Quaestio 1
Quaestio 1
Utrum corpus Christi traiciatur in Christi continetur in illis speciebus ventrem muris.
Rationes principales
Quia qui sumit aliquid, sumit et illud quod inseparabiliter est unitum ; sed mus sumit species, et in illis speciebus est corpus Christi inseparabiliter : ergo etc.
Item, Deus magis refugit peccatum quam creaturam quamlibet ; sed corpus Christi traicitur in ventrem peccatoris, si peccator sumit : ergo et muris.
Item, quaero : quid mus comedit ? Aut substantiam, aut accidentia. Si substantiam, sed non est quod ibi nisi substantia corporis Christi : ergo manducat corpus Christi. Si accidentia, sed accidentia non sunt sine subiecto, nisi quamdiu est ibi corpus Christi : ergo, si in ventrem muris descendunt accidentia, similiter videtur quod et corpus Christi.
Item, quid esset hoc inconveniens, cum videamus corpus Christi ita esse in vase polluto sicut in mundo ?
Conclusio
Praefertur opinio, quod casu illo occurrente, corpus Christi non descendit in ventrem muris
Quidam enim dicunt quod corpus Christi continetur in illis speciebus inseparabiliter, quamdiu sunt sacramentum. Sacramentum autem sunt per naturam panis et per naturam consecrationis verbi ; et ideo, cum consecratio non dimittat hostiam quamdiu salva est forma panis, tamdiu sacramentum est quamdiu forma panis salva est. Et ideo, cum sacramentum sit contentivum veri corporis secundum quod sacramentum, tamdiu continet quamdiu salva est species panis in modica parte. Et isti dicunt quod ubicumque ponantur species, sive in loco mundo sive immundo sive in ventre muris sive in loco alio, dicunt quod ibi est corpus Christi. Et quia videntur corpori Domini derogare et Sacramento, dicunt quod hoc potius est in laudem utriusque. Nam corpus Christi non patitur iniuriam aliquam, cum sit glorificatum et inquinari nullo modo possit. Sacramentum etiam laudatur, quod adeo est sacrum et rei nobili coniunctum, quod non potest separari vel auferri sibi continentia ex aliquo, dum salva sit forma. Et quia ubicumque est sacramentum, et species illae sunt sanctissimorum symbolorum in quibus est Christus, ubicumque est, nobiliter est. Dicunt etiam quod nos in hoc reprehendimur quod loca humilia despicimus et vestimenta mutamus, cum Christus, ubicumque collocetur illa species, esse habeat ; cum etiam non relinquat illud operimentum, nomine quousque sit corruptum. Et si tu obicias tunc, quod mus manducat, respondet quod falsum est, quia nec sumere debet dici corpus Christi nec manducare, nullo modo ipsum attingat, nec per convenientiam in natura nec per cognitionem quantulamcumque nec per dilectionem. Quantumcumque autem haec opinio muniatur, nunquam tamen adeo munitur quin aures piae hoc abhorreant audire, quod in ventre muris vel in cloaca sit corpus Christi, quamdiu species ibi subsistunt.
Propter hoc est alia opinio quod corpus Christi nullo modo descendit in ventrem muris. Ratio autem quae hos movet est, quia Christus non est sub illo sacramento nisi eatenus qua ordinabile est ad usum humanum, scilicet ad manducationem ; sed sicut mus rodit, ita et inhabile facit, et ita sacramentum esse desinit et corpus Christi ibi esse desinit et substantia panis redit, sicut Innocentius dicit, et auctoritas supra habita est, distinctione praecedenti, ubi quaesitum est, utrum accidentia nutriunt. Et haec opinio communior est et certe honestior et rationabilior.
Ad rationes
Ad illud ergo quod obicitur, quod inseparabiliter est unitum speciebus, dicendum quod verum est, quamdiu habent rationem sacramenti et sunt habiles ad usum humanum ; hoc autem non est cum mus comedit.
Ad illud quod obicitur, quod magis detestatur peccatum, dicendum quod in peccatore et est natura et est culpa ; et quamvis culpa displiceat, tamen naturam, quam fecit, non odit ; immo tantum diligit quod paratus est remittere culpam, si ipse consentiat ; et ratione habilitatis naturalis idoneus est peccator sumere magis quam mus - quamvis mus non sit peccator - quia nunquam peccatum ita vitiat nec corrumpit naturam rationalem quin sit nobilior quam irrationalis.
Ad illud quod quaeritur : quid comedit ? respondetur dupliciter secundum duas opiniones : vel quod comedit accidentia, quae sunt virtute supra naturam possibilia converti in substantiam ; vel quod comedit substantiam panis, quae redit, sicut superius tactum fuit. Si quaeras : quid fit de corpore Christi ? Numquid evolat ? dicendum quod sicut in panis conversione corpus Christi non descendit localiter nec mutatur aliqua mutatione, sed sola panis conversione incipit esse sub illis speciebus, sic sola panis reversione desinit esse ibi, ita quod nulla fit in eo mutatio, nec localis nec alia. Qui potest capere capiat, et qui non, credat, et hoc sibi sufficiat.