Text List

Quaestio 2

Quaestio 2

Utrum habenti libertatem accedendi sit melius frequentare an tarde accedere.

Secundo quaeritur de habente libertatem accedendi, quid sit ei melius, frequentare an tarde accedere.

Rationes principales

Et quod frequentare, videtur : Quia in primitiva Ecclesia, secundum quod dicitur Actuum 2, 42, quotidie communicabant : ergo, si optime fuit ab Apostolis instituta, videtur quod eorum exemplo melius sit quotidie communicare.

Item, ostenditur auctoritate Domini : Dominas enim docuit nos orare et petere quotidie panem supersubstantialem, et alius Evangelista nominat ipsum quotidianum ; et Ambrosius dicit : "Panis iste quotidianus est ; quotidie accipe, ut quotidie tibi prosit". Ergo videtur auctoritate Domini et Ambrosii quod quotidie sit melius.

Item, ratione videtur, quia hoc sacramentum est in remissionem venialium ; sed semper peccamus venialiter : ergo debemus quotidie accipere. Et hoc est. quod dicit Ambrosius: "Cum sanguis Christi effunditur, in remissionem peccatorum effunditur ; semper ergo accipere debeo, quia semper pecco".

Item, alia ratione videtur, quia sacramentum illud auget in homine virtutem et caritatem ; sed quanto haec magis augentur, tanto melius est homo dispositus, et quanta melius dispositus, tanto frequentius debet accedere : ergo, a primo, ad Sacramentum hoc semper est accedendum.

Contra : Augustinus, De ecclesiasticis dogmatibus : "Quotidie Eucharistiam accipere nec laudo nec vitupero" ; sed si semper deberet percipi, laudaret : ergo etc.

Item, Augustinus: Quid paras dentem et ventrem ? Crede tantum, et manducasti. Ergo nulla est utilitas in accipiendo corporaliter, quia, si aliqua esset utilitas, male ergo diceret Augustinus: Quid paras dentem et ventrem ?, quia diceretur ei : propter utilitatem.

Item, ratione videtur, quia possibile est manducare spiritualiter non accedendo, et non est ibi periculum ; sed accedendo, nisi homo sit bene paratus, est periculum : ergo, si via securior est eligenda, tunc ergo raro est communicandum sacramentaliter et saepe spiritualiter.

Item, gloria Dei nostro commodo est praeferenda ; sed qui dimittit accedere propter sacramenti dignitatem, principaliter dat gloriam Deo ; qui autem accedit propter sacramenti efficaciam, attendit proprium commodum : ergo melius facit qui cessat quam qui accedit.

Iuxta hoc quaeritur de diversitate institutionis, quia, secundum quod dicitur "De consecratione, distinctione II", Anacletus instituit quod quandocumque venirent ad Ecclesiam ; Fabianus, quod ter, in anno ; Soter Papa, quod in Coena Domini ; et Decretalis dicit quod semel in anno.

Conclusio

Frequens sumtio eucharistiae bona est recipienti eam cum mundo corde et caritate ardente; sed frigido expedit raro accedere; medio modo se habenti conventi modo accedere, modo abstinere

Respondeo : Dicendum quod, si quis semper esset paratus, semper utile esset hoc Sacramentum recipere, ut scilicet haberet habitaculum mundum et spiritualiter comederet hunc cibum cum. honore et devotione. Quia igitur tempore Ecclesiae primitivae erant mundi per Baptismi innocentiam et caritate ardentes per donationem spiritus Sancti, ideo congruebat eis quotidie communicare. Quia vero postmodum caritas refriguit et per peccata munditia baptismalis ut in pluribus perdita est, relictum fuit iudicio et conscientiae uniuscuiusque ut reciperet quando se dispositum videret, ne aliter manducaret ad suam damnationem. Et quia homines inceperunt fieri negligentes, oportuit ut iterum institueretur a Summo Pontifice frequentatio. Sed quia frequentabant multi et non bene se praeparabant, instituit Fabianus ut tribus anni solemnitatibus, in quibus homines melius parantur et quas desiderabilius exspectant, communicarent, scilicet Natali, Paschate et Pentecoste. Et quia homines adhuc processu temporis in his tribus temporibus negligenter se praeparabant, ideo hoc ad extremum est ad Pascha reductum, quod praecedit tempus praeparationis, scilicet Quadragesima.

Si ergo quaeritur, utrum expediat frequentare alicui, dicendum quod, si se videat esse in statu Ecclesiae primitivae, laudandum est quotidie communicare ; si autem in statu Ecclesiae finali, utpote frigidum et tardum, laudandum est quod raro ; si autem medio modo, medio modo se debet habere, et aliquando debet cessare, ut addiscat tevereri ; aliquando accedere, ut inflammetur amore ; quia tali hospiti debetur honor, debetur et amor ; et tunc secundum illam partem secundum quam viderit se melius proficere, ad illam magis declinet, quod homo solum experientia discit. Omnes igitur rationes ad primam partem intelliguntur, salva debita praeparatione, quae in paucissimis est ut semper.

Ad rationes

Ad illud quod obicitur in contrarium, quod Augustinus non laudat, sed relinquit conscientiae, dicendum quod hoc dicit, quia quibusdam, ut tactum est, magis est utile frequentare, quibusdam autem raro, quia maiorem efficaciam, credo, recipit homo in una Missa vel manducatione cum bona praeparatione quam in multis, si non se praeparet diligenter.

Ad aliud dicendum quod illud dicit Augustinus, non quia manducatio sacramentalis non sit fructuosa, sed contra illos qui carnaliter hunc cibum spiritualem comedebant, quia nullum fructum reportabant.

Ad illud quod obicitur, quod securius est, dicendum quod, quamvis istud sit securius, tamen illud est utilius, quia, sicut plus prodest baptismus sanguinis et fluminis quam sanguinis tantum, sic plus manducatio spiritualis, quando coniuncta est sacramentali quam quando est per se.

Ad aliud dicendum quod uterque dat gloriam Deo, et qui manducat cum reverentia et qui ex reverentia dimittit. Sicut enim dicit Augustinus, et centurio Dominum honoravit, cum noluit quod domum eius intraret, et Zachaeus qui in domum introduxit.

PrevBack to TopNext