Text List

Quaestio 3

Quaestio 3

Utrum potestas consecrandi magis resideat circa sacerdotem an circa verbum.

Tertio quaeritur, cum potestas sacerdotalis concurrat ad consecrandum et verbi virtus ; quaeritur : circa quod magis residet potestas, an circa verbum an circa sacerdotem ?

Rationes principales

Et quod maior potestas circa ministrum, videtur : Quia Deus communicat virtutem rebus secundum congruentiam ipsarum ; sed anima ministri, cum sit spiritualis et Dei imago, maioris virtutis est capax quam verbum sensibile : ergo penes ipsum magis residet virtus.

Item, sacerdos operatur per verbum sicut per instrumentum ; sed nobilior est potentia agentis quam instrumenti, sive virtus operandi magis est penes agentem quam penes instrumentum : ergo etc.

Item, verbum est effectus sacerdotis ; sed effectus non est maioris virtutis quam causa, quia causa prima plus influit quam secunda : ergo sacerdos plus influit quam verbum, cum sit causa verbi.

Contra : Sacerdos non potest nisi per virtutem verbi ; sed "propter quod unumquodque, et illud magis": ergo etc.

Item, sacerdos non recitat illud verbum sicut suum, sed sicut Christi ; sed verbum Christi plus potest quam minister Christi : ergo magis residet penes verbum.

Item, verbum est de sacramento isto ; sed Ordo est aliud sacramentum : ergo sacramentum magis per accidens respicit consecrationem quam verbum ; et si hoc, patet etc.

Conclusio

Secundum opinionem probabilem dici potest, unam esse potestatem conficiendi eucharistiam, consistentem in ministro et in verbo, ac potestatem sacerdotis quoad substratum esse nobiliorem

Ad hanc quaestionem dupliciter respondetur secundum duplicem opinionem de virtute verbi. Quidam enim dicunt quod verbum habet virtutem quamdam, quae est qualitas absoluta et est sicut causa efficiens consecrationis. Et hi ponunt quod potestas conficiendi principaliter residet penes verbum, et verbum illam virtutem habet, quia est verbum Christi. Et est exemplum de praecone sive nuntio, qui compellit populum per edictum regis ; potestas quidem compellendi consistit principaliter in edicto ; et hanc habet, quia exit a rege. Per hoc patent obiecti ad oppositum.

Alia positio est quod virtus verbi non est aliqua qualitas absoluta, sed solum ordinatio ad talem effectum , ut ad eius prolationem fiat, non ad prolationem factam a quolibet, sed ab habente Christi signaculum. Et secundum hanc positionem dicendum quod una est potestas conficiendi consistens in miriistro et in verbo, sicut in litteris papalibus. Si quaeratur : ubi est maior vis, in verbo sive in scripto an in sigillo ? dicendum quod una vis est in utroque, quia unum dat vim alii. Nam charta scripta sine sigillo non habet aliquam vim, similiter nec charta sigillata sine scripto. Rationes autem ad utramque partem procedunt ac si essent diversae potestates omnino.

Et si quaeras : quomodo est una potestas in duobus ? dicendum quod una ordinatio est et virtus, et potestas illa est per ordinationem ad hunc effectum ; nihilominus tamen haec tria quasi una ordinatione concurrunt, scilicet Ordo, verbum et elementum. Penes elementum est ordinatio per modum potentiae passivae ; penes verbum ordinatio per modum potentiae activae ; similiter penes sacerdotem, sed in sacerdote potestas est ad modum generalis et primae, in verbo per modum specialis et immediatae. Cum enim potestas sit in sacerdote ad conficiendum et absolvendum, verbo tamen cum intentione prolato arctatur ad hoc ut conficiat. Potestas autem illa in sacerdote ponit characterem, qui est qualitas absoluta nobilitans animam sacerdotis ; in - verbo secundum hanc opinionem nihil ponit novum quod , sit aliquid absolutum, sed ad aliquid. Et ideo, si quantum ad substratum loquamur, posset dici quod nobilior est potestas sacerdotis quantum ad id quod est in eo.

Et quod obicit in contrarium, quod non potest nisi per virtutem verbi, dici potest quod verbum prolatum et habet ordinationem et habet virtutem divinam assistentem. Ratione primi se habet ad sacerdotem sicut instrumentum ; ratione vero virtutis assistentis sicut agens nobilius ; et de illa virtute concedo quod nobilior est. Sed tamen propter hoc non sequitur quod verbum sit nobilius ; bene tamen conceditur quod immediatius.

Sic igitur duobus modis respondetur secundum duas opiniones. Quae autem harum opinionum verior sit, difficile est diiudicare et difficilius videtur aliquam arum improbare. Nam prima, quae dicit quod in verbo est virtus divinitus, dicit hoc esse supra naturam secundum immensitatem divinae potentiae ; et quis potest negare quin Deus possit hoc facere ? Et si potest, quis neget quod det sacramentis, si placet ? Et etiam. multae auctoritates videntur hoc dicere. Similiter quis audeat alteram improbare, quae dicit quod in verbo est efficax ordinatio et amplius ibi esse asserere non praesumit ? Et hoc quidem verum est. Quis autem audeat arguere, si amplius non vult asserere, cum nec fides cogat nec auctoritas compellat amplius dicere, maxime adhuc perspecta, quae non, possit satis exponi hoc modo sine sensus distorsione ? Et ideo, quia magis est sobria et magis intellectui consona, potest cui placet huic positioni satis adhaerere secure.

PrevBack to TopNext