Text List

Quaestio 2

Quaestio 2

Utrum contingat per poenitentiam resurgere, hoc est poenitentiam iterare.

Secundo quaeritur, utrum contingat per poenitentiam resurgere, hoc est poenitentiam iterare.

Et quod sic, videtur : Exemplo David, qui primo peccavit homicidio et poenituit ; rursus, numerando populum, et poenituit, et Deus utrumque acceptavit.

Item, auctoritate Ezechielis 18, 21 : "Si impius egerit poenitentiam ab omnibus peccatis etc., omnium iniquitatum eius non recordabor amplius". Sed non distinguit peccatorem : ergo verum est de eo qui recidivavit, quia terminus in conditionali in antecedente tenetur universaliter.

Item, esto quod iste semper, dum fuit in poenitentia, fuisset in culpa ; constat quod peior fuisset ; sed non est ei praeclusa via : ergo, si tunc potuisset per poenitentiam surgere, et nunc potest.

Item, ratione videtur, quia Deus pronior est ad miserendum quam ad condemnandum ; sed quantumcumque homo Deo servierit, si poenitet de bono facto, Deus obliviscitur bonorum : ergo, si poenitet de malo, remittit.

Item, si non potest resurgere secundo, aut hoc est quia non potest secundo poenitere aut quia Deus non acceptat. Non primo modo, quia liberum arbitrium est in nobis vertibile et tota die verti videmus ; non secundo modo : poenitere enim est conteri et humiliari de peccato ; sed dicitur in Psalmo [50, 19] : "Sacrificium Deo spiritus contribulatus, cor contritum et humiliatum" etc.

Contra : Ad Hebraeos 6, 4 : "Impossibile est eos qui prolapsi sunt rursus renovari ad poenitentiam".

Item, Proverbiorum 28, 18 : "Qui perversis graditur viis concidet semel".

Item, Ambrosius dicit quod "unica est Poenitentia sicut unicum Baptisma". Et Origenes dicit quod "in gravioribus criminibus semel tantum poenitentiae conceditur locus".

Item, ratione videtur, quia sacramentum Poenitentiae habet effectum a Christi passione ut Baptismus ; sed passio Christi est unica, et amplius non potest pati : ergo nec Poenitentia iterari. Et hoc est quod dicit Apostolus ad Hebraeos 6, 6 : "Rursus crucifigentes sibi Filium Dei".

Item, Baptismus non iteratur nec iterari potest, ne fiat contumelia sacramento et veniat in contemptum : ergo pari ratione nec poenitentia.

Poenitentia semper iterari potest, quamdiu homo est in hac vita

Respondeo : Dicendum quod pessimus error est et crudelissimus quod Poenitentia non possit iterari, quia claudit viscera divinae misericordiae ; et tunc omnes peccatores vel fere omnes cogeret desperare. Et ideo dicendum quod iterari potest quotiescumque, quamdiu homo est in hac vita, sed post hanc vitam non potest.

Et ratio quare Poenitentia possit et debeat iterari et Baptismus non, est triplex. Una est, quia in Baptismo imprimitur character, qui est indelebilis, in Poenitentia non. Secunda ratio est, quia Baptismus est contra morbum non iterabilem, qualis est morbus peccati originalis ; sed Poenitentia contra morbum iterabilem, qualis est morbus peccati actualis. Unde, quia medicina debet aptari morbo, patet etc. Tertia ratio est, quia Baptismus habet totam efficaciam a passione Christi, sed Poenitentia non tantum a passione Christi, sed ab actu. nostro ; et ideo Baptismus non iteratur sicut nec passio ; Poenitentia vero iteratur secundum quod voluntas nostra convertitur et revertitur. Inde est quod in Baptismo omnis poena remittitur, in Poenitentia non. Et si Baptism us iteraretur, daretur nobis occasio peccandi ; non sic est in Poenitentia, quia bene punit.

Ad rationes

1-2. Ad illud ergo quod obicitur in contrarium de verbo Apostoli : Impossibile est etc., potest fieri vis in hoc quod dicit impossibile, quia non ex viribus humanis ; vel impossibile, id est difficile ; loquitur enim de perfectis, qui difficulter resurgunt. Vel ut fiat vis in poenitentia, quia loquitur de renovatione quae est in poenitentia, quam sequitur Baptismus ; haec enim virtutem totam habet ab hostia passionis, et de hac dicit Apostolus ad Hebraeos 10, 26 : "Non relinquitur hostia pro peccato".

Ad illud Ambrosii et Origenis, dicendum quod intelligi debet de poenitentia solemni, et hoc secundum morem aliquarum ecclesiarum, sicut patet in littera.

4-5. Ad illud quod obicitur de Baptismo et contumelia sacramenti, patet responsio ex praedictis, quod non est simile. Hic enim non fit contumelia sacramento, quia sic institutum est et efficaciam habet, sed secundus Baptismus nullius est efficaciae. Non fit etiam contumelia passioni, quia non sic totam et plenam efficaciam a passione recipit ut Baptismus, sicut in praecedentibus visum est et infra de poenitentia videbitur.

PrevBack to TopNext