Text List

Quaestio 3

Quaestio 3

Quae sit efficacia huius Sacramenti.

Tertio quaeritur, quae sit efficacia huius sacramenti. Et dicit Magister quod est venialium remissio et augmentatio virtutum.

Rationes principales

Et quod ita sit, videtur : Innocentius : "Eucharistia liberat a malo et conservat in bono, delet venialia et cavet mortalia". "Huius etiam virtute Sacramenti universae virtutes augentur et omnium gratiarum fructus exuberant".

Item, ratione videtur, quia hoc dicitur esse sacramentum unionis ; aut ergo quia de novo unit aut quia magis unit. Non quia de novo unit, ergo quia magis unit ; sed si magis unit, ergo auget virtutes.

Item, si magis unit, ergo repugnat ei quod minus ; sed hoc est veniale, quia Augustinus: Minus te amat qui tecum aliquid amat, et hoc dicitur de veniali : ergo etc.

Item, caro Christi est sicut carbo ignitus ; sed carbonis igniti est pellere frigus et intendere calorem : ergo hoc sacramentum reprimit mo1us frigidos culpae et intendit motus vivos gratiae : ergo delet et auget.

5. Item, hoc sacramentum quotidie offertur. Ergo, si non frustra est, dat ergo aliquid quo quotidie indigemus ; sed illud quo quotidie indigemus est liberatio a veniali malo et profectus in bono, quia caritas aut deficit aut proficit : ergo etc.

Contra : Unius sacramenti unus debet esse effectus praecipuus : ergo non est ad hos duos effectus praedictos.

Item, quod non sit ad remissionem venialium, ostenditur: Primo, quia qui accedit ad hoc sacramentum, aut accedit contritus aut non. Si contitus, ergo remissa est sibi culpa ; si non contritus, ergo remanet culpa : ergo nullum habet Eucharistia effectum super venialia. Si dicas quod contritio non semper sufficit, esto quod tanta sit quod sufficiat, tunc non habebit hoc Sacramentum effectum, et tamen melius est dispositus.

Item, si effectus huius Sacramenti est deletio venialium : ergo qui peccat venialiter irritat effectum eius, sicut qui peccat mortaliter irritat effectum Baptismi ; sed homo habet necesse peccare venialiter, ergo et hoc sacramentum irritare : ergo nunquam accipi debet, quia nunquam debet quis contumeliam huic sacramento inferre.

Item, quod augmentum virtutum non sit effectus huius Sacramenti, videtur : Quia, si hoc, tunc ergo valde cito fieret aliquis perfectus qui hoc sacramentum quotidie recipit ; sed hoc videmus esse falsum : ergo etc.

Item, augmentum virtutum est effectus Baptismi et Confirmationis, sicut supra diit Magister, et similiter remissio venialium : non ergo huius sacramenti.

Conclusio

Efficacia huius Sacramenti est unitos magis unire triplici modo.

Respondeo : Dicendum quod, cum hoc sacramentum sit unionis, effectus eius primus aut est unire aut magis unire ; sed non de novo unire, ut supra ostensum est, sed iam unitos magis unire. Magis autem unire est tripliciter : aut quia quis unitur maiori vinculo, ut ille magis unitur qui maiorem habet caritatem ; aut quia eodem vinculo unitur strictius, ut ille qui secundum eumdem habitum ferventius amat ; aut quia eodem firmius, ut ille qui in eodem habitu est magis radicatus.

Dicitur ergo hoc. sacramentum magis unire, quia digne accedentem reddit ferventiorem, ut carbo ignitus ; et iterum, reddit fortiorem, ut bonus cibus. Et ex hoc quod reddit caritatem magis ignitam, adiuvat ad consumendam peccati venialis rubiginem ; ex hoc quod magis firmat, adiuvat ad vitandum omnia scelera ; et ratione utriusque valet ad augmentum virtutum, et maxime caritatis, quae est vinculum, non quantum ad essentiam, sed quantum ad fervorem vel radicationem. Fervor enim minuitur quotidie per venialia et radicatio ; ideo oportet per hune cibum restaurari deperditum. Ex his patent obiecta. Nam rationes ad primam partem sunt concedendae.

Ad rationes

Quod vero obicit, quod unius sacramenti unus est effectus, dicendum quod verum est, primus ; et ille est magis unire, et per ilium habet hos duos consequentes.

Ad illud vero quod obicitur, quod venialia delentur in contritione, dicendum quod iste non est effectus primus, sed ex consequenti fit, quando homo indiget ; ut puta quando fervor caritatis per se non est ita intensus quod peccata venialia deleat, adiungitur carbo divinus per quem vigoratur, et vigorata delet venialia ; nihilominus tamen, si non habet venialia, caritatis fervor vigoratur.

Ad aliud dicendum quod non irritatur huius sacramenti effectus per aliquod veniale, quia veniale non tollit gratiam sicut mortale tollit ; et posssibile est unum veniale remitti, altero non remisso. Unde veniale nec irritat antecedenter faciendo fictum nec consequenter evacuando fructum ; nec oportet alia venialia deleri, sed secundum quod homo melius se disponit et caritas contra illa vigoratur ; unde plus et minus in diversis.

Ad illud quod obicitur de augmento, dicendum quod augmentum intelligitur quantum ad fervorem, non quantum ad essentiam. Et quantum ad fervorem non omnes ita procedunt propter multa venialia quae committunt, quae illum diminuunt.

Ultimum manifestum est, quia neuter horum est primus et proprius effectus huius sacramenti, sed magis unire, ut visum est.

PrevBack to TopNext