Quaestio 4
Quaestio 4
Utrum melior sit Missa boni sacerdotis quam mali.
Rationes principales
Et quod non, videtur. Augustinus, in libro De corpore Christi : "In mysterio corporis et sanguinis Domini nihil a bono maius, nihil a malo minus perficitur sacerdote".
Item, ratione videtur, quia unus non baptizat melius quam alius ; nulli enim data. est potestas excellentiae : ergo pari ratione nec melius conficit.
Item, nihil quod in bonitate non potest crescere nec decrescere, fit a bono melius vel a malo peius ; sed corpus Christi in bonitate non potest crescere nec decrescere : ergo sacramentum est aequale a bono et a malo ministratum.
Item, si Missa dicitur melius. ab uno quam ab alio, videtur secundum hoc quod spes possit poni in homine ; quod est inconveniens.
Contra : "Plura bona paucioribus bonis sunt meliora" ; sed in Missa mali sacerdotis hoc solum acceptat Deus, scilicet Christi corpus, in Missa boni acceptat omnes orationes et devotiones : ergo Missa boni est melior.
Item, melius est quod est fructuosius ; sed Missa boni sacerdotis est fructuosior, quia melius exauditur et magis in ea ad devotionem homines provocantur : ergo est melior.
Conclusio
Quod substantiale non differeunt Missae sacerdotis boni, vel mali, sed tantum quoad aliqua circumadiacentia Missa mali minus valet
Respondeo : Dicendum quod de Missa est loqui quantum ad substantiale quod est ibi, et hoc est confectio corporis et sanguinis Domini ; et quantum ad hoc aequalitas est in omnibus, quia unum et idem ab omnibus fit. Sunt etiam in Missa aliqua circumadiacentia, sicut petitiones, orationes, obsecrationes et devotus modus et affectus ; et quantum ad hoc melius valet Missa boni sacerdotis, quia magis provocat ad devotionem. Et si quis libentius audiat Missam sacerdotis devotioris, credo quod bene facit, dum tamen credat ipsum in substantiali non superexcedere peccatorem ; alioquin periculose erraret. Rationes procedunt ad partes oppositas secundum has duas vias.
Ad illud vero quod quaeritur : quare quorumdam Missae audiri prohibentur ? dicendum quod hoc est in poenam peccati eorum, quia non sunt digni conficere ; et si conficiunt, non sunt digni audiri. Alia ratio est, ut confusi de culpa redeant ad gratiam. Tertia ratio est, ut alii retrahantur ab eorum imitatione. Unde hoc est opus iustitiae , misericordiae et providentiae.
Ad illud quod quaeritur, quare magis illa quatuor genera peccatorum, dicendum quod hoc est quia directe repugnant Sacramento huic. Nam in hoc Sacramento est secretum fidei, et ideo repelluntur haeretici ; est vinculum caritatis, ideo schismatici ; est vas gratiae, unde Eucharistia dicitur, ideo simoniaci, qui gratiam emunt et vendunt ; est elevans hominem ad statum spiritualem, ideo repelluntur notorii fornicarii, qui omnino sunt carnales. Et dicuntur notorii fornicarii, non propter suspicionem vel alia signa probabilia, sed secundum ordinem iuris condemnati de tali crimine vel sponte in iudicio confessi vel canonice convicti vel etiam propter evidentiam facti sive sceleris. Et voco evidentiam, quando factum ita notorium est quod non indiget testibus, cum nulla possit tergiversatione celari. Et hoc dicitur in quadam decretali De cohabitatione clericorum et mulierum, Vestra ; et infra : Sine dubitatione teneatis quod a clericis et presbyteris fornicariis, quamdiu tolerantur nec habent operis evidentiam, licite divina mysteria audiantur et alia recipiantur ecclesiastica sacramenta. Ex hoc patet quod omnes tales, quando conficiunt, peccant ; et similiter, qui praeter necessitatem audiunt, quia faciunt contra Ecclesiae statuta.