Text List

Quaestio 2

Quaestio 2

Utrum poenitentia oriatur ex timore.

Secundo quaeritur de origine poehitentiae.

Rationes principales

Et dicit Magister in littera, quod poenitentia-virtus timore concipitur.

Sed contra hoc est : Quia, si est virtus, est per infusionem : non ergo per conceptionem.

Item, cum conceptio non sit sine generatione, quare magis dicit concipitur quam generatur ?

Item, quare magis timore quam alio principio ? Et videtur quod magis amore, quia timor causatur ab amore : ergo prima ratio generandi et concipiendi est in amore : ergo etc.

Item, tam timor quam. amor est ex fidei cognitione : ergo deberet dicere quod fide concipitur.

Item, si timore, aut servili aut initiali aut filiali. Non servili, quia cum illo manet voluntas peccandi ; non initiali neque filiali, quia, antequam habeat timorem filialem vel initialem, necesse est quod de peccato poeniteat.

Item, timor est donum : sed poenitentia-virtus est ante dona naturali ordine : ergo non concipitur timore aliquo.

Conclusio

Origo poenitentiae effectiva Deus est, sed dispositio quodam modo et ordine est a nobis

Respondeo : Dicendum quod origo poenitentiae-virtutis effectiva Deus est, sed dispositiva a nobis, quia qui creavit nos sine nobis, non iustificat nos sine nobis. Dispositio autem hoc ordine procedit. Primo necesse est Dei bonitatem et iustitiam cognoscere - cui displicet omne malum et inordinatio et ab illa offenditur et nullo modo malum relinquit impunitum - et se aliquid fecisse quod suae displicere debeat bonitati ; et haec est cognitio culpae, et ex hoc cognoscit se homo ex divina sententia obligatum ad poenam. Necesse est etiam secundo cognoscere Dei misericordiam, qua paratus est omni revertenti et dolenti de culpa commissa sibi remittere et indulgere. Ex prima cognitione generatur timor ; ex secunda generatur spes remissionis ; et ex his voluntas revertendi et confoederandi Deo et satisfaciendi per gemitum et alias poenas ; et si incipiat facere quod in se est, dispositus est ad iustificationem.

Ad rationes

1-2. Ex hoc igitur patet responsio, quomodo poenitentiae virtus concipitur per dispositionem suscipiendi eam et quare magis dicitur concipitur quam generatur, quia generare est efficientis et principii effectivi, sed concipere receptivi.

3-4. Ex hoc patet quare magis dicit timore quam amore, quia peccator non habet amorem Dei, sed sui ; et iste amor nunquam generat poenitentiam nisi quia timet ; unde quamdiu amat et credit, non refugit peccatum, sed quando timet ; et ideo non concipitur fide, quia ante timorem non est poenitentiae seminarium, quod est cessare a malo. Ex hoc etiam patet quare magis timore quam spe, quia timor concipit, sed spes promovet.

Ex hoc patet quod concipitur timore servili. Nec est inconveniens, quia conceptio ista non est per productionem in esse, sed per dispositionem et praeparationem ; et ideo non oportet uod poententia sit cum timore servili, sed sufficit quod timor praeparet ad poenitentiam.

Ad illud quod obicitur, quod poenitentia est ante dona, dicendum quod est donum Spiritus Sancti cum quo est Spiritus Sanctus et datur ; et hoc est gratiae gratum facientis, et de hoc verum est quod obicit. Et est donum quod est sine Spiritus Sancti donatione proprie dicta ; quae est per inhabitationem, et hoc est gratiae gratis datae, et tale donum est timor servilis, et hic antecedit virtutes ; et tali timore concipitur poenitentia. Ideo non valet obiectio.

PrevBack to TopNext