Text List

Dubia

Dubia

Dub. I.

In parte ista sunt dubitationes circa litteram. Et primo de hoc quod dicit Hieronymus: Secunda tabula post naufragium est Poenitentia. Cum enim secundum dicatur respectu primi, et prima tabula sit Baptismus et secunda Poenitentia, tunc videtur quod secundum sacramentum sit Poenitentia : ergo male ordinat Magister quarto loco. Item, quaero a te : pro quanto dicitur Poenitentia tabula et quid est naufragium ? Si tu dicas quod est casus in mortale, tunc videtur quod sit prima tabula, quia, si quis cecidit per mortale, necesse est recurrere ad poenitentiam.

Respondeo : Dicendum quod mare est mundus iste, secundum illud Psalmi [103, 25] : "Hoc mare magnum" etc. Navis, per quam homo transit super undas huius maris, est gratia Spiritus Sancti ; vel navis est Ecclesia, quae iuncta est glutino caritatis, secundum illud Proverbiorum ultimo, 14 : Facta est quasi navis institoris. Naufragium vero fuit corruptio et fractio in Adam, in qua fractione omnes filii eius iactati sunt super undas huius maris per concupiscentiam et per poenam. Ab hoc naufragio primo liberatur homo per Baptismum, qui restituit innocentiam et gratiam perditam ; et ideo est prima tabula. Et quia frequenter relinquunt plures gratiam baptismalem et illam tabulam, per quam liberantur in undis maris, et per illam amplius non possunt se defendere : ideo indigent secunda, et haec est Poenitentia. Utraque tamen dicitur tabula, quia sustinet ne quis periclitetur per culpam ; non tamen ita ponit in tuto sicut erat homo in statu innocentiae.

Quod ergo obicit, quod est secunda tabula : ergo secundum sacramentum, non valet, quia non omne sacramentum est tabula, quia non omne liberat a naufragio. Et est simile : hic est secundus archidiaconus : ergo est secunda persona in hac ecclesia.

Quod quaeritur : quid vocatur naufragium ? dicunt aliqui quod quilibet casus in mortale ; et quia duplex est differentia mortalis, scilicet originale et actuale ideo duplex tabula, scilicet Baptismus et Poenitentia. Melius tamen potest dici quod humana natura perpessa sit naufragium in Adam ; nobis autem data est tabula Baptismi, quae nos sustentat per innocentiam ; et quia hoc sacramentum iterari non potest, ideo datur aliud sacramentum, et hoc est Poenitentia.

Dub. II.

Item quaeritur de hoc quod dicit Magister: Poenitentia dicitur sacramentum et virtus mentis. Est enim poenitentia interior et exterior : ergo similiter est virtus et sacramentum Baptismus, quia est Baptismus interior et exterior. Item, poenitentia interior est res huius sacramenti ; sed nulla virtus est res sacramenti, quia distinguitur gratia virtutum et gratia sacramentorum : ergo etc.

Respondeo : Dicendum quod ista non est tota ratio, quod poenitentia interior sit virtus : sed quia est poenitentia interior quae non tantum dicit gratiam vel actum gratiae, sed concernit actum liberi arbitrii, et ideo est virtus ; non sic Baptismus ; differt autem poenitentia interior ut est virtus et res sacramenti. Primo enim modo est contra dehabilitationem culpae, secundo contra vulnerationem naturae.

Dub. III.

Item quaeritur de hoc quod dicit : A poenitentia coepit Ioannis praedicatio. Videtur enim quod debuit incipere a Baptismo, quia Poenitentia est secunda tabula, sed Baptismus prima.

Respondeo : Dicendum quod incepit praedicationem a poenitentia-virtute, non sacramento ; et poenitentia virtus in adultis praecedit Baptismum ; et, quia praedicabat adultis, ideo recte incepit a poenitentia. Obiectio sua currit de Poenitentiae sacramento.

Dub. IV.

Item quaeritur de ista definitione Ambrosii quae ponitur in littera : Poenitentia est mala praeterita plangere et plangenda iterum non committere. Videtur enim non esse, conveniens, quia Philosophus dicit quod peccat qui definit id quod est in quiete per id quod est in actu et motu. Sed poenitentia dicit habitum, plangere actum : ergo etc. Item, obicitur de alio membro, quod dicit : Plangenda iterum non committere ; aut enim refertur ad idem tempus aut ad aliud. Si ad idem, tunc superfluit, quia nemo, dum peccata plangit, in eodem tempore peccata committit simul et semel. Si ad aliud, ergo poenitentia excludit iterationem culpae, ergo et iterationem poenitentiae.

Iuxta hoc quaeritur : cum multae definitiones poenitentiae assignentur, et unius rei una sit definitio, quomodo differenter assignantur ?

Respondeo : Ad primum dicendum quod, sicut vult Philosophus, habitus cognoscuntur per actus, et quoniam poenitentia est habitus, ideo per actum recte definitur, et per actum qui est de esse et qui est principalis, et iste est plangere commissa ; et per actum qui est de bene esse sive de perfecto esse, et iste est plangenda non committere ; vel per actum duplicem, principalem et annexum.

Quod ergo obicitur, quod male definitur per actum, dicendum quod actus non accipitur ut in motu, sed ut in quiete. Dicitur enim poenitentia esse plangere, non quia poenitentia semper sit in actu plangendi, sed quia habilis est ad plangendum ; et sic accipitur ut in quiete.

Ad aliud dicendum quod potest referri ad idem tempus vel ad aliud. Si ad idem tempus, tunc non stat pro actu non committendi, sed pro affectione, ut scilicet, quando poenitemus, velimus iterum non committere vel non velimus, sicut illi qui de uno peccato poenitent et de alio non poenitent ; et ita non excludit casum sequentem, sed malam voluntatem praesentem. Si autem referatur ad futurum, sic poenitentia definitur non quaelibet, sed perfecta et secundum statum perfectionis et utilitatis.

Ad illud quod quaeritur de definitionibus, dicendum quod poenitentia potest tripliciter notificari, scilicet per actum principalem, per actum principalem et annexum et per effectum. Secundum primum modum tres dantur definitiones differentes solum voce vel maiori expressione. Prima est in Glossa Matthaei 3, 2 : "Prima virtus est per poenitentiam" etc. ; unde talis traditur notificatio : "Poenitentia est prima virtus perimens hominem veterem". Secunda est Ambrosii, in Sermone quodam : "Poenitentia est dolor et amaritudo animae pro peccatis quae quisque commisit". Tertia Augustini, in libro De poenitentia : "Poenitentia est quaedam dolentis vindicta semper puniens in se quod dolet commisisse". In omnibus his rationibus patet quod est definitio per actum principalem, qui est dolere de commisso.

Quantum ad secundum modum dantur tres aliae, quae habentur in littera, differentes similiter secundum maiorem expressionem. Prima est Ambrosii, in Sermone : Poenitentia est praeterita mala plangere et plangenda etc. Secunda est Gregorii: "Poenitentia est anteacta mala deflere" etc. Tertia Magistri : "Poenitentia est virtus vel gratia qua commissa mala cum emendationis proposito" etc. In omnibus istis rationibus non tantum ponitur actus principalis, qui est plangere. et odire cutpam perpetratam, sed etiam annexus, scilicet nolle aliam perpetrare.

Quantum ad tertium modum dantur aliae tres, differentes similiter secundum maiorem expressionem. Prima a Damasceno : Poenitentia est ab eo quod est praeter naturam in id quod est secundum naturam conversio. Secunda in Glossa Matthaei 4, 17 : "Poenitentiam agite": "Poenitentia est correctio malae mentis". Tertia Augustini, in libro Quinque responsionum : "Poenitentia est quaedam res optima et perfecta omnes defectus revocans ad perfectum". In omnibus illis rationibus tangitur secundum plus et minus effectus poenitentiae, qui est animam reparare. Et sic patet quaesitum de differentia definitionum quae dantur de poenitentia.

PrevBack to TopNext