Quaestio 2
Quaestio 2
Utrum hoc sacramentum habeat efficaciam in aliquo peccatore.
Secundo quaeritur, utrum habeat efficaciam in aliquo peccatore, videlicet qui est in mortali peccato.
Rationes principales
Et quod sic, videtur : Per illam Collectam : "Sit ablutio scelerum, sit fortitudo fragilium" ; sed scelera non dicuntur nisi magna peccata : ergo etc.
Item, Damascenus : "Corpus Christi omnis laesionis est unctio, omnis sordis purgatio". Ergo sordis mortalis.
Item, Iulius Papa, De consecratione, distinctione II: "Omne crimen atque peccatum oblatis Deo sacrificiis deletur" ; sed crimen pro maioribus peccatis accipitur : ergo etc.
Item, ratione videtur , quia illud sacramentum est expressivum signum passionis. Ergo, cum efficacia sequatur significantiam, et omnia Sacramenta efficaciam habeant a passione, hoc habebit potissimam : ergo, si Baptismus et Poenitentia habent efficaciam in peccatore, videtur similiter quod et illud.
Item, in sacramento isto realiter continetur auctor et mediator et fons gratiae ; quod in nullo alio. Ergo videtur, quodsi aliquod sacramentum potest fugare culpam, quod hoc multo magis ; sed aliquod potest, ut Baptismus : ergo etc.
Item, esto quod aliquis peccator attritus accedat ad hoc sacramentum, non tamen sufficienter ; si talis accederet ad Baptismum et Poenitentiam, iustificaretur, quia non habet obicem : ergo pari ratione, cum non habeat obicem , iustificatur in hoc sacramento.
Item, accedens fictus ad Baptismum, fictione recedente, habet efficaciam : ergo similiter videtur quod istud sacramentum, et ita est utile peccatori.
Contra : Augustinus, Ad Renatum : "Quis offerat corpus Christi nisi pro his qui sunt de corpore Christi" ; Sed nullus peccator est talis : ergo pro eo non debet offerri.
Item, Ambrosius: "Spiritualiter manducat qui innocentiam ad altare portat" ; sed nullus existens in mortali portat innocentiam : ergo etc.
Conclusio
Licet Deus in hoc Sacramento facere possit et aliquando faciat remissionem omnis culpae; tamne de communi lege illud non habet effectum nisi in iustis
Respondeo : Non limitamus largitatem Dei quin in hoc Sacramento possit et aliquando faciat remissionem omnis culpae ; sed secundum forum commune et generalem rationem institutionis sacramenti dicendum quod istud sacramentum datum est in cibum illis qui sunt de corpore Christi ; et omnes tales habent caritatem : ideo effectum habet in solis iustis. Effectus autem in iustis est liberando a culpa veniali et praeservando a mortali, ut patebit.
Ad rationes
1-3. Ex hoc patet responsio ad tria prima : quia illud intelligitur per praeservationem vel quantum ad aliquas reliquias.
4-6. Ad tria sequentia dicendum quod sacramentum tantam habet efficaciam quantam congruit habere his quibus datur ; et hoc solis iustis datur : ideo non valet de Baptismo, et Poenitentia. Si ergo obicias, quod nobile est illud sacramentum inter cetera ; dicendum quod nobile est ratione contenti, non ratione effectus prae ceteris aliis.
Sed tunc obicitur, quia adhuc non videtur solvi : cum enim Christus sit hic praesens, videtur quod abundantius congrueret hic gratiam eius communicari. Nam in adventu Christi abundanter gratia collata est. Et ad hoc dicendum quod hoc spectat ad nobilitatem sacramenti quod non deletur ibi culpa mortalis ; tam enim est nobile sacramentum et tam nobilis panis quod non debet dari nisi filiis et iam iustificatis ; et qui tales sunt non habent culpam mortalem. Ideo de speciali dignitate huius Sacramenti est, quod non ordinatur contra mortalem culpam. Et sic patet responsio ad illa tria.