Text List

Quaestio 2

Quaestio 2

Utrum poenitentia sit virtus generalis an specialis.

Secundo quaeritur, utrum poenitentia sit virtus generalis an specialis.

Et ostenditur, quod generalis: Augustinus, in libro De quinque responsionibus : "Poenitentia est quaedam res optima et perfecta ; omnes defectus revocans ad perfectum". Sed alio habitu restauratur defectus concupiscibilis et irascibilis : ergo poenitentia respicit omnes habitus. Sed hoc non posset facere, si esset specialis virtus : ergo etc.

Item, ratione vipetur, quia eiusdem virtutis cuius est delectari in aliquo est tristari et detestari oppositum ; sed continentiae est delectari de actu castitatis : ergo eiusdem est detestari actum incontinentiae, et sic de aliis. Sed poenitens detestatur omne peccatum : ergo etc.

Item, habitus cognoscuntur per actus et actus per obiecta. Sed obiectum. poenientiae est peccatum in communi, quia ipsa omne peccatum detestatur et omne peccatum expellit : ergo poenitentia est virtus generalis et communis.

Contra : Specialis virtutis est diligere bonum quia bonum, scilicet caritatis : ergo, a simili, specialis virtutis est odire sive detestari malum quia malum ; sed hoc est poenitentiae : ergo etc.

Item, specialis doni est refugere malum faciendum sive declinare a malo, ut timoris : ergo specialis virtutis est refugere malum iam factum ; sed hoc est poenitentiae : ergo etc.

Item, poenitentia ordinatur ad unum actum tantum liberi arbitrii, non ad omnes, quia solum ad poenitere et dolere : ergo etc.

Conclusio

Poenitentia est virtus specialis

Respondeo : Dicendum quod hic fuit multiplex positio. Quidam enim voluerunt dicere quod est virtus generalis et est pars iustitiae generalis, cuius est facere bonum et declinare a malo. Unde sicut facere omne bonum est iustitiae generalis, sic declinare ab omni malo facto est iustitiae generalis ; et hoc est poenitentiae ; et ideo poenitentia et pars iustitiae generalis. Et quoniam iustitia generalis dicitur non per praedicationem, sed per quamdam virtutum aggregationem, quia comprehendit multas virtutes - sicut una vinea multas vites, ut dicit Chrysostomus, sic poenitentia comprehendit omnes virtutes - quando poenitet de malo luxuriae, tangit chordam continentiae ; quando de malo superbiae, chordam humilitatis ; ut sit venter conscientiae resonans in fletu quasi cithara, secundum illud Isaiae 16, 11 : Venter meus ad Moab quasi cithara sonabit ; quia si secundum omnes virtutes flenda sunt peccata aliena, multo magis propria.

Sed haec positio non debet stare, quia, etsi poenitentia respiciat malum in communi, tamen respicit sub propria ratione et habet actum specialem qui indiget virtute non tantum praecipiente, sed eliciente ; ut sicut ita per zelum, quae detestatur omne peccatum in proximo, est specialis virtus, quia respicit illud sub ratione digni poena ; et obedientia specialis virtus, quia respicit exsequendum sub ratione mandati : sic etiam poenitentia specialis virtus, quia respicit sub ratione mali proprii a se contra Deum perpetrati, prout homo ex hoc dignus est puniri.

Ad rationes

Ad illud ergo quod obicitur in contrarium, quod effectum habet generalem, dicendum quod illud est verum ratione connexionis virtutum, quia omnes defectus reparat ; et magis est verum de ipsa quam de alia, quia aliorum actus est in formando, sed actus poenitentiae in reformando.

Ad illud quod obicitur, quod eiusdem virtutis est gaudere de aliquo et de opposito tristari, dicendum quod verum est imperative, sed non elicitive. Et hoc patet, quia caritas dictat et imperat fugere peccatum ; sed tamen amor elicit motum fugae. Alterius enim virtutis est imperare et alterius elicere, ut obedientia. dictat Deo obediendum in hoc praecepto : Non moechaberis, et continentia elicit.

Ad illud quod obicitur de obiecto, dicendum quod, etsi non contrahatur ad speciale peccatum, tamen illud considerat sub speciali et propria ratione, hoc est , in quantum a se perpetratum et Dei offensivum, cui vult reconciliari et emendam facere ; ideo est virtus specialis, quia virtus ponitur generalis vel specialis, non ratione obiecti, quod est materiale, sed secundum quod habet rationem motivi.

PrevBack to TopNext