Text List

Quaestio 1

Quaestio 1

Utrum contingat cadere a vera poenitentia.

Rationes principales

Circa primum proceditur sic, et ostenditur quod contingat a vera poenitentia cadere : Exemplo David, qui de peccato mortis Uriae poenitens, quod Dominus eius poenitentiam acceptavit, peccavit in enumerando populum, II Regum ultimo, 1.

Item, auctoritate Domini. Ioannis 5, 14 dixit paralytico : "Vade et amplius noli peccare, ne deterius tibi aliquid contingat". Sed non fuisset comminatus malum propter recidivum nisi posset cadere : ergo etc.

Item, ratione videtur, quia poenitentia habet esse in libero arbitrio secundum statum viae, et hoc non coacto ; sed tale est vertibile, et per vertibilitatem potest cadere a statu gratiae et iustitiae : ergo et poenitentiae.

Item, gratia baptismalis est maior quam Poenitentiae et Confirmationis similiter ; sed post veram gratiam Baptismatis et Confirmationis contingit cadere : ergo et post gratiam Poenitentiae.

Contra : Ambrosius et Augustinus sic definiunt poenitentiam : "Poenitentia est perpetrata plangere et plangenda non committere". Ergo, si admittit vel committit post plangenda, prius non poenituit : si ergo poenituit, patet quod ultra non committet. Si dicas quod refertur ad idem tempus, hoc superfluit, quia nemo in eodem tempore in quo plangit peccata admittit.

Item, Isidorus: "Inanis est poenitentia quam sequens culpa inquinat". Ergo, si post peccat, prima poenitentia fuit inanis : ergo, ab oppositis, si fuit vera, postea non peccavit.

Item, ratione videtur, quia offensa est infinita, ergo et satisfactio, si vera est, debet esse infinita : ergo, cum non sit infinita intensione, saltem est infinita duratione : ergo si non semper durat, non est vera poenitentia nec satisfactio.

Item, vere poenitentis est semper dolere, ergo semper peccatum ctetestari ; sed semper detestanti gratiam impossibile est resurgere : ergo vere poenitentem, cum semper detestetur culpam, impossibile est cadere.

Conclusio

Homo potest cadere a poenitentia vera, quatenus vera importat essentiam poenitentiae, non vero, quatenus includit perserverantiam finalem

Respondeo : Dicendum quod sic erraverunt aliqui circa poenitntiam sicut circa caritatem. Dixerunt enim quod habens semel veram caritatem nunquam perdit eam ; similiter et habens veram poenitentiam nunquam eam perdit. Sed hoc est manifestus error et contra Scripturam.

Ratio autem quae istos decepit fuit, quia non consideraverunt quid dicatur vel hnportetur per hoc nomen verum, cum dicitur vera poenitentia vel vera caritas. Quamvis enim unum dicat indivisionem principiorum entis et verum indivisionem entis ab esse sive actu absoluto, prout tamen natum est fieri apud intellectum, et bonum indivisionem ab actu ut in finem relato ; tamen quando verum reflectitur supra bonum, ut dicatur vera virtus, utrumque potest importare et utroque modo accipi potest.

Et ideo intelligendum quod veritas poenitentiae dupliciter accipitur sieut et cuiuslibet virtutis. Uno enim modo dicitur virtus vera, quae habet verum virtutis opus vel nata est habere quantum est de se ; et haec veritas est de essentia virtutis. Alio modo dicitur virtus vera, quae perducit in finem ; et haec veritas non est essentialis virtuti, sed tamen dicit virtutis statum sive continuationem. Secundum hoc dicendum quod, si primo modo dicatur poenitentia vera quae verum virtutis habet actum, sic de veritate poenitentiae est detestari malum commissum et pro illo tempore nullum committere et de futuro proponere non committere ; et ab omnibus his potest homo cadere, et ita a poenitentia vera, veritate primo modo dicta. Si autem dicatur vera, quia perducit in finem, ut finalis et continuata, ab hac non est cadere ; sed hanc non est dicere hominem habere nisi in fine et post non contingit cadere.

Ad rationes

1-2. Ad illud ergo quod obicitur primo, quod ad veritatem eius spectat plangenda non committere, dicendum quod, si loquamur de veritate primo modo, ad veritatem spectat non committere tunc, nec actu nec proposito, sed non post ; et sic accipitur in illis definitionibus. Vel si accipiatur pro futuro simpliciter, tunc erit poenitentiae dictae verae veritate perseverantiae sive ducente in. finem. Et per hoc patet illud Isidori, quia dicitur inanis propter frustrationem finis.

Ad illud quod obicitur, quod offensa est.infinita, dicendum quod Deus remittit offensam per gratiam et pro delectatione exigit poenam per poenitentiam ; et ideo non oportet quod sit infinita.

Ad illud quod obicitur, quod semper dolere debet, dicendum quod semper dolere debet habitu ; sed qui habitu dolet de peccato praeterito, nihil impedit quin actu committat futurum. Vel referendum est ad poenitentiam finalem, sicut dictum est.

PrevBack to TopNext