Quaestio 2
Quaestio 2
Utrum corpus Christi descendat in ventrem hominis.
Et quod sic, videtur : Auctoritate : De consecratione, distinctione II: "Qui residua corporis Dominici, quae in sacrario relicta sunt, consumunt, non statim ad percipiendos communes cibos conveniant, ne putentur sacrae participationi commisceri". Sed hoc non diceret nisi descenderet in ventrem : ergo etc.
Item, Beda, ibidem : "Si quis per voracitatem vel edacitatem Eucharistiam vomuerit, quadraginta diebus poeniteat". Sed non vomitur nisi quod traicitur : ergo etc.
Item, corpus Christi coniunctum est illis speciebus quamdiu manent sub formis suis ; sed non statim transmutantur, immo descendunt in ventrem sub suis proprietatibus : ergo et corpus Christi cum eis.
Item, corpus Christi aut vadit in ventrem aut in mentem. Non in mentem,. quia solus Deus illabitur : ergo in ventrem.
Item, pro quanto dicitur corpus Christi manducati sacramentaliter ? Si propter masticationem tantum, ergo, si quis masticaret species et spueret, diceretur sacramentaliter manducasse ; quod falsum est : ergo oportet quod non tantum fiat masticatio, sed etiam incorporatio. Sed si species sine contento transmittuntur in ventrem, desinunt habere sacramenti rationem : ergo propter hoc non erit manducatio sacramentalis : necesse est ergo quod manducet corpus verum.
Item, quod inconveniens est, si descendat in ventrem ? Videmus enim corpus lucis per omnia transire incoinquinatum nec aliqua refugit, nec munda nec immunda : ergo similiter, immo multo fortius, Christi corpus gloriosum.
Contra : Matthaei 15, 17 : "Omne quod in os intrat in ventrem vadit et in secessum emittitur". Sed corpus Christi non emittitur in secessum : ergo constat quod ab ore non vadit in ventrem.
Item, Ambrosius: "Non est iste panis qui vadit in corpus, sed panis vitae aeternae qui animae substantiam fulcit".
Conclusiones
Relatis quatuor opinionibus, securior declaratur ea quae asserit, quod corpus Christi manet in stomacho sub speciebus, quamdiu hae sunt sub propria forma et habent rationem reficiendi.
Respondeo : Dicendum quod in ventrem. ire est dupliciter : aut quantum ad substantiam aut quantum ad cibandi efficaciam. Primo modo descendit aliquod corpus in ventrem, etiam si non sit cibus ; secundo modo non nisi cibus. Similiter in mentem ire est dupliciter : aut quantum ad substantiam, et sic vadit illud quod illabitur animae, et hic st solus Deus ; aut quantum ad efficaciam, et sic dicitur ire in mentem quod ipsam reficit. Si ergo loquamur quantum ad cibandi efficaciam, sic certum est quod corpus Christi non vadit in ventrem, sed in mentem, quia caro Christi non reficit ventrem, sed mentem, sicut ostendunt quatuor rationes ultimae. Si autem loquamur quantum ad substantiam, sic certum est quod non vadit in mentem. Sed utrum vadat in ventrem, dubium est propter diversitatem opinionum. Unde notandum quod quatuor fuerunt hic opiniones.
Aliqui enim dixerunt quod non solum in ventrem, sed etiam vadit quocumque illae species deferuntur, salva illarum natura, sive in ventrem muris sive in locum immundum.
Aliqui dixerunt quod non solum in ventrem hominis vadit, sed ibi manet quamdiu species illae sunt ordinabiles ad refectionem. Unde dixerunt quod in ventrem vadit et moratur quousque refectionis operatio compleatur.
Aliqui dixerunt quod solum est cum illis speciebus quamdiu sunt cum aliquo sensu, ut visu vel gustu. Et hoc dicunt quod sensit Hugo, qui dicit : "In visu, tactu et sapore tecum est ; quamdiu sensus corporalis afficitur, praesentia corporis non aufertur ; postquam autem sensus corporalis percipiendo deficit, deinceps corporalis praesentia quaerenda non est, sed spiritualis retinenda : dispensatio completa perfectum est sacramentum, virtus manet, Christus de ore transit ad cor ; melius est, ut eat in mentem tuam quam in ventrem".
Ratio autem diversitatis harum opinionum haec est : omnes enim in hoc consentiunt quod tamdiu est corpus Christi in illis speciebus quamdiu est ratio sacramenti. Dicunt igitur primi quod species panis consecrati tamdiu est sacramentum quamdiu est species panis, cum virtus consecrationis ipsam respiciat secundum quod est panis ; ideo nunquam desinit, illa proprietate salva. Et ex hoc oritur positio prima. Alii vero dicunt quod ratio Sacramenti tantum salvatur quamdiu species habilis est ad refectionem humanam ; ideo enim instituta est et ad hoc ordinatur, et hoc habet quando est extra et in stomacho, quia reficit. Et ex hoc oritur secunda positio. Tertii dicunt quod tamdiu salvatur quousque recipiatur in usum manducationis ; et quando manducatio completa est, iam sacramentum non est, sed fuit. Et ex hoc habet ortum tertia positio. Alii dicunt quod, quia sacramentum est signum, et signum est quod se offert sensibus, quod tamdiu species est sacramentum, quamdiu nata est sentiri ab aliquo sensu ; et ideo ; cum deficit perceptio sensuum, deficit ratio sacramenti et praesentia corporalis.
Quid autem in tanta diversitate tenendum est, difficile est iudicare. Videtur tamen prima opinio, quae dicit quod defertur quocumque species deferantur, nisi ampla, quia tunc et mus in ventrem traiceret et in cloacam descenderet ; quod aures piae abhorrent ; et si diceremus, haeretici et infideles deriderent nos et irriderent. Similiter quarta opinio, quae dicit quod deficit, deficiente sensu illarum specierum, videtur esse nimis arcta. Nunquam enim secundum hoc posset dici corpus Christi sumi vere, cum non dicatur sumptus esse cibus qui non percipitur nec pervenit usque ad stomachum. Unde nec verbum Hugonis intelligendum est quantum ad actum sentiendi, sed quantum ad idoneitatem. Et praeterea, sensus non tantum est in gustu linguae, sed etiam sentit homo descensum cibi quousque quiescat in stomacho.
De duabus positionibus mediis, quae sit verior non est facile iudicare, cum utraque multum sit probabilis. Probabile enim est quod sumptione completa et manducatione, cum iam sacramentum habuit finem suum propter quem erat, desinit esse sacramentum ; et hoc dicit Hugo de Sancto Victore et videtur hoc sensisse. Dicit enim sic : Postquam manducasti, si corporalem praesentiam Christi quaeris, in caelo quaere, ibi est ad dexteram Patris ; et hoc videtur satis probabile. Quamdiu enim Christus est sub speciebus illis, est adorandus ; sed stultus esset qui adoraret Christum in ventre nianducantis.
Secundum hanc positionem satis patet responsio ad obiecta, exceptis his quae de commixtione et vomitu obiciunt, ad quae potest responderi : primum, quia decretum non dicit quod commisceantur, sed commisceri putentur. Secundo vero, quod dicit Beda quod aliquis vomit, hoc dictum est et poena imposita nonnisi quia species illae fuerunt contentivae Dominici corporis ; et ideo in magna reverentia sunt habendae, maxime quia fuerunt sanctissimis symbolis consecratae ; et ideo comburuntur et cinis debita reverentia reservatur. Ille autem qui vomit graviter punitur, quia, quantum in se est, vomit corpus Christi ; et sic de illo dicendum esset qui proiceret in cloacam. Sic potest ista opinio satis probabiliter sustineri.
Nihilominus tamen alia videtur securior et auctoritatibus magis concordare, quod corpus Christi cum illis speciebus descendit ad stomachum et sub illis est quamdiu illae sunt sub propria forma et habent rationem reficiendi, quia secundum ordinationem et refectionem humanam sacramentum erant ; unde concedunt quod corpus Domini est in stomacho, quia ibi sunt species ut cibus ; et ideo, si evomuntur species, evomitur Eucharitia, et si species possit ab aliis discerni, sumenda esset. Si autem species illae transeant stomachum indigestae per aliquam infirmitatem, tunc sunt extra proprietatem refectionis ; et ideo, si vadant in. secessum, non est ibi corpus Domini. Utrum autem hoc sit verum, nescio ; tamen securum mihi videtur quod, si quis evomat species perceptibiles, magna reverentia est exhibenda ; et magna diligentia adhibenda, ne quis evomat ; et periculum est ei dare de quo praesumeretur quod non possit tenere. Secundum hanc positionem satis patet responsio ad obiecta. Poena autem imponenda evomentibus determinatur satis De consecratione, distinctione secunda.