Text List

Quaestio 1

Quaestio 1

Utrum poenitentia sit virtus.

Rationes principales

Circa primum proceditur sic: Matthaei 3, 2 : "Poenitentiam agite", Glossa : "Prima virtus est per poenitentiam perimere veterem hominem". Hoc ipsum dicit Magister in littera.

Item, sicut dicit Philosophus, "virtus est quae habentem perficit et opus eius bonum reddit" ; sed talis est poenitentia : ergo est virtus.

Item, nullus actus est laudabilis nec meritorius nisi actus virtutis ; sed poenitere est laudabile et meritorium : ergo est actus virtutis. Sed est actus poenitentiae : ergo poenitentia est virtus.

Item, nihil expellit vitium et peccatum nisi gratia vel virtus ; sed poenitentia expellit haec : ergo poenitentia est gratia vel virtus. Sed non est gratia, quia gratia dicit pure quod Deo est, poenitentia autem actum nostrum : ergo etc.

Item, poenitere non ideo bonum est quia praeceptum, sed magis e conversa : ergo per se bonum. Et iterum, arduum et difficile est modo debito poenitere, et circa ipsum contingit errare : ergo necessario indigemus virtute ordinante ad hoc. Sed haec non est nisi poenitentia : ergo etc.

Contra : Sacramentum et virtus ex opposito dividuntur ; sed poenitentia est sacramentum : ergo non est virtus. Si dicas quod poenitentia dupliciter accipitur et secundum duas acceptiones est virtus et sacramentum, quaeritur : quare magis poenitentia quam Baptismus vel aliud sacramentum ?

Item, poenitentia est passio ; sed omnis virtus, ut dicit Philosophus, est habitus : ergo poenitentia non est virtus.

Item, omnis virtus habet obiectum bonum, sicut scientia verum ; sed poenitentiae obiectum est peccatum : poenitens enim non poenitet recte nisi de culpa : ergo etc.

Item, omnes virtutes sunt connexae et manent aliquo modo in patria et fuerunt in Christo et in primo homine ; sed poenitentia non fuit in Christo nec in primo homine nec etiam erit in patria : ergo etc.

Conclusio

Poenitentia recte dici potest gratia, virtus, Sacramentum, actus et passio, et hoc sensu analgo.

Respondeo : Dicendum quod circa hoc multiplex fuit opinio. Quidam enim dicere voluerunt quod poenitentia non est virtus, sed actus virtutis ; non unius, sed omnium, et concurrunt omnes ad hunc actum ; sicut chordae citharae ad unum sonum secundum regulam tangentis, sic omnes virtutes secundum dictamen prudentiae. Sed ista positio non est conveniens. Si enim iste actus est bonus et difficilis et circa quem contingit errare ; sicut ira per zelum est habitus quo homo irascitur vitiis alienis, sic poenitentia est habitus quo homo irascitur vitiis propriis. Si enim non esset habitus, tunc non diceretur haber poenitentiam nisi actu poenitens.

Secunda opinio fuit quod est habitus, non virtutis, sed gratiae ; nec tantum nominat gratiam secundum substantiam, sed etiam secundum actum, ut sicut gratia baptismalis dicitur innocentia, sic gratia iustificationis poenitentia. Sed haec positio non debet stare, quia gratia non dirigit liberum arbitrium ad aliquem motum specialem per se nisi mediante virtute, quod facit poenitentia.

Tertia positio est quod poenitentia est virtus, sed non est virtus nisi extenso nomine virtutis. Nam virtus proprie est in dirigendo ad bonum : virtus enim est qualitas mentis, qua recte vivitur ; sed ponitentia revocat a malo. Sed haec positio non videtur adhuc sufficiens, quia poenitentia non facit tantum dolere de culpa perpetrata, sed etiam facit emendare ; unde eius est subiectum punire et Deo reconciliare ; et hoc patet ex definitione, et ita est virtus proprie.

Ultima positio est quod poenitentia est habitus virtutis et virtutis secundum propriam acceptionem, non tantum secundum communem. Et haec probabilior est, ut credo, sicut patebit melius in sequentibus

Ad intelligentiam autem obiectorum notandum quod poenitentia est expulsiva peccati actualis, quod est macula animam deformans et iterum ad malum inclinans, sive a bono dehabilitans et iterum naturam vulnerans ; quam etiam perpetravit quis per actum voluntatis cum delectatione et libidine. Quia igitur delere culpam ut deformantem, est gratiae reformantis ; ut dehabilitantem, virtutis habilitantis ; ut vulnerantem, sacramenti curantis ; ut actu perpetratam, per actum similiter voluntatis ; ut cum delectatione perpetratam, cum passione contraria : ideo poenitentia recte dicitur gratia, virtus, sacramentum, actus et passio. Et iste modus est secundum diversas naturas in ea repertas, tamen per ordinationem ad unum ; unde non dicitur poenitentia his modis omnino aequivoce, sed analogice. Et propter hoc concedendae sunt rationes ad primam partem.

Ad rationes

1-2. Ad illud autem quod obicitur in contrarium, quia est sacramentum et passio, patet responsio et ratio illius analogiae ; non sic enim est in aliis sacramentis. Quia enim poenitentia respicit culpam actualem, in cuius deletione concurrit motus liberi arbitrii concordans gratiae ad culpae expulsionem, qui quidem motus rectus et virtuosus est ; et propter displicentiam peccati, quod necesse est esse perpetratum, non potest esse sine passione doloris, patet quare poenitentia magis est virtus quam alia sacramenta ; patet etiam quare magis habet passionem coniunctam quam alia.

Ad illud quod obicitur, quod omnis virtus habet obiectum bonum, dicendum quod falsum est : instantia enim est in temperantia, in pietate et etiam in fortitudine ; sed sufficit quod actus sit bonus. Nihilominus tamen poenitentia duplicem habet actum, scilicet refugere vel detestari malum et emendare ; isti sunt actus ordinati, et ratione secundi habet obiectum bonum.

Ad illud ergo quod obicitur de connexione virtutum et huiusmodi, dicendum quod virtutes habent connexionem et durationem secundum id quod perfectionis est in ipsis ; poenitentia autem habet aliquid perfectionis, et hoc est velle emendare, si in aliquo contingat offendere. Et haec quidem voluntas est in omnibus iustis ; impossibile enim est quod sit voluntas recta sine hoc. Habet etiam aliquid imperfectionis, sicut est luctus pro peccato perpetrato ; et ratione huius non attenditur connexio nec duratio, immo potius fit evacuatio, tamquam eius quod est ex parte.

PrevBack to TopNext