Divisio Textus
Divisio Textus
Terminatis tribus partibus principalibs, in quibus Magister egit de tribus sacramentis, hic incipit quarta pars, in qua agit de sacramento Poenitentiae. Dividitur autem haec pars in duas. In prima parte agit de poenitentia in generali. In secunda agit specialiter de eius partibus, infra, distinctione decima sexta : In perfectione autem poenitentiae tria observanda sunt.
Prima pars habet duas. In prima Magister determinat veritatem. In secunda elidit duos errores circa poenitentiam, infra eadem ditinctione, ibi : His verbis quidam vehementius etc.
Prima pars habet tres partes. In prima determinat ordinem ipsius ad Baptismum. In secunda parte determinat eius multiplicitatem, ibi : Baptismus tantum est sacramentum, sed Poenitentia etc. In tertia post distinctionem multiplicitatis ponit notificationes poenitentiae virtutis, ibi : Poenitentia dicitur a puniendo, qua quis punit illicita etc., ubi ponit rationem a parte nominis et a parte rei.
On this page