Quaestio 3
Quaestio 3
Utrum poenitentia sit virtus theologica vel cardinalis.
Rationes principales
Et quod theologica, videtur : Quia poenitentiae est reconciliare Deo et detestari peccatum in quantum Dei offensivum : ergo respicit ipsum Deum non tantum ut finem, sed etiam in ratione obiecti ; sed omnis talis virtus est theologica : ergo etc.
Item, videtur quod sit caritas, quia poenitentiae est detestari peccatum quia peccatum sive Dei offensivum ; sed non detestatur aliquis separationem ab aliquo nisi quia diligit coniungi cum eo ; sed hoc est caritatis : ergo poenitentia est caritas.
Item, eadem vi naturali, qua homo refugit malum ne fiat, aspernatur cum factum est ; sed caritate refugit homo separari a Deo : ergo eadem refugit separationem iam factam. Sed hoc est poenitentiae : ergo etc.
Contra: Quod sit virtus cardinalis, videtur, quia omnis virtus theologica secundum actum suum transit in Deum ut in obiectu m ; sed poenitentia non transit in Deum ut in obiectum quantum ad actum poenitendi : ergo etc.
Conclusio
Poenitentia non est virtus theologica, sed cardinalis, contenta sub iustitia
Quidam enim voluerunt dicere quod poenitentia non est aliud quam caritas secundum substantiam, differens secundum statum. Dicitur enim caritas, in quantum amat Deum, sed poenitentia, in quantum resurgens, et eius est detestari malum in quantum Dei offensivum. Sed certe si timor, qui facit declinare a malo, differt a caritate, non video quare poenitentia non differat. Sed quia habitus cognoscuntur per actus, non quoscumque, sed formales sive elicitos et primos, notandum quod poenitentiae actus est detestari culpam sive peccatum, quia Dei offensivum, et hoc in reconciliationem sive emendam. Et quia haec ratio est ipsius iustitiae, dico quod poenitentia est virtus cardinalis, contenta sub iustitia. Sicut enim fortitudo multos habet ramos ab una radice procedentes, ut patientiam, perseverantiam, fiduciam, quae induunt unam rationem, sic etiam iustitia, ut puta largitatem, pietatem, humilitatem, obedientiam, poenitentiam, quae forte sunt partes potentiales ipsius virtutis iustitiae, sicut melius patebit infra.
Ad intelligentiam autem obiectorum notandum quod virtutes invicem se adiuvant et invicem sibi imperant, sicut patet consideranti motus earum, ut patet. Aliquis enim obedit ad hoc solum, quod praecipitur ; et hoc est obedientiae purae. Aliquis obedit praecepto Domini, quia amat eum ; et hoc est. obedientiae imperatae a caritate. Aliquis obedit in hoc praecepto continentiae, quia diligit ipsam ; et hoc est obedientiae imperatae a continentia. Unde obedire semper ab obedientia elicitur, aliquando per se, aliquando ab aliis imperata. Similiter patet in aliis, quia continere est actus elicitus a castitate. Si quis autem continet amore castitatis, talis actus est elicitus et imperatus a castitate ; si quis amore Dei, sic est elicitus a castitate et imperatus a caritate ; si propter praeceptum Dei, sic est imperatus ab obedientia. Similiter dicendum quod poenitentia detestatur peccatum aut quia Dei offensivum, ut ei reconcilietur et emendet, et hoc facit secundum se ; aut quia a Deo separativum, et hoc facit imperata a caritate ; aut quia specialis virtutis corruptivum, et hoc facit imperata et adiuta a qualibet speciali virtute. Et sic patet quod proprie est iustitia, tamen contingit aliarum virtutum motus sibi commisceri.
Ad rationes
Ad illud ergo quod obicitur primo, quod est theologica, quia habet Deum pro obiecto, dicendum quod falsum est, quia sicut obedientia proprie respicit Dei mandatum et latria honorem Deo debitum, sic poenitentia offensam Deo factam et emendam faciendam.
Ad aliud patet responsio, quia ille motus est a caritate per modum imperantis, sed a poenitentia per modum elicientis ; unde, quamvis caritas moveat ad detestandum quod separat a Deo, non tamen elicit, quia est ibi specialis difficultas sicut in aliis actibus virtutum ; unde sicut caritas movet ad omne bonum imperando, sed non eliciendo, immo speciales virtutes sunt. necessariae, sic in actu poenitentiae intelligendum.
Ad illud quod obicitur de virtute naturali, dicendum quod non est simile, quia virtus naturalis non dicit tantam approximationem ad actum sicut virtus infusa vel acquisita ; et ideo magis diversificatur quam naturalis. Et hoc patet, quia plures virtutes sunt in eadem potentia naturali ; et ideo non sequitur, quodsi naturalis eadem est, quod propter hoc sit eadem virtus moralis.