Quaestio 3
Quaestio 3
Utrum homo debeat se retrahere ab hoc Sacramento propter immunditiam corporalem.
Et quod sic, videtur : Quia in Lege mulier quae menstrua patiebatur reputabatur immunda ; similiter vir qui patiebatur seminis fluxum, Levitici 15, 2 ; similiter mulier post partum, Levitici 12, 2 ; et propter istas immunditias arcebatur ab ingressu in templum et esu agni : ergo videtur quod multo fortius ab esu Agni veri homines arceri debent propter immunditiam corporalem.
Item, dicitur De Consecratione, distinctione II: "Omnis homo ante sacram communionem abstinere debet ab uxore propria tribus diebus" ; sed quilibet potest coniungi cum uxore propria sine immunditia mentis : ergo illud dictum est tantum propter immunditiam corporis, et sic etc.
Item, Gregorius dicit quod "pollutus ex cogitatione praecedenti non debet accedere" ; aut ergo hoc est propter immunditiam corporalem aut spiritualem. Non spiritualem, quia propter illam cogitationem, si non esset secuta pollutio, non impediretur : ergo propter immunditiam corporalem.
Item, Deuteronomii 23, 12: "Habebis locum" etc. Glossa : "Munditiam corporalem diligit Deus ; ideo praecipit nihil foedum manere in castris". Ergo etc.
Item, ratione videtur, quia, si aliquis immundis manibus consecraret, peccaret utique, quantumcumque sanctus. Ergo etc.
Item, in hoc Sacramento non tantum est quid spirituale, sed etiam corporale ; ergo debet esse munditia corporalis.
Contra : Iste cibus non est cibus ventris, sed mentis. Ergo retrahi debet aliquis sola immunditia mentis, non carnis.
Conclusio
Respondeo : Dicendum quod immunditia corporalis quadruplex est. Quaedam est coniuncta spirituali secundum veritatem, ut pollutio veniens ex turpi cogitatione vel crapula. Quaedam est coniuncta spirituali secundum conformitatem, ut pollutio veniens ex diabolica illusione vel ex naturae superfluitate, in qua sentitur pruritus et delectatio inordinata. Quaedam vero non est coniuncta spirituali, tamen est generans horrorem immunditiae in anima, ut pollutio veniens ex infirmitate. Quaedam autem est pure corporalis, nullum horrorem immunditiae in anima generans, ut immunditia in pede.
Prima immunditia impedit, propter hoc quod homo debet reputare se immundum. Unde non recipit Sacramentum cum reverentia qui sic immundus est, nisi necessitas compellat ; et propter irreverentiam privatur fructu et incurrit damnum. Secunda immunditia, quae est in illusione diabolica, arcere debet ex congruo, quoniam, quamvis non sit certum quod sit anima ibi maculata, tamen probabiliter potest dubitari ; : et ideo qui se reputat immundum bene facit. Unde Isidorus, distinctione sexta : "Quisquis nocturna illusione polluitur, quamvis extra memoriam turpium cogitationum sese praesentiat inquinatum, tamen hoc, ut tentaretur, culpae suae attribuat suamque immunditiam statim fletibus tergat". Tertia immunditia est indifferens, quia tantum est poena, et ideo non arcet. Si tamen ratione horroris abstineat, devotio et reverentia est laudanda : unde nec mulier menstruata arcetur nec etiam mulier post partum, sicut dicunt iura. De primo reperies in Decreto, distinctione V ; de secundo, Extravagantium libro III, De purificatione post partum. Quarta simpliciter est indifferens inter omnes has immunditias. Prima magis impedit, ultima nullo modo ; omnes tamen impediunt de congruo secundum gradus.
Unde si quis quaerat, utrum semper, quando polluitur corporaliter, cessare debeat, dicendum est quod, si sentit inquinationem illam multum animam inclinasse, quia in actu illo fit homo caro, sive in somnis sive in vigiliis, consulendum esset ei facere reverentiam Sacramento. Si autem sentit naturam magis expeditam, et ulterius devotio trahat ad perceptionem, et solemnitas etiam trahat vel aliquid quod multum recompenset, tunc arbitrarer ipsum sine remorsu posse accedere. Concedendum ergo quod solum propter carnis immunditiam non impeditur, sed quia haec immunditia coniuncta est immunditiae mentis ; nec solum propter immunditiam mentis, quia cogitatio cito transit, sed immunditia carnis horrorem relinquit et diutius durat et inordinat : et ideo, quamvis pollutio sit peccatum veniale, magis tamen impedit quam aliud veniale, propter horroris diuturnitatem et maiorem deordinationem.
Ad rationes
Ad illud quod obicitur, quod immunditia corporalis, quia corporalis, impedit per Legem, dicendum quod non valet, quia Lex data est in onus et in figuram, et per illas immunditias significabantur spirituales immunditiae.
Ad illud quod obicitur de coniunctione cum uxore, dicendum quod raro contingit quod homo coniungatur secundum illum actum, debitum exigendo, quin sit ibi aliqua culpa : si autem solum reddendo debitum, non credo quod debeat retrahi nisi de congruo, vel etiam causa prolis ; et hoc dicit Gregorius, et habetur Causa XXXIII, quaestione 4.
Ad illud quod obicitur, quare pollutio impedit, dicendum quod ratione pollutionis carnis coniunctae pollutioni mentis, quia ex hac pollutione se immundum et indispositum reputare debet ad hoc Sacramentum ratione praedicta.
4-6. Ad illud quod. obicitur, quod diligit Deus munditiam corporalem, dicendum quod verum est, eatenus qua excitat devotionem mentis ; e contrario abominatur immunditiam corporalem quae est via ad irreverentiam mentis ; et talis bene impedit. Et per hoc patet sequens, quia immundis manibus non tractat Christi corpus nisi homo qui modicam aut nullam adhibet reverentiam.