Text List

Supra egit Magister de poenitentia in generali, determinans veritatem, scilicet quid sit et quomodo dividatur et ad sacramenta alia ordinetur. In hac parte ostendit duos errores ex praedictis ortum habentes. Quorum unus est quod poenitentia non iteratur ; alius est quod poenitentia potest fieri de uno peccato sine alio. Ideo dividitur haec pars in duas. In prima elidit primum errorem. In secunda secundum, infra, distinctione decima quinta : Et sicut praedictis auctoritatibus illorum errorum etc.

Prima pars habet tres partes. In prima ponit errorem cum confirmatione. In secunda respondet ipsorum rationibus, ibi : His aliisque pturibus utuntur etc. In tertia adducit multiplices auctoritates ad elidendum istum errorem, ibi : Quod vero poenitentia non tantum semel agatur etc.

Prima pars duas habet secundum duo membra erroris. In prima adducit auctoritates quae ostendunt quod vera poenitentia non est a qua quis recidivat. In secunda probat quod post recidivum non est iteranda, ibi : Item Ambrosius: Reperiuntur qui saepius etc.

Similiter secunda pars duas habet. In prima respondet auctoritatibus quae videntur ostendere primam partem erroris. In secunda respondet auctoritatibus quae ostendunt secundam, ibi : Illud autem quod Ambrosius ait etc.

Similiter tertia pars dividitur in duas. In prima adducit auctoritates ad improbationem illius erroris. In secunda exempla Patrum. Primum facit ibi : Quod vero poenitentia non semel tantum agatur etc. Secundum, ibi : Exemplis etiam astrui potest.

PrevBack to TopNext

On this page