Text List

Dubia

Dubia

Dub. I.

In parte ista sunt dubitationes circa litteram. Et primo de hoc quod dicit Augustinus: Nihil a bono maius, nihil a malo minus perficitur sacerdote. Videtur enim ex hoc quod malus sacerdos aequaliter perficiat ea quae spectant ad Missam ut bonus ; et ita videtur quod sicut bonus sacerdos non peccat, ita nec malus.

Quaeritur ergo de sacerdote qui scienter malus est et tenetur conficere propter hoc quod habet parochiam, quid debet facere ? Si dimittit, peccat ; si conficit, facit contra conscientiam ; et ita videtur esse perplexus. Quaeritur etiam de sacerdote qui non tenetur celebrare, si, postquam indutus fuerit, occurrat ei remorsus de aliquo mortali, utrum debeat desistere an procedere.

Respondeo : Dicendum quod sacerdos aut tenetur ad celebrandum aut non. Si non tenetur, credo quod non debet accedere nisi prius fuerit contritus et etiam confessus ; et quantumcumque contritus sit, nisi prius confiteatur, si mortale est, non credo quod bene faciat celebrando sive accedendo. Si autem occurrat ei aliquis casus in Missa, vel mortale peccatum de quo non fuit contritus, in tali statu potest occurrere quod, si habet sacerdotis copiam, debet confiteri, si habet aptitudinem horae, utpote ante canonis inchoationem. Si non habet, dixerunt aliqui quod , si adest populus, sufficit contritio cum proposiposito confitendi, quia scandalizaret populum si dimitteret ; si autem non timeret scandalum, consulunt dimittere, maxime cum nihil cogat. Verumtamen credendum est quod sine peccato potest quod inchoatum est perficere ; si propositum confitendi habet cum contritione, totum suppletur ; nec video ibi contemptum.

Si autem tenetur cantare et non habet copiam sacerdotis, dico quod tenetur se praeparare per contritionem et propositum confitendi ; et ita sufficit ad hoc quod non peccet si accedat cum verecundia et reverentia. Si autem non se praeparet, et cantat, dico quod peccat peccato omissionis , cum omittit conteri ; alio etiam peccato, si est occultus simoniacus ; si manifestus, dico quod scandalizat ; si autem prohibitus ab Ecclesia, peccat omnibus his modis et peccato transgressionis. Sed intelligendum est semper quod unum est peccatum et reliqua omnia sunt sicut annexa sive circumstantiae aggravantes, sicut si aliquis occidat homines propter lucrum.

Sed quid dicemus de eo cui accidit remorsus de irregularitate ? Tunc ibi non est remedium contritionis nec etiam confessionis.

Ad hoc respondent aliqui quod, cum irregulari sit prohibitum conficere hoc Sacramentum et cum irregularitas non deleatur per contritionem, sed solum per dispensationem, quod, quantumcumque adsit populus et scandalum timeatur - cum non sit faciendum contra veritatem vitae propter scandalum et contra praeceptum - quod tenetur aut deponere conscientiam irregularitatis aut dimittere Missam ; et hoc, dico, ante consecrationem, et maxime ante inchoationem canonis.

Aliqui dicunt quod prohibitio propter irregularitatem ad ipsum non se extendit, maxime cum accessit sine conscientia irregularitatis. Unde propter reverentiam Sacramenti et scandalum populi dicunt, quodsi dolet et libenter faceret quod in se esset, dicunt a Domino esse dispensatum ut tunc.

Si vero quaeritur de illo qui inciperet habere conscientiam quod non esset sacerdos, hic dicendum dupliciter : quod aut debet dimittere Missam ante consecrationem aut conscientiam ; et debet fingere infirmitatem. Ideo sanum consilium est quod homo se ante diligenter praeparet et in Missa non cogitet de se, sed magis de Sacramento.

Dub. II.

Item super hoc quod dicit : Nec bonorum dispensatorum meritis ampliatur, quaeritur : quis magis peccat, utrum scilicet sacerdos malus qui conficit et non sumit an ille qui utrumque facit ? Et videtur quod ille magis qui utrumque facit, quia plus praesumit et maior est irreverentia. Item, quaeritur, quis plus peccet, utrum ille qui propter timorem et reverentiam nihil audet facere an ille qui conficit. Et videtur quod magis ille qui conficit ; quia facit tnaiorem contumeliam Sacramento, alter reverentiam. Similiter quaeritur de illo qui tantum sumit corpus et non sanguinem.

Respondeo : Dicendum quod gravius peccat ille qui simulat se facere quam ille qui conficit et non sumit ; et gravius ille qui conficit et non sumit quam ille qui conficit et sumit ; et gravius ille quiconficit et sumit partem quam ille qui conficit et sumit totum.

Et ratio huius est, quia irreverentia potest fieri Sacramento uno modo, quia ille qui ministrat est indignus, nihilominus tamen facit sicut Ecclesia instituit ; alio modo, quia non solum est indignus, sed etiam in ipsa celebratione non servat ritum quem debet ; et tunc non solum exhibet irreverentiam, sed etiam facit contumeliam, quia sacramentum non perficit, sed dimittit incompletum. Et ideo ordinatum est ut nullus se simulet celebrare, in decretali De Missarum celebratione, libro III, De homine, et infra : "Licet is, qui pro sui criminis conscientia reputat se indignum, peccet graviter, si se ingerat irreverenter ad illud, gravius tamen videtur offendere qui fraudulenter illud praesumpserit simulare, cum ille in solius Dei misericordis manum incidat, iste vero non solum Deo, cui non veretur illudere, sed populo, quem decipit, se astringat". Ordinatum etiam est ut qui conficit communicet, De consecratione, distinctione 21, ex Concilio Toletano: "Certum est quod hi qui sacrificantes non edunt, rei sunt Dominici Sacramenti et ab ipsa qua se indecenter privaverunt gratia communionis, uno anno se repulsos noverint". Ordinatum est etiam ut sanguinem sumant ; unde De consecratione, distinctione 2, Gelasius Papa: "Aut integra sacramenta percipiant ; aut ab integris arceantur, quia divisio unius et eiusdem mysterii sine grandi non potest sacrilegio provenire".

Dub. III.

Item quaeritur de hoc quod dicit Augustinus: "Recolite nomen et veritatem advertite. Missa enim dicitur" etc. : quare scilicet Missa sic nominatur ; et si in omni sacrificio mittitur hostia ? Item quaeritur : quare non dicitur : Ite, Missa est in qualibet Missa ? Item, quaeritur de hoc quod didt quod caelestis missus adveniat ad consecrandum corpus. Ex hoc enim Augustini verbo videtur quod angelus consecret corpus Domini et conficiat. Contra hoc est quod actio ista est omnino supra naturam angelicam.

Respondeo : Dicendum quod, sicut tangitur in littera, missa dicitur, quia mittitur caelestis missus. Caelestis iste missus, sicut exponit Innocentius, est magni consilii Angelus. Iste, inquam, mittitur ad consecrandum, quia iste est sacerdos invisibilis, qui consecrat et conficit hoc Sacramentum ubicumque conficiatur. Unde non valet illa ratio in contrarium qua obicit de angelico ministerio ; non tantum enim est haec missio, sed etiam est missio sacrificii ad Deum per summum Angelum, scilicet Christum, assistentibus magnis angelis. Propter quod in fine dicitur : Ite Missa est ; et propter hoc Missa recte appellatur Unde Hugo: Ipsa hostia sacra Missa vocari potest, quia transmissa est primum, scilicet a Patre, ut esset nobiscum ; postea a nobis Patri, ut apud Patrem pro nobis intercederet ; primum a Patre nobis per incarnationem ; secundum a nobis Patri per passionem. Similiter in Sacramento primum a Patre nobis per sanctificationem, qua nobiscum esse incipit ; postea a nobis Patri per oblationem, qua pro nobis intercedit.

Sed tunc est quaestio : quare non dicitur in fine cuiuslibet Missae : Ite, Missa est ? Respondeo : Dicendum quod, etsi quaelibet Missa totum corpus Christi mysticum respiciat, sicut patet per triplicem hostiae partitionem, tamen secundum istam differentiam triplicem contingit Missas tripliciter appropriari. Quaedam enim celebrantur specialiter ad honorem Sanctorum ; et quia ipsi sunt in tuto iam et sunt coram Deo, in talibus licentiatur populus et dicitur : Ite, Missa est, quasi : festinate ingredi in illam requiem. Quaedam specialiter ad salutem vivorum ; et quia non sumus certi de salute nostra, ideo debemus continue solliciti esse, ne per nostram ignaviam in nobis Missae efficacia evanescat. Ideo dicitur in Missa in fine omni tempore : Benedicamus Domino, secundum illud Prophetae : Benedicam Dominum in omni tempore. Quaedam specialiter ad requiem defunctorum, et in illis dicitur : Requiescant in pace.

Dub. IV.

Item super hoc quod dicit Magister: Ne autem ignores, quid faciat haereticum, quaeritur, unde dicatur et pro quanto dicatur haereticus. Si enim dicas quod haereticus dicitur, quia errat, hoc est contra Augustinum, qui dicit, I De Trinitate : Errare potero, sed haereticus esse non potero. Si tu dicas quod haereticus dicitur, quia divisus a communione fidelium : ergo excommunicatus et schismaticus dici debet haereticus. Quaeritur ergo, pro quanto quis dicatur haereticus ; et in quo differant haeresis, secta et superstitio.

Respondeo : Sicut dicit Isidorus, in libro Etymologiarum : "Haereticus dicitur. ab haeresis graece, quod est electio latine" ; et quamvis electio sit bonis malisque communis, tamen haereticus ipse non ex dono Dei, sed ex propria auctoritate et ex proprio sensu accipit aliquam sententiam falsam. Nam "omne verum a Spiritu Sancto est, a quocumque dicatur". Hanc autem non dicitur eligere, quandocumque opinatur aliquod falsum, sed quando falsum praeoptat et pertinaciter credit et paratus est defendere, sive ipse finxerit sive alius. Unde talis definitio potest dari : haereticus est qui divinae legis ignorantia vel contemptu, pertinax inventor proprii erroris aut alieni sectator, catholicae veritati mavult adversari quam subici. Et haec ratio concordat rationi et dicto Augustini. Unde Augustinus, Causa XXIV, quaestione 3: "Qui sententiam suam, quamvis perversam, nulla pertinaci animositate defendunt, corrigi parati, nequaquam, sunt inter haereticos computandi".

Et differt haeresis a schismate, quia haec est contra fidem, schisma contra mores vel vinculum caritatis. Sententia autem contra fidem ratione adinventionis dici potest superstitio, id est superflua institutio ; ratione adhaesionis haeresis ; ratione defensionis secta, loquendo per appropriata. Vel haeresis, quia contra veritatem ; secta, quia contra communitatem ; superstitio, quia contra utilitatem, quasi superflua institutio. Vel haeresis ab eligendo, secta asequendo, superstitio a superstando. Unde haeresis dicit praesumptuosam et deliberatam falsi adinventionem, secta superaddit imitationem, superstitio diuturnitatis inveterationem. Sicut senes superstites delirant, sic et haeretici ; ideo dicitur superstitio, quia vetustati et superstiti concordat. Prius autem superstitio dicitur quasi a superstando ; nam sicut in fide intellectus captivatur, ita in errore inflatur et elevatur.

PrevBack to TopNext