vivum in corde et cogitatione, non vivum in voce ; et hoc est ad auditum, auditus autem non ita apprehendit de longinquo. In Sacramento vero est memoriale, cum ipsum corpus Christi significatur et continetur in specie panis et sanguis in specie vini ; et hoc est memoriale vivum, quia ipse Christus se ipsum ibi praebet, offerens nobis corpus quod pro nobis fuit occisum et sanguinem qui pro nobis fuit effusus ; et hoc est ad gustum, qui de proximo apprehendit, ut iam non quasi speculatione, sed quadam experientia passionis eius memores simus.
Si ergo accendit affectum nostrum passio descripta et amplius ferventer praedicata, multo magis inflammare et afficere debet in hoc Sacramento expressa. Et hoc absque dubio facit, si quis sensum habet et illum convertit ad hoc Sacramentum. Ille ergo est qui ex hoc Sacramento efficaciam reportat, qui se convertit ; ille vere audit Missam, non qui tantum verba dicit vel audit sine devotione, sed qui ad hoc memoriale totam mentis intentionem convertit.