Text List

Quaestio 1

Quaestio 1

Quae vis animae sit subiectum virtutis poenitentiae.

Primo quaeritur, quae vis animae sit subiectum virtutis poenitentiae.

Et ostenditur quod sit in vi animae irascibili. Augustinus, in libro De poenitentia, poenitentiam definiens, dicit quod est quaedam dolentis vindicta. Constans autem est quod vindicta est ipsius irascibilis et vindictam appetere : ergo etc.

Item, super illud Psalmi [4, 5] : "Irascimini" etc., Glossa : "Quid iustius quam ut suis quisque irascatur peccatis potius quam alienis, seque puniens per poenitentiam Deo offerat". Ergo irasci peccatis est per poenitentiam ; sed constat quod irasci est ipsius irascibilis : ergo et poenitere.

Item Ioannes Chrysostomus : "Perfecta poenitentia cogit poenitentem omnia libenter sufferre". Sed hoc est ipsius irascibilis : ergo poenitentia est in vi irascibili.

Item, poenitere, sicut patet ex ratione nominis, est poenam tenere, et ipse Augustinus hanc etymologiam ponit ; sed vis, quae respicit poenam et sustinet, est irascibilis : ergo etc.

Item, poenitentia virtus est, non solum secundum quod respicit culpam, sed secundum quod est in subiectum, scilicet in hominem qui offendit, ut puniatur et per poenam emenda fiat : et hoc patet per duo quae Magister dicit in littera. Dicit enim quod poenitentia dicitur a puniendo ; dicit etiam quod per poenitentiam : mata plangimus cum emendationis proposito. Ergo cum virtus qua volumus proximum peccantem puniri sit in irascibili, scilicet ira per zelum, pari ratione et poenitentia erit in irascibili.

Sed contra : Videtur quod poenitentia sit in synderesi, quia cuius est actus, eius est habitus ; sed actus poenitentiae est gemere, et gemere est synderesis : ergo et poenitentia. Prima patet. Secunda probatur, quia scribitur ad Romanos 8, 26 : "Spiritus postulat pro nobis gemitibus inenarrabilibus" ; sed, Glossa dicit quod spiritus est synderesis : ergo etc.

Item, videtur quod in rationali, quia in ea vi est poenitentia cuius est agere poenitentiam ; sed agere poenitentiam est ipsius rationis : ergo et poenitentia. Prima patet. Minor probatur ; super illud Psalmi [41, 6] : "Spera in Deo" etc., Glossa : "Id est, de peccatis poenitentiam agam" ; et ut habetur in Glossa : "Quare tristis" etc. : "Ratio confortat animam sensibilem". Ergo ratio agit poenitentiam : ergo etc.

Item, videtur quod in concupicibili, quia "opposita nata sunt fieri circa idem" ; sed delectatio et tristitia sunt opposita, similiter dolor et gaudium, amor et odium ; sed in poenitentia est dolor, tristitia et odium peccati : cum ergo horum opposita, scilicet amor, gaudium et delectatio, sint in concupiscibili, per praedictam regulam poenitentia est in concupiscibili : non ergo in irascibili.

Item, videtur quod sit in qualibet vi animae, quia quae mutuo se expellunt, habent esse circa idem susceptibile ; sed poenitentia expellit omnia peccata : ergo, cum diversa genera peccatorum sint in diversis viribus, poenitentia non est in una vi, sed in diversis.

Conclusio

Probabilius est, poenitentiam esse in voluntate, et quidem in irascibili

Respondeo : Dicendum quod circa hoc varie opinati sunt diversi.

Quidam enim dixerunt quod poenitentia circuit omnes vires, quia expellit omnia peccata et omnia deflet. Et quoniam pro omnibus deflet, et ad perfectum fletum concurrit motus omnium virtutum, et ad expulsionem vitiorum concurrunt habitus virtutum omnium, voluerunt quod poenitentia in omnibus viribus esset tamquam iustitia generalis. Et hoc nituntur ostendere per Glossam super illud Isaiae 16, 11 : Venter meus ad Moab quasi cithara sonabit ; Interlinearis exponit : Sonabit in plangendo, et Glossa dicit : Sicut cithara compositum sonum non emittit, si una chorda rupta fuerit, sic spiritualis venter Prophetae, si una chorda virtutum rupta fuerit, dulces melodias non resonabit. Et ex hoc volunt habere quod similiter est in luctu poenitentiae, et ita quod poenitentia sit in omni vi. Et ideo dicunt quod poenitentia definitur per actu diversarum virium. Dicunt etiam quod ei respondent actus virium diversarum : satisfacit enim poenitens orando, et hoc est rationalis ; ieiunando, et hoc est concupiscibilis ; miserendo sive eleemosynam tribuendo, et hoc est similiter concupiscibilis ; poenam sufferendo, et hoc est irascibilis. Sed ista positio partim supra improbata est. Si enim poenitentia est habitus specialis et unus, ut supra monstratum, et unus habitus in una est potentia, cum unum accidens sit in uno subiecto, et subiectum virtutis sit potentia : necesse est quod poenitentia non in omni, sed in aliqua vi sit determinate. Sed illud est quod decepit ponentes quod in omnibus viribus esset, quia poenitentia ab omnibus imperatur ; et hinc est quod ad luctum poenitentiae omnes virtutes concurrunt ut annexae, et videtur quod poenitentia sit in omnibus viribus et virtutes ceteras complectatur. Istud etiam decepit eos, quia actum specialem et proprium poenitentiae non respexerunt, qui non est omnis, sed alicuius specialis vis. Et ideo haec positio non est multum probabilis.

Secunda positio est quod Poenitentia est in vi determinata, sed non est in aliqua trium virium praedictarum, sed in vi superiori ad illas tres ; et hanc vocant liberum arbitrium, in quo coniugatae sunt vis cognitiva et motiva, eo quod imperat aliis viribus et ei non imperatur, et circa quod residet meritum ex parte nostra. Et quia virtus a nulla potentia imperatur, quia etiam virtus est ad merendum, posuerunt omnes virtutes et poenitentiam esse in libero arbitrio tamquam in subiecto. Quia vero liberum arbitrium regit potentias inferiores, et per unam virtutem potest regere multas potentias, sicut per iustitiam et poenitentiam : hinc est quod poenitentia videtur esse in inferioribus viribus, videtur etiam esse in pluribus, quamvis subiective sit in una sola. Verumtamen, sicut alibi melius patet, liberum arbitrium non dicit aliam potentiam ab his, scilicet rationali, concupiscibili et irascibili, licet dicat per alium modum, quia dicit per modum moventis et imperantis : sed istae potentiae sunt ei obedientes, ita quod eadem potentia in quantum libera imperat sibi ut natura ; et ideo, si ista positio velit dicere quod liberum arbitrium dicat potentiam secundum rem et naturam distinctam ab his, rationali, concupiscibili et irascibili, tunc non intelligo nec credo quod habeat veritatem. Si vero vult dicere quod nominent eamdem potentiam, sed tamen secundum alium modum se habendi, hoc ego non nego.

Sed adhuc remanet eadem dubitatio, si potentiae animae diversae sunt, in qua sit secundum rem, quia vel oportet ad hoc venire quod illae tres potentiae sint in una potentia secundum rem, vel quod liberum arbitrium sit potentia distincta ab illis, vel quod omnis virtus sit in aliqua istarum trium, scilicet vel in rationali vel concupiscibili vel irascibili, in quibus consueverunt communiter a doctoribus et patribus nostris tres virtutes theologicae poni, cum actus harum virium immediate tendant in Deum. Et certe, si theologicae ibi reponuntur, quare non et cardinales secundum aspectum earum ad inferius ?

Tertia positio est quod poenitentia est in rationali ; et ratio huius positionis haec est, quia poenitentia est pars iustitiae cardinalis. Cum enim sit virtus et non sit theologica, necesse est quod reducatur ad aliquam virtutem. Cum ergo virtus cardinalis sufficienter et secundum Sanctos et secundum philosophos dividatur in quatuor, et poenitentia non sit sub aliqua aliarum, constat quod poenitentia, ut praemissum est, sub iustitia continetur ; iustitia autem, cum sit habitus unus, non potest esse in pluribus viribus : ergo necesse est qtiod sit in una. Rursus, cum actus iustitiae, qui est reddere unicuique quod suum est, proprie sit rationis, quia iste est actus iudicialis, et ratio est iudex in regno animae, dicunt quod iustitia est in ratione ut est iudex, sicut prudentia est in ea ut est dux sive consiliarius. Et quoniam ratio, ut est iudex imperat toti animae, hinc est quod iustitia cardinalis dicitur omnes vires animae circuire. Et hinc est quod habitus continet qui videntur ad affectionem pertinere, sicut obedientiam et poenitentiam ; et hinc est quod poenitentia in una vi est tamen multas circuire videtur ; et ideo in rationali est ut est regitiva irascibilis et concupiscibilis, ut moveat concupiscibilem ad gemendum pro culpa et irascibilem ad puniendum ipsam animam.

Sed nec illud est multum rationabile inspicienti quod poenitentia, quae in affectu maxime sonat, et humilitas, quae est species iustitiae, sit in rationali. Et ulterius, habitus virtutis non debet poni circa virtutem imperantem, sed elicientem. Nam in eliciendo est difficultas et respectu illius sive ratione illius est habilitatio ; unde motus virtutis non dicitur esse huius proprie vel illius nisi virtutis elicientis : sicut si caritas imperet continere vel iustitia pugnare, tamen continere semper est continentiae et recte pugnare est fortitudinis. Sicut ergo poenitere non est nisi poenitentiae, sic habitus non est in virtute imperante, sed eliciente ; haec autem non est vis rationalis, sed vis affectivae et maxime irascibilis, sicut patet ex rationibus prius visis. Nam poenitentia non tantum respicit vitium quod abominatur, quantum subiectuin peccati contra quod insurgit et quod insurgendo punit ; et non tam respicit culpam sive offensam quam etiam emendam ; et ista emenda est in poenae sufferentia, et ideo recte dicitur vindicta.

Et ideo est alia opinio, quod poenitentia, ut est specialis virtus, est in irascibili. Hanc positionem credo probabiliorem. Non enim capio quomodo poenitentia in omnibus viribus esse possit, cum sit habitus specialis. Sic nec secundum capio, quomodo omnis virtus sit in una vi, supposito quod potentiae rationales sint plures, quae sunt proprie ipsius animae ut rationalis est, sive sint plures in quantum potentiae sive, ut dicunt alii, plures vires. Nec tertium, quomodo poenitentia et humilitas sint in ratione, cum dicant quod est affectionis, ut etiam ipsa spes vel caritas. Et ideo dicendum quod, cum poenitentia de se dicat habitum affectionis, quod est in potentia affectiva ; cum autem dicat affectionem odii vel doloris ut vindictae et ut punientis, sicut patet ex multiplici auctoritate et ratione in opponendo ; et illud odium, quod est cum insurrectione, sit in irascibili potentia, quod ipsa poenitentia est in irascibili.

Si obiciatur, quomodo hoc possit esse, cum sit species iustitiae, iustitiam autem necesse sit esse in una potentia tamquam habitum unum, haec autem non potest esse irascibilis, quia magis est vis rationis ius reddere quam potentiae irascibilis, dicendum quod ipsa iustitia est in tribus viribus, secundum quod dicit Glossa super Genesis 2, 14, quod comparatur iustitia Euphrati. Et si obicias : quomodo potest esse habitus unus ? dico quod iustitia cardinalis esse habitus unus dicitur, non sicut conclusio particularis dicitur habitus unus, sed sicut una totalis scientia dicitur unus habitus, ut grammatica, quae multos. continet habitus particulares, et geometria, sic et iustitia obedientiam, humilitatem, poenitentiam et largitatem et veritatem ; et secundum istos habitus particulares potest esse in diversis potentiis. Nam veritas est in rationali, largitas in concupiscibili, poenitentia et humilitas in irascibili ; uniuntur tamen omnes in unam rationem, quae est reddere unicuique ius suum ; et ideo subeunt rationem unius virtutis cardinalis. Si ergo iustitia cardinalis esset unus habitus particularis et simplex omnino et indivisus, tunc haberet locum obiectio ; quod cum non sit, patet illud.

Ad rationes

Ad illud ergo quod obicitur, quod sit in synderesi, dicendum quod argumentum illud deficit, quia gemere non est synderesis ut elicientis nec ut perfecte imperantis, quia sic nihil potest imperare libero arbitrio ; sed potius est ut remurmurantis malo et dictantis bonum, quia naturaliter remurmurat malo, et in hoc errare non potest. Et quoniam virtus est in potentia penes quam residet facultas et imperium eliciendi actum, ideo non est in synderesi, sed in libero arbitrio. Libertas autem arbitrii. non solum est in ratione, sed in concupiscibili et irascibili, quia complectitur rationem et voluntatem ; et voluntas continet potentiam amandi et detestandi, scilicet concupiscibilem et irascibilem.

Ad illud quod obicitur, quod sit in rationali, dicendum quod ratio dicitur multipliciter, tamen, quantum pertinet ad propositum, dicitur communiter et proprie. Communiter comprehendit totam portionem animae divisam contra sensualitatem ; in qua ponuntur tres potentiae ; et sic accipitur in Glossa praedicta. Proprie accipitur pro potentia divisa contra concupiscibilem et irascibilem ; et sic obicitur, et sic non valet obiectio.

Ad illud quod obicitur, quod sit in concupiscibili, propter hoc quod odium est in eadem, dicendum quod odium dicitur dupliciter : aut cum quadam displicentia aut cum insurrectione, vindicta et ira ; et primum est in concupiscibili, secundum in irascibili ; et tale est in poenitentia. Sicut enim per iram et per zelum irascitur homo et indignatur peccatis proximi, sic per poenitentiam peccatis suis.

Ad illud quod obicitur, quod sit in omnibus, dicendum quod expellere omnia vitia est dupliciter : vel per modum detestantis vel per modum informantis. Per poenitentiam expelluntur omnia vitia per modum detestantis et salisfacientis ; sed per modum informantis unumquodque vitium expellitur per virtutem sibi oppositam. Quod primo modo expellit, non necesse est esse in eadem potentia, sed quod secundo modo. Et sic patet illud.

PrevBack to TopNext